Page images
PDF
EPUB

cere non ausus universim reflectentes actus, eos ad inferiorem partem ablegat his verbis :

LIX® PROPOSITIO.

3. « Nunquàm amittit spem in superiori parte; hoc est in actibus directis et intimis. » Rursùs : « Actus directi et intimi, sine reflexione quæ imprimat sensibile vestigium, sunt ii quos sanctus Franciscus Salesius vocat apicem mentis. » Deniquè : « Hæc partium animæ separatio fit per differentiam actuum realium, sed simplicium et directorum intellectùs et voluntatis, qui nullum relinquunt sensibile vestigium; et actuum reflexorum, qui relinquentes sensibile vestigium se communicant imaginationi et sensibus, qui pars inferior appellantur, ad distinguendum ens actus ab operatione directâ et intimâ intellectus et voluntatis, quæ pars superior appellatur . » In has coincidit :

LX PROPOSITIO.

4. « Reflexa persuasio non est fundus intimus conscientiæ, eaque convictio, licèt invincibilis, non est intima, sed apparens ?. »

5. Ex his geminus error : primus, quòd actus reflexi non sint superioris partis sed infimæ, adeòque non sint liberi, nec vera peccata; quo turpissimi quique ac flagitiosissimi actus excusantur: alter, quòd actus reflexi non sint intimi, sed tantùm apparentes : contra quod constat actus reflexos, quò magis ex verâ, deliberatissima atque oculatissimâ cognitione prodeunt, eò esse interiores, ac, si mali sint, pejores : dicente Apostolo: Voluntariè peccantibus nobis jam non relinquitur pro peccatis hostia s; et ipso Domino : Nunc verò dicitis : Quia videmus : peccatum vestrum manet : et alibi : Scienti igitur ,.... et non facienti, peccatum est illi 5.

6. Hæc autem adeò sunt perspicua, ut auctor in Instructione pastorali hunc errorem rejecerit, clarisque verbis negaverit partem inferiorem capacem esse reflexionis 6 : ubi gravissimè dolen

2 Max. 1 Max. des SS., p. 91, 118, 122. Vide sup., sect. II, cap. 1, n. 5. des SS., p. 87, 90. 3 Hebr., X, 26. to Joan , ix, 41. Jacob, iv, 17. Inst. past., n. 15, p. 28.

5

dum est, quòd pessimum, crassissimum, exitiosissimum errorem, à se licèt agnitum clarissimis verbis, apertè ejurare refugiat.

CAPUT

Septimus error, de fanatismo et impulsibus extraordinariis.

[ocr errors]

1. Sunt qui prophetico spiritu verè acti à Deo, singularis impulsus extraordinariam gratiam veris produnt operibus , rerumque eventibus; sunt horum æmulatores qui se impetu divino, eoque continuo agi putant, eò quòd ad quemdam perfectionis statum pervenisse se simulent, nullo tantæ rei indicio : quos fanaticos dicimus.

2. Is autem fanatismus in Molinoso et Guyoniâ sæpè se prodit : cui quidem quàm faveat Cameracensis, docent hæ jam ex Mystici in tuto rejiciendæ propositiones.

LXI PROPOSITIO.

:

3. « Animæ ( perfectæ ) sunt per se indifferentes ad actus directos et reflexos : edunt autem actus reflexos, quoties aut præceptum postulat, aut gratiæ attractus impellit'. )

4. Agitur de obligatione eorum præceptorum quæ ad certa momenta rediguntur : sunt autem illa positiva, cùm negativa semper obligent. Casus ergò quo animæ ad actus reflexos teneantur, sunt valdè infrequentes, ac vix ullus ejusmodi casus commemorari potest. Cùm ergò parcissimè eveniant casus illi, quibus valeat præceptum ad reflexos actus; profectò erunt frequentissimi actus illi, ad quos eædem animæ nonnisi attractu gratiæ impellantur. Non autem agitur de gratiâ communi omnibus justis : cùm ea gratia ad directos æquè ac reflexos actus sit necessaria : ergò de gratiâ extraordinariâ, de extraordinariis attractibus agitur, manetque manifestum in longè plurimis et numerosissimis vitæ humanæ actibus, qui iidem sunt reflexi, locum habere, imò requiri impulsus sive attractus extraordinarios.

Max. des SS. p. 117; Myst. in tuto, n. 141-143.

LXII' PROPOSITio. 5. «Pura et directa contemplatio non occupatur spontè aut voluntariè, nisi ente innominabili : aliis verò objectis, nonnisi offerente Deo, et ex impressione gratiæ ' ; » singularis scilicet, et extraordinariæ ; alioqui nihil dicit , cùm gratia communis æquè ad alios actus requiratur. Ergò anima perfecta, attributa particularia , personasque divinas, atque adeò Christum ipsum cogitans, non id facit nisi ex impulsu extraordinario. Hæc de actibus indirectæ contemplationis et impulsu extraordinario ad eos necessario.

6. Jam, ne ad actum directa contemplationis sit anima per se liberior, adducatur :

LXIII PROPOSITIO.

7. « Inutile et indiscretum est, his animabus proponere amorem excellentiorem, ad quem quippe non habent aut lumen interius aut attractum gratiæ ?. » Non carent autem attractu communi et ordinario ad amandum purè Deum ; ergò hîc agitur de extraordinario. Undè , ut ad amorem illum animæ eleventur, impulsu extraordinario opus est. Huic congruit :

LXIV PROPOSITIO.

3

8. « Deo permittenda res est, nec de puro amore loquendum, nisi cùm Deus per interiorem unctionem incipit aperire cor illi verbo tam duro, etc. ?. » Unctio autem communis cuivis amori est necessaria : ergò hic non communis sed extraordinaria requiritur, ad rem quippe extraordinariam et inaccessam etiam sanctis.

9. Neque ibi sistit auctor, sed ad omnes actus extendit instinctum sive impulsum extraordinarium , his verbis :

[ocr errors]

LXV PROPOSITIO.

10. «Hæ animæ non aliam habent regulam nisi præcepta et consilia legis scriptæ, et gratiam actualem quæ semper legi est

Mar. des SS., p. 186, 187, 189; Sup., prop. 48-50; Myst. in tut., n. 153-157. - Max. des SS., p. 34, 35. — 3 Ibid., p. 35; Myst. in tut., n. 144.

conformis '. » Rursùs : « Datur voluntas Dei, quæ se ostendit omnibus per inspirationem sive attractum gratiæ, quæ est in omnibus justis '. » In Instructione pastorali : « Voluntas beneplaciti, semper legi conformis, seipsam ostendit per gratiam actualem 3. » Deniquè : « Hæ animæ se sinunt possideri, instrui et moveri in omni occasione per gratiam actualem, quæ ipsis communicat spiritum Dei *. »

11. Sanè auctor hæc excusare nititur, dùm gratiam illam actualem contendit esse ordinariam : sed incongruè et falsò. Gratia enim actualis ostendens voluntatem Dei, eam quoque quæ beneplaciti dicitur, non est ordinaria : alioquin omnibus per eam innotesceret voluntas beneplaciti; quod non fit. Restat ergò ut verè extraordinaria sit, ac perfectorum statui propria, licèt communis et ordinaria ab auctore vocetur. Extenditur autem, eodem auctore teste , ad omnem occasionem : ergò in omni occasione instinctus ordinarius dictus , reverà extraordinarius reperitur. Sic auctor lectorem ludit, neque quidquam pensi habet impulsus admittere extraordinarios, dummodò immutatis tantùm vocibus communes appellet et ordinarios.

12. Neque hic quidquam addimus : sed lectorem remittimus ad alios tractatus nostros 5, ac præsertim ad illum de Mysticis in tuto, ubi hæc fusè exposita sunt. Huc etiam pertinet :

LXVI PROPOSITIO.

13. « Velle prævenire gratiam, est velle sibiipsi dare id quod nondùm illa præstat : est aliquid expectare à se, à propriâ industrià, à proprio conatu, quibus verbis semipelagianismus inducitur 6. » Sin autem perfecti nihil proprio conatu atque industrià faciunt, restat ut ad omnes actus instinctu et impulsu extraordinario agantur, ut est à nobis alibi demonstratum ?.

14. His patet ab auctore induci fanaticos instinctus ad seligenda contemplationis objecta, ad actus reflexos, ad ipsam deligendam directam contemplationem, ad quosvis deniquè actus saltem ex1 Max., p. 65. 2 Ibid., p. 150. 3 Inst. past., n. 3, p. 7, 8.

* Mar, des SS., p. 217. 5 Myst, in tut., n. 127-129, usq. ad 136; Sum. doct., n. 5; Préf. sur l’Instr. past., n. 58, etc., 61, etc., 184, etc. 6 Max. des SS., p. 97. ? Myit, in tut., p. 1, art. 2, cap. 1, n. 116, etc., usq. ad finem articuli.

tra præcepti affirmativi casum : quibus actibus tota ferè humana vita continetur, ut locis allegatis dictum est ".

CAPUT VI.

Quatuor alii errores molinosismo additi.

1. Præter hos errores ad quietismum pertinentes, hos etiam commemoramus ab auctore additos.

LXVII PROPOSITIO.

2. « Quidquid non provenit ex principio charitatis , ut sanctus Augustinus docet, ex cupiditate provenit ? ; » posteà : « Cupiditas illa est amor, qui est omnium vitiorum radix : » quæ duo ad amorem spei applicantur, ipsaque spes ad cupiditatem refertur, ut est in Declaratione positum :.

3. Nec aliter respondet auctor , quàm ut admittat amorem charitatis, qui sit naturalis, nec virtus theologica; et cupiditatem innoxiam nec malam , quæ sit vitiorum radix : quâ in re duo peccat, et quòd admittat hos errores, et quòd eos sancto Augustino tribuat, qui ab illis maximè abhorret.

LXVIII PROPOSITIO.

4. « Amor Dei ex purà concupiscentiâ est sacrilegus et impius ; » ac paulò post : « Præparat ad justitiam et conversionem cordis : : » quod apertè repugnat concilio Tridentino, definienti id quod præparat ac disponit ad gratiam à Spiritu sancto proficisci.

LXIX® PROPOSITIO.

5. « Inutile est et indiscretum inducere animas ad amorem excelsiorem ( sive purum ) quò attingere non possunt, interiore quippe lumine et gratiæ attractu destitutæ ?. » Rursùs : a Permittenda res Deo est, neque unquàm de amore puro loquendum, nisi cùm Deus per unctionem suam aperuit cor ad durum illud

2 Max.,

1 Préf. sur l'Inst. past., n. 58, 61, 184, etc.; Myst. in tut., ibid. p. 7, 8. — 3 Déclar., p. 258. Inst. past., n. 7, 9, p. 14, 16. - 5 Mar, des SS., p. 17, 21. - Sess. VI, cap. Vi; sess. XIV, cap. iv. 7 Max. des SS., p. 34. TOM. XX.

5

« PreviousContinue »