Page images
PDF
EPUB

signationis, in quo anima vult aut vellet multa sibi ex motivo sui proprii commodi (son propre intérêt) : itaque à sancto Francisco Salesio habere adhuc dicitur desideria propria interessata, sed submissa voluntati Dei quam suis commodis (à son intérêt) anteponit alter status est sanctæ indifferentiæ, in quo statu anima nihil vult ex motivo sui proprii commodi (par le motif de son propre intérêt): neque habet submittenda desideria interessata, quia nullum habet ampliùs desiderium interessatum sive commodi studiosum. »>

XXXVIII PROPOSITIO.

3. Sequitur: « Restant in animâ proclivitates (des inclinations) ac repugnantiæ involuntariæ quas submittit: sed nulla habet desideria voluntaria et deliberata propter suum commodum, nisi in iis casibus ubi non cooperatur fideliter toti suæ gratiæ. >>

XXXIX PROPOSITIO.

4. Pergit: « Anima indifferens cùm suam implet gratiam nihil vult, nisi propter Deum solum, et quomodò Deus ut id velit efficit per suum attractum. >>

5. Hæ propositiones duobus modis considerandæ sunt: primùm in seipsis; secundò per respectum ad beatum Salesium ex quo referuntur.

6. In se consideratæ erroneæ sunt, cùm ex his constet animas indifferentes sive perfectas nihil jam deliberatè velle sibi, sive ad suum commodum. Ergò excludunt omnem voluntatem deliberatam quâ volunt aliquid sibi, sive ad commodum illud. Atqui spes est voluntas deliberata, quâ anima vult aliquid sibi commodum, nempè salutem æternam. Ergò ex his propositionibus spes tollitur.

7. Confirmatur ex illis verbis : « Exceptis iis casibus in quibus anima non cooperatur toti suæ gratiæ neque eam totam implet. >> Ergò animæ perfectæ gratia excludit omne commodi desiderium: salus autem æterna est nobis commoda, utilis, proficua et in nostrum emolumentum vergens. Ergò gratia perfecti status salutis excludit desiderium.

[blocks in formation]

8. Jam quod attinet ad beatum Salesium, qui hîc testis adducitur, locus in quo hæc ex professo tractat, unus est, ductus scilicet ex libro de Amore Dei IX, cap. I et seq. Atqui constat, ut sæpè demonstravimus 1, eo loci agi tantùm de eventibus temporalibus, ac mutabilibus hujus vitæ; de æternà salute nihil quidquam : quod si quid de eà subditur, non de salutis substantià, sed de dilatione agi, occasione Pauli ac Martini consentientium ad protrahendam mortalem hanc vitam pro fratrum salute. Aliud autem est consentire dilationi ex spe procurandæ fraternæ salutis; aliud, ad rem ipsam indifferenter se habere. Ergò Salesius nunquàm eam suasit indifferentiam pro quâ testis adducitur.

9. Id autem sæpiùs objecimus, auctoremque interpellavimus, ut si quid contrarium Salesius aliquandò memorasset, clarâ voce testaretur; ad quæ ille obmutuit, nihilque aliud quàm eosdem sancti viri locos jam solutos attulit. Sit ergò certum, propositiones suprà dictas et per sese esse erroneas, et nullâ Salesii auctoritate fultas.

CAPUT VI.

Aliud ex eodem articulo quinto.

XL PROPOSITIO.

1. « Anima nihil vult sibi sive propter se sed vult omnia propter Deum : » quod est contra spem volentem sibi salutem, eamque volentem propter se, non tanquàm esset sola sibi finis ultimus, sed relato desiderio ad Dei gloriam.

XLI PROPOSITIO.

2. «< Anima nihil vult ut perfecta ac beata sit propter suum commodum : » æquè falsum et contrarium spei, quæ vult beata esse propter suum quidem commodum; sed accendente charitate in ulteriorem finem relatum. Nec spem restituit auctor, addendo animam velle perfectionem omnem atque omnem beatitudinem

Instr. sur les Etats d'Or., liv. VIII, n. 8, 10. — 2 Ibid. div. Ecrits, n. 17 - Max. des SS., p. 52.

3 Avertiss, sur les

quatenùs Deo placet, ut nos hoc velle efficiat instinctu gratiæ. » Neque enim id velle eo quòd Deo id placeat, impedimento est quominùs idem nobis quoque ac propter nos velimus affectu subordinato, ut dictum est. Elucescit autem error ex sequenti propositione.

XLII PROPOSITIO.

3. « In hoc statu anima non jam vult salutem ut est salus propria, ut æterna liberatio, ut meritorum merces, ut commodum maximum. » Rursùs : « Verum est tantùm animam non velle salutem, ut est nostra merces, nostrum bonum, nostrum commodum. » Quæ sunt erronea et exclusiva spei, cùm ipso fatente auctore, spes velit Deum « in quantùm est, inquit ', bonum meum, mea felicitas, mea merces.» Quæ quidem si inter se claris verbis pugnant, nihil mirum, cùm falsa doctrina non possit sibi esse

consentanea.

:

CAPUT VII.

Aliud ex articulo decimo sexto, ubi de proprietate.

XLIII PROPOSITIO.

1. « Secunda proprietas imperfecta, sed innocua, est amor propriæ excellentiæ, ut est nostra, sed cum subordinatione ad finem essentialem qui est Dei gloria: non volumus virtutes nisi perfectissimas eas propter Dei gloriam præcipuè volumus sed eas tamen volumus, ut earum et meritum et mercedem habeamus *. » Ubi ad imperfectionem refertur, quòd velimus virtutes perfectissimas, propter Deum etiam, idque præcipuè: quare nihil aliud perfectis reservatur, quàm ut eas nullo modo velint ut excellentiam sive perfectionem suam, et ut meriti mercedisque causam; undè clariùs et expressiùs :

XLIV PROPOSITIO.

2. « Sunt eæ virtutes minùs perfectæ iis quas sancta indifferentia exercet propter solam Dei gloriam sine ullà proprii commodi 1 Max. des SS., p. 44. 2 Ibid., p. 134.

[ocr errors]

ratione, nec propter meritum, nec propter perfectionem, nec propter mercedem, etiam æternam'. » Quo motiva spei etiam subordinata excluduntur, et ad imperfectas animas ablegantur.

CAPUT VIII.

Aliud ex articulo duodecimo de amore suî: et an perfectis animabus non alia amandi causa sit quàm ipsa Dei voluntas, seclusis motivis proximis.

XLV PROPOSITIO.

1. « Illæ animæ sibi ipsis velut extraneæ sunt, nec se jam diligunt, nisi eo ritu modoque quo cæteras creaturas diligunt puræ charitatis ordine: sic enim sese Adam innocens dilexisset unicè propter Deum *. » Ac posteà: « Ergò perfectio puri amoris in eo consistit, ut ne nos jam diligamus nisi propter ipsum Deum. » Et quidem tam exacta, tam accurata, et, ut ejus verbis utar, tam rigorosa pollicitum, ita charitatem ordinare oportebat, ut se quidem et proximum anima diligeret propter Deum, quod omni animæ justæ, etiam extra perfectionis statum competit: non sic tamen ut nonnisi propter Deum, quod auctor perfectis reservat animabus, quasi tota amandi ratio esset ipse Deus; animæ verò etiam sanctæ nulla propria inesset amabilitas.

2. Neque obstat quod auctor eam agnoscere videatur dùm in animâ diligendam proponit imaginem Dei, et in quovis Dei opere propriam bonitatem, quæ etiam in se amandi causam præbeat. Non, inquam, id obstat: nam cùm id tribuat imperfectis animabus, perfectis sublimius quid relinquat oportet, ut animæ quidem justæ, sed imperfectæ, se in se, licèt propter Deum, diligant; perfectæ verò id addant ut nonnisi propter Deum, tanquàm una Dei amabilitas, seclusis motivis proximis, etiam subordinatis, totum amorem alliciat. Alioqui inter imperfectas perfectasque animas nihil erit discriminis.

3. Quòd ergò perfecta anima sibi velut extranea sit, incredibile dictu est quàm malè et incommodè pronuntiatum sit. Neque valet ratio, quod quivis seipsum non alio ordine quàm proximum 1 Max. des SS., p. 135. Ibid., p. 106, 107.

TOM. XX.

4

diligat. Sibi enim quisque est proximus et intimus : ratio autem diligendi suî extenditur ad proximum, qui est alter nos, nostrumque intimum membrum. Hùc accedit, quod et nos et proximum ut rem Dei nobis intimi diligamus amore elicito ab ipsâ charitate: quæ diligendi ratio justis omnibus communis est, ita ut et Deum et proximum et nos unà charitate, duobus licèt mandatis comprehensâ, diligamus.

4. His concinunt ista: quòd imperfectis animabus et adhùc proprietariis concedatur ut propriam excellentiam tanquàm suam ex sanctâ resignatione diligant1: perfectis, sive in sanctâ indifferentiâ positis reservetur, non modò ut amorem propriæ excellentiæ referant ad Deum ut ad finem principalem, verùm etiam ad propriam excellentiam nihil attendant, «nec jam ullo commodo, ullo merito, ullâ perfectione, ullâ mercede ac nequidem æterna moveantur. >>

5. Hinc illæ apud auctorem frequentissimæ voces 2, ut beatitudo nostra unicè propter Deum, nec nisi propter Deum diligatur, tanquàm ex sese sit indifferens. Undè etiam usque ad illam sancta indifferentia protendatur: separenturque motiva, non autem ordinentur tantùm, ut faciendum esse sæpè monuimus.

6. Neque huic obligationi nostræ satis auctor consulit, dùm exclusivam hanc, unicè propter Deum, et nonnisi propter Deum aut propter Dei voluntatem, ideò admittendam docet, quòd Dei voluntas etiam illam inhærentem rebus convenientiam complectatur et velit, adeòque et nobis volendam esse decernat. Cùm enim illa rebus innata convenientia ad omnem pateat charitatis statum, redibit illud suprà (n. 2) memoratum, perfectos inter et imperfectos ab auctore agnitos nihil relinqui discriminis.

7. Neque obstant Sanctorum loci, ubi interdùm illa exclusiva, quam auctor inducit, statui videatur : omninò enim, postquàm introducta est hæc quæstio, et in eo jam res erat ut omnis æquivocatio tolleretur, decebat auctorem accuratiora, distinctiora, clariora et ab omni ambiguo submota sectari.

1 Max. des SS., art. 16, p. 134.- 2 Ibid., p. 25-27, etc.

« PreviousContinue »