Page images
PDF
EPUB

reprobamus; ipsiusque libri impressionem, descriptionem, lectionem, retentionem et usum, omnibus et singulis Christi fidelibus, etiam specificâ et individuâ mentione et expressione dignis, sub pœnâ excommunicationis per contrà facientes ipso facto absque aliâ declaratione incurrenda, interdicimus, et prohibemus. Volentes et apostolicâ auctoritate mandantes, ut quicumque supradictum librum penès se habuerint, illum statim atque præsentes litteræ eis innotuerint, locorum ordinariis, vel hæreticæ pravitatis inquisitoribus tradere, ac consignare omninò teneantur. In contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque. Cæterùm propositiones in dicto libro contentæ, quas apostolici censurâ judicii, sicut præmittitur configendas duximus, ex gallico idiomate in latinum versæ, sunt tenoris qui sequitur; videlicet.

I. Datur habitualis status amoris Dei, qui est charitas pura, et sine ullâ admixtione motivi proprii interesse... Neque timor pœnarum, neque desiderium remunerationum habent ampliùs in eo partem. Non amatur ampliùs Deus propter meritum, neque propter perfectionem, neque propter felicitatem in eo amando inveniendam 1.

II. In statu vitæ contemplativæ, seu unitivæ, amittitur omne motivum interessatum timoris et spei.

III. Id quod est essentiale in directione animæ, est non aliud facere, quàm sequi pedetentim gratiam cum infinitâ patientiâ, præcautione et subtilitate. Oportet se intrà hos limites continere, ut sinatur Deus agere; et nunquàm ad purum amorem ducere, nisi quandò Deus per unctionem interiorem incipit aperire cor huic verbo, quod adeò durum est animabus adhuc sibimet affixis, et adeò potest illas scandalizare, aut in perturbationem conjicere 3.

IV. In statu sanctæ indifferentiæ anima non habet ampliùs desideria voluntaria et deliberata propter suum interesse, exceptis iis occasionibus, in quibus toti suæ gratiæ fideliter non cooperatur.

V. In eodem statu sanctæ indifferentiæ nihil nobis, omnia Deo volumus. Nihil volumus ut simus perfecti et beati propter interesse proprium; sed omnem perfectionem ac beatitudinem volumus in quantum Deo placet efficere, ut velimus res istas impressione suæ gratiæ 5.

VI. In hoc sanctæ indifferentiæ statu nolumus ampliùs salutem, ut salutem propriam, ut liberationem æternam, ut mercedem nostrorum meritorum, ut nostrum interesse omnium maximum; sed eam volumus voluntate plenà, ut gloriam et beneplacitum Dei, ut rem quam ipse vult, et quam nos vult velle propter ipsum 6.

VII. Derelictio non est nisi abnegatio, seu suî ipsius renuntiatio, quam Jesus Christus à nobis in Evangelio requirit, postquàm externa 1 De Sent. Sanct., p. 10, 11, 15. - 2 Ibid., p. 23, 24, etc.- Ibid., p. 35.Ibid., p. 49,50. - Ibid., p. 52.

TOM. XX.

Ibid., p. 52, 53.

32

omnia reliquerimus. Ista nostri ipsorum abnegatio non est, nisi quoad interesse proprium... Extrema probationes in quibus hæc abnegatio, seu suî ipsius derelictio exerceri debet, sunt tentationes, quibus Deus æmulator vult purgare amorem, nullum ei ostendendo perfugium, neque ullam spem quoad suum interesse proprium, etiam æternum 1.

VIII. Omnia sacrificia, quæ fieri solent ab animabus quàm maximè desinteressatis, circa earum æternam beatitudinem, sunt conditionalia... Sed hoc sacrificium non potest esse absolutum in statu ordinario. In uno extremarum probationum casu hoc sacrificium fit aliquo modo absolutum 2.

IX. In extremis probationibus potest animæ invincibiliter persuasum esse persuasione reflexâ, ex quæ non est intimus conscientiæ fundus, se justè reprobatam esse à Deo 3.

X. Tunc anima divisa à semetipsâ expirat cum Christo in cruce, dicens: Deus Deus meus, ut quid dereliquisti me? In hâc involuntarià impressione desperationis conficit sacrificium absolutum sui interesse proprii quoad æternitatem *.

XI. In hoc statu anima amittit omnem spem sui proprii interesse, sed nunquàm amittit in parte superiori, id est in suis actibus directis et intimis, spem perfectam, quæ est desiderium desinteressatum promissionum 5.

XII. Director tunc potest huic animæ permittere, ut simpliciter acquiescat jacturæ sui proprii interesse et justæ condemnationi, quam sibi à Deo indictam credit ".

XIII. Inferior Christi pars in cruce non communicavit superiori suas involuntarias perturbationes".

XIV. In extremis probationibus pro purificatione amoris, fit quædam separatio partis superioris animæ ab inferiori..... In istâ separatione actus partis inferioris manant ex omninò cæcâ et involuntariâ perturbatione; nam totum quod est voluntarium et intellectuale, est partis superioris 8.

XV. Meditatio constat discursivis actibus, qui à se invicem facilè distinguuntur... Ista compositio actuum discursivorum et reflexorum est propria exercitio amoris interessati 9.

XVI. Datur status contemplationis adeò sublimis, adeòque perfectæ, ut fiat habitualis, ità ut quoties anima actu orat, sua oratio sit contemplativa, non discursiva. Tunc non ampliùs indiget redire ad meditationem, ejusque actus methodicos 10.

XVII. Animæ contemplativæ privantur intuitu distincto, sensibili, et

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

reflexo Jesu Christi duobus temporibus diversis... Primò in fervore nascente eorum contemplationis... Secundò anima amittit intuitum Jesu Christi in extremis probationibus 1.

XVIII. In statu passivo... exercentur omnes virtutes distinctæ, non cogitando quòd sint virtutes... In quolibet momento aliud non cogitatur, quàm facere id quod Deus vult, et amor zelotypus simul efficit, ne quis ampliùs sibi virtutem velit, nec unquàm sit adeò virtute præditus, quàm cùm virtuti ampliùs affixus non est 2.

XIX. Potest dici in hoc sensu, quòd anima passiva et desinteressata nec ipsum amorem vult ampliùs, quatenùs est sua perfectio et sua felicitas, sed solùm quatenùs est id quod Deus à nobis vult 3.

XX. In confitendo debent animæ transformatæ sua peccata detestari et condemnare se, et desiderare remissionem suorum peccatorum, non ut propriam purificationem et liberationem, sed ut rem quam Deus vult, et vult nos velle propter suam gloriam *.

XXI. Sancti mystici excluserunt à statu animarum transformatarum exercitationes virtutum 5.

XXII. Quamvis hæc doctrina (de puro amore) esset pura, et simplex perfectio evangelica in universâ traditione designata, antiqui Pastores non proponebant passim multitudini justorum, nisi exercitia amoris interessati eorum gratiæ proportionata 6.

XXIII. Purus amor ipse solus constituit totam vitam interiorem, et tunc evadit unicum principium, et unicum motivum omnium actuum, qui deliberati et meritorii sunt 7.

Non intendimus tamen per expressam propositionum hujusmodi reprobationem, alia in eodem libro contenta ullatenùs approbare. Ut autem eædem præsentes litteræ omnibus faciliùs innotescant, nec quisquam illarum ignorantiam valeat allegare, volumus pariter, et auctoritate præfatâ decernimus, ut illæ ad valvas Basilica Principis Apostolorum, ac Cancellariæ apostolicæ, nec non Curiæ generalis in monte Citorio, et in acie Campi Flora de Urbe per aliquem ex cursoribus nostris, ut moris est, publicentur, illarumque exempla ibidem affixa relinquantur; ità ut sic publicatæ, omnes et singulos quos concernunt, perindè afficiant, ac si unicuique illorum personaliter notificatæ et intimatæ fuissent: utque ipsarum præsentium litterarum transsumptis, seu exemplis etiam impressis, manu alicujus notarii publici subscriptis et sigillo personæ in ecclesiastica dignitate constitutæ munitis, eadem prorsùs fides tam in judicio quàm extra illud ubiquè locorum habeatur, quæ ipsis præsentibus haberetur, si forent exhibitæ vel ostensæ.

[blocks in formation]

Datum Romæ apud sanctam Mariam Majorem sub annulo Piscatoris die XII martii MDCXCIX, pontificatus nostri anno octavo (a)

Et infra:

Signatum, J. F. CARD. ALBANUS.

Anno à Nativitate D. N. J. C. 1699, indictione septima, die verò 13 mensis martii, pontificatus autem sanctissimi in Christo Patris, et D. N. D. Innocentii divina Providentià Papa XII, anno ejus octavo, supradictum breve affixum et publicatum fuit ad valvas Basilicæ Principis Apostolorum, magna Curiæ Innocentianæ, in acie Campi Floræ, ac aliis locis solitis et consuetis Urbis, per me Franciscum Perinum ejusdem sanctissimi D. N. Papæ cursorem.

Signatum, Sebastianus VASELLUS, Mag. Curs.

A la lecture d'une si sage Constitution, on sentit d'abord que le saint Siége avoit compris à fond tout le mal, et en avoit voulu couper la racine. Par une première atteinte le livre est noté, par le bruit qui s'éleva en France, que la doctrine n'en étoit pas saine. Ce qui fut poussé si loin que le Pape se crut obligé à l'examiner. Voilà donc la première chose qui se fait sentir dans le fait. En avançant, on trouve le livre plus précisément attaqué; quoiqu'encore en général, lorsqu'avant que d'en venir aux propositions particulières, on déclare que par la lecture et l'usage qu'on en feroit, les fidèles pourroient être induits à des erreurs déjà condamnées par l'Eglise catholique : ce qui a sa relation naturelle aux condamnations nouvellement prononcées par Innocent XI, dont la conformité avec les décrets du concile œcuménique de Vienne est assez connue.

Pour ne laisser aucun lieu à tant d'explications, où les défenseurs du livre sembloient mettre leur confiance; Sa Sainteté a expliqué qu'elle en condamnoit les propositions, soit dans leur sens qui se présente d'abord, OBVIO SENSU, soit à raison de la connexion des opinions, SIVE EX CONNEXIONE SENTENTIARUM : par où le saint Pontife fait sentir que, non content de condamner le sens naturel qui paroit d'abord dans le livre, il en a voulu pénétrer à fond toute l'intention, dans la liaison de ses principes.

(a) On peut voir la traduction de ce bref dans le mandement de Bossuet, cidessus, p. 472 et suiv.

L'auteur du livre, selon la promesse qu'on a pu voir dans sa Lettre à Sa Sainteté, en avoit envoyé à Rome la traduction latine tournée en explications adoucies. Mais le Pape sans s'y arrêter, non plus qu'à celles qu'il insinuoit dès sa Lettre, condamne ce livre au sens naturel que l'original françois présentoit, et en quelque langue qu'il soit imprimé, QUOCUMQUE IDIOMATE; ce qui comprend même le texte latin, sur lequel l'auteur avoit demandé d'être jugé.

Le Roi, dont le zèle et la piété égalent la pénétration et les lumières, et qui n'avoit demandé au Pape qu'une décision prompte et précise, reçut avec une joie digne du fils aîné de l'Eglise, l'exemplaire du décret du Pape que Monseigneur Delphini Nonce de Sa Sainteté, aujourd'hui Cardinal, remit entre les mains de Sa Majesté, et le même ministre lui présenta peu de temps après le bref qui s'ensuit, du 31 de mars 1699.

INNOCENTIUS PAPA XII.

CHARISSIME in Christo fili noster, salutem et apostolicam benedictionem. Novum ac præclarum specimen illius pietatis quam semper Majestas Tua præfert, potissimùm verò ubi de catholicæ veritatis integritate agitur, percepimus ex regiis tuis ad nos Litteris, sextâ decimâ labentis martii datis, quibus profiteris te summo studio præstolari hujus sanctæ Sedis judicium super doctrinâ contentâ in libro antistitis Cameracensis : atque à nobis enixè postulas, ut moram omnem atque obicem, si quem fortè ab aliquibus interponi contigisset, quominùs definitiva prodiret sententia, removere auctoritate nostrâ velimus. Sanè ex ipso decreto quod nuper evulgari statimque ad te deferri jussimus, te jam cognovisse arbitramur, quæ fuerit eâ in re obeundi muneris nostri justisque petitionibus tuis annuendi, pontificia nostra sollicitudo, cui profectò respondisse zelum eorum, quibus aut discutiendi aut promovendi hujusmodi negotii provincia demandata erat, persuasum te omninò esse volumus : Majestati interim Tuæ uberem bonorum copiam ab eorumdem largitore Deo precamur, et apostolicam benedictionem amantissimè impertimur. Datum Romæ apud sanctam Mariam Majorem, sub annulo Piscatoris, die 31 martii 1699, pontificatûs nostri anno octavo. Sign. ULYsses-Joseph GosSADINUS. Et au dos, Charissimo in Christo filio nostro LUDOVICO Francorum Regi Christianissimo.

« PreviousContinue »