Page images
PDF
EPUB

CAPUT IX.

Radix erroris : Guyoniæ dicta.

1. Radix autem erroris est :

XLVI® PROPOSITIO.

« Quòd sancta indifferentia admittat generalia desideria non modò cognitarum, verùm etiam omnium latentium voluntatum Dei: » ubi notandæ istæ voces : Generalia desideria , et istæ: Omnium, latentium licèt , Dei voluntatum. En universim omnium quamvis sint latentissimæ : quibus voluntatibus etiam reprobationis et aliorum et suæ decreta continentur : et desiderium ad ea usque protenditur : ut est in nostrà Declaratione positum.

2. Ex hoc autem dogmate id consequitur, quod est sæpissimè ab auctore dictum, ut sancta indifferentia omne desiderium non modò subordinet, quod facit resignatio, sed etiam submoveat et tollat; usque eò ut nec salutis æternæ votum relinquat integrum.

3. Ex quo pariter consequitur, ut si spes salutis insit, non jam tamen moveat ad ipsam quoque salutem indifferentes animas.

4. Ex hoc deniquè sequitur, ut infelix anima ex persuasione invincibili ac reflexd suæ reprobationis, in eam, imò et in justam condemnationem suam vero et absoluto sacrificio acquiescal?: sin autem vero sacrificio, ergò et voluntario, quidquid tergiversetur auctor. Neque enim erravit David dicens : Voluntariè sacrificabo tibi 3:aut esse potest sacrificium quod non sit voluntarium. Quæ, quantumvis absurda et hæresim apertè sonantia, auctor tamen necessariò tueri cogitur ex proposito tuendæ Guyoniæ inducentis animas, aut se in indifferentiâ eò usque collocent, ut nihil velint nisi illud quod Deus ab ipsâ suâ æternitate decreverit, sive de corpore, sive de anima, sive de temporalibus, sive de æternis *. » Undè auctor adductus est ut indifferentiam more Guyoniæ exponeret, dicens, quòd sancta indifferentia admittat generalia desideria , non solùm cognitarum, verum etiam omnium ac latentium quoque voluntatum Dei.

1 Mar. des SS., p. 62. – ? Ibid. p. 87, etc. — 3 Psal. Lul, 8.- Moyen court, 86, p. 28.

CAPUT X.

Alius locus ex Responsione ad Summam doctrinæ , ubi ad Scholam in tuto

lector remittitur.

1. Neque quidquam adderemus, nisi dominus Cameracensis post tot explicationes, imò tergiversationes Instructionis pastoralis, eò tamen necessariò rediret, quò totius libri summa propendet; nempè ut, allatis Ambrosii et Chrysostomi locis, salutis desideria tollerentur, hâc propositione positâ :

XLVIIS PROPOSITIO.

2. « Ut ut explicentur hæc salutis desideria , imperfecta à Patribus habentur qui ea perfectis animabus nec imperant, nec suadent'. »

3. Id verò hìc uno verbo transigimus, atque in libro nostro cui titulus : Schola in tuto, tractata commonemus ? : quò etiam lectorem remittimus, ut præcisam, ni fallor, hujus quæstionis de salutis desiderio ideam ac notionem informet 3.

CAPUT XI ET ULTIMUM.

Dictorum recapitulatio.

1. Ex his liquet auctorem totum in eo esse, ut immunem sive independentem à spe, sive, quod idem est, à spei motivo, eique insità animos excitandi vi, statuat charitatis perfectionem.

2. Hinc efficitur ut animus uni Dei perfectioni ut in se est intentus, beneficiorum ejus , eorum etiam quibus ipse seipsum det nobis, sive antecedentium, sive præsentium, sive futurorum, ad amorem incitandum nullam rationem habeat.

3. Ex his consequitur ut animæ perfectæ nihil charitati deteri aut deperire sentiat, si spem omnem abjiciant : quæ deindè pa

1 Resp. ad Summam, p. 5; Schol. in tuto, n. 260. — 2 Schol. in tuto, n. 259, 260, etc. - 3 Ibid., n. 253-256.

riunt teterrimum desperationis sacrificium in quod collimare totum librum et sæpè diximus, nec satis pro merito inculcari posse dicimus.

4. Hæc autem et in se pessima sunt et alia pessima inducunt, quæ nos jam commemorabimus.

SECTIO VI.

De aliis erroribus.

CAPUT PRIMUM.

Quintus error ad quietismum pertinens circa contemplationem : quietistarum

placita.

1. Hìc repetenda quietistarum dogmata suprà memorata , de diligendo Deo independenter ab ejus benevolentiâ ac beneficentià, et consequenter ab omni motivo salutis æternæ ac spei christianæ 1 (suprà, sect. iv et v). Ex quo consequitur contemplationem, quæ maximè amore constat, ab his quoque omnibus independenter stare.

2. Hinc Molinosus contemplationem reponit « in fide amatoriâ ( amoureuse) et obscurâ, absque ullâ distinctione perfectionum et attributorum , » Hæc illa est « fides et cognitio generalis et confusa , » in quâ novi mystici contemplationem statuunt : usque adeò ut et Christus in eâ, nedum sit necessarius, potiùs excludatur, ex hoc scilicet Molinosi principio, « quòd non sint requirenda media (Christus scilicet ejusque mysteria) cùm deventum est ad finem, » nempè ad Deum sive ad divinitatem ipsam.

3. Malavallus verò ejusdem rei gratiâ suum actum confusum et universalem inducit « sine ullâ cogitatione distinctâ *. » Undè etiam Deus purus « ita sit contemplationis objectum, ut nihil addendum sit simplici visioni Dei : » ac nequidem ipse Christus aut personæ divinæ, « cùm Deus unus in seipso considerandus

1 Schol. in tuto, n. 253, etc., 259, etc. – 2 Instr., sect. XII, p. 1; liv. i, chap. XI, p. 44. — 3 Ibid., sect. II, n. 12, 13. - " Mal., I part., p. 55; 11 part., p. 186, 228, 273.

[ocr errors]

sit sine attributis, sine ullà notione aut actione distinctâ , sed secundùm essentiam .)

4. Pessimè ergò sed consequenter docet, eò quòd Christus sit via , per eum esse transeundum, non hærendum in eo; et veluti lutum cadit, « cæci apertis oculis, ita humanitatem excidere, cùm anima divinitatem attigit. »

5. His se, uti solet, Guyonia dat sociam, docens « animam refluentem ad Deum per contemplationem , ita in Deo esse perditam et immersam, ut nulla supersit ejus cognitio distincta, quantumvis tenuis : pridem enim excidisse cujuscumque perfectionis distinctionem in Deo; neque quidquam in animâ superesse, præter visum fidei confusæ et generalis, nullâ omninò perfectionum aut attributorum notione distinctâ 3.

6. Addit hinc solvi difficultatem « quorumdam spiritualium, vetantium cogitari de Christo aut ejus statibus interioribus, postquàm anima pervenit ad Deum : eò quòd hunc statum eadem anima transiliit, » nec manet (Christus) « cùm facta est unio essentiæ ad essentiam".

7. Hæc autem repetenda duximus ex Instructione nostrà super Statibus Orationis , toto libro secundo, ac maximè locis ad latus allegatis 5.

8. Hinc inter LXVIII propositiones Molinosi invenitur ista xxi, quæ sic habet : « In oratione opus est manere in fide obscurâ et universali, cum quiete et oblivione cujuscumque cogitationis particularis, et distinctionis attributorum Dei ac Trinitatis : ex quâ, illa inducitur jam à nobis indicata propositio xxxv, de non eliciendis amoris actibus « erga sanctam Virginem, Sanctos, et humanitatem Christi, quia, cùm ista sensibilia sint objecta, talis est amor erga illa. »

9. Hæc ergò infanda de Christo divinisque personis, imò etiam de singulis attributis à summâ contemplatione submotis, dominus Cameracensis in Guyoniæ gratiam coloranda suscepit his propositionibus.

[ocr errors]

1 Mal., Il part., p. 221, 222, 224, 226, 228. - ! Ibid., p. 54, 140, 256, 266. 3 Cant., chap. VI, 4, p. 143. "Cant., 1, vers. 1, p. 4-6. 5 Inst. sur les Etats d'Or., liv. II, n. 2 et seq., n. 24 et seq. - 6 Sup., sect. I, cap. I, n. 4.

CAPUT II.

Domini Cameracensis propositiones circa contemplationem.

XLVIII PROPOSITIO.

1. « Contemplatio pura et directa, negativa est, in eo quòd voluntariè non se occupet ullâ sensibili imagine, vel ullà idea distinctâ et nominabili, ut loquitur Dionysius : hoc est, nullâ ideà limitatâ et particulari circa Divinitatem 1. )

XLIX PROPOSITIO.

2. Pergit : « Contemplatio supergreditur omne sensibile et distinctum : id est, omne comprehensum et limitatum, ut uni hæreat purè intellectuali et abstractæ ideæ entis quod est illimitatum nec restrictum . » Has ergò propositiones domini Cameracensis cum illis Molinosi, Malavalli, et Guyoniæ componamus; geminæ apparebunt. Hoc enim innominabile, hoc abstractum, hoc illimitatum, nec omninò restrictum, quod domino Cameracensi unum est, voluntarium quidem, directæ et puræ contemplationis objectum, nihil est aliud quàm illud universale, confusum, obscurum, quod nullam notionem, nullam cogitationem distinctam admittit : quo item uno, secundùm eosdem auctores, pura contemplatio continetur. Ergò ab illis auctoribus Cameracensis nihil differt.

3. Neque obstat, quòd illa contemplatio directa et pura, negativa appelletur : addit enim auctor, eam haud minùs esse positivam et realem .

4. Neque etiam obstat, quòd hæc omnia, scilicet attributa divina, divinæ personæ, ipsa Christi humanitas etiam distinctè visa, in contemplationem admittantur *. Remanet enim restrictio, ut admittantur quidem, sed non voluntariè, non spontè, non ultroneo actu : ergò per sese excluduntur; quod unum quietismo sufficit. Undè sequitur :

1 Mar. des ss., p. 186. – 2 Ibid., p 187. — 3 Ibid. - Ibid., p. 187, 188.

« PreviousContinue »