Page images
PDF
EPUB

verbum, quo animæ illæ scandalizantur ac perturbantur . » Alibi deniquè : « Pastores et Sancti omnium ætatum quodam arcani genere cavebant, ne de puri amoris sublimi exercitio aliis loquerentur, quàm animabus, quibus Deus largiretur attractum et lumen, etc. 2. »

6. His duo errores gravissimi continentur. Primus, quòd plerique sancti et justi non vocentur ad amorem purum, quippe qui ad eum assequendum gratiâ et lumine destituti sint: imò verò eo collaudato scandalizentur et perturbentur: alter, quòd illius amoris veritas licèt evangelica, non tamen pertineat ad prædicationem Evangelii, ut in Declaratione est positum 3.

7. De arcano illo malè ex Patribus asserto ab auctore, diximus in eo tractatu qui inscribitur Mystici in tuto, part. I, art. 1, n. 144, etc., cap. 1 et 11.

LXX PROPOSITIO.

8. « In Christo pars inferior non communicabat superiori parti involuntarias perturbationes suas :» quod ab ipso auctore sæpè rejectum, translatumque à se ad alium, ad extremum apertè propugnatum est, ut alibi diximus 6.

9. Sic Molinosi errores dominus Cameracensis non modò tuetur et pingit; verùm etiam auget atque exaggerat.

COROLLARIUM,

Sive recapitulatio et collectio errorum domini Cameracensis ex xxxiv Articulis Issiacensibus demonstrata.

SECTIO VII ET ULTIMA.

CAPUT I.

Triginta quatuor Articuli recensentur.

Ut apertè demonstretur dominum Cameracensem jam à se damnatum ad errores improbatos ultrò esse revolutum, hos qua

1 Max. des SS., p. 35. - 2 Ibid., p. 261. - 5iye Lett. à M. de Meaux, p. 22-26.

[ocr errors]

3 Déclar.

Max. des SS., p. 122. Rép. à quatre Lett., n. 20.

tuor et triginta Articulos, 10 Martii 1695, ab ipso subscriptos, 'ordine recensemus 1.

1.

Quivis christianus quovis in statu tenetur ad conservandum fidei, spei et charitatis exercitium, et ad earum actus producendos sive eliciendos ut virtutum distinctarum actus.

II.

Quivis christianus tenetur ad habendam fidem explicitam in Deum omnipotentem, creatorem cœli et terræ, qui inquirentibus se remunerator sit2, et in ejus alia attributa æquè revelata : et ad ejus fidei actus producendos quovis statu, etsi non quovis momento.

III.

Quivis christianus pari jure obligatur ad fidem explicitam in Deum Patrem, Filium, et Spiritum sanctum, et ad hujus fidei producendos actus quovis statu, licèt non momento quovis.

IV.

Quivis christianus pariter obligatur ad fidem explicitam in Christum Deum et hominem, tanquàm in Mediatorem sine quo nemo potest appropinquare Deo, et ad hujus fidei eliciendos actus quovis statu, licèt non quovis momento.

V.

Quivis christianus quovis in statu licèt non momento quovis, tenetur velle, desiderare et postulare explicitè salutem æternam, ut rem quam Deus ipse vult, et vult etiam velle nos propter suam gloriam.

VI.

Vult Deus ut quivis christianus quovis statu, licèt non quovis momento, ab ipso expressè postulet remissionem peccatorum, gratiam non peccandi, virtutum augmentum, et alia quævis ad æternam salutem requisita.

1 Ex Inst. super Stat. Orat., lib. X, n. 5, et ex Cens. nostrå, tom. XVIII, p. 357. 2 Hebr., XI, 6.

VII.

Quovis statu christianus concupiscentiam habet oppugnandam, quanquàm non semper æqualiter: quo jure obligatur quovis in statu, licèt non quovis momento, ad postulandas vires adversùs tentationes.

VIII.

Hæ propositiones omnes sunt de fide catholicâ, expressè contentæ in Symbolo Apostolorum, et in Oratione Dominicâ, quæ communis et quotidiana est oratio omnium filiorum Dei: aut etiam in conciliis Carthaginensi, Arausicensi et Tridentino expressè definitæ ab Ecclesiâ, ut illæ de postulandâ remissione peccatorum et dono perseverantiæ, deque pugnâ adversùs concupiscentiam: quare contrariæ propositiones sunt formaliter hæreticæ.

IX.

Non licet christiano indifferentem esse ad salutem, et ad res quæ in eam referuntur: sancta indifferentia christiana eventus hujus vitæ (excepto peccato), solatiorumque atque ariditatum spiritualium dispensationem spectat.

X.

Actus suprà memorati majoris perfectionis christianæ rationi non derogant, nec desinunt esse perfecti, perspecti quamvis sint, dummodò de iis gratiæ habeantur Deo, et in ejus gloriam referantur.

XI.

Non licet christiano expectare, ut Deus hos actus inspiret viâ et inspiratione singulari: imò verò ut ad eos sese excitet nullâ aliâ re indiget quàm fide, eâ quâ voluntas signi sive significata ac declarata præceptis innotescit, et Sanctorum exemplis : supposito semper auxilio gratiæ excitantis et prævenientis : postremæ propositiones tres ex antè memoratis propositionibus clarè consequuntur; quibus contrariæ temerariæ sunt et erroneæ.

XII.

Actibus obligatoriis suprà memoratis non veniunt intelligendi actus methodici sive certis formulis ordinati; aut in eas redacti et certis vocibus alligati: aut actus inquieti nimisque solliciti (empressés): sed actus sincerè in corde formati cum omni suavitate et tranquillitate à Dei Spiritu immissâ et inspiratà.

XIII.

In vitå et oratione perfectissimâ hi actus uniuntur in solâ charitate, quatenùs omnes virtutes animat, et earum exercitium imperat, juxta quod Paulus dicit: Charitas omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet1. Idem dici potest de quibusvis aliis actibus christianis, quorum exercitia distincta dirigit sive regulat ac præscribit charitas, quanquàm illi actus non sunt semper sensibili ac distinctâ ratione perspecti.

XIV.

Desiderium salutis æternæ ac perfectæ redemptionis quod notatur in Sanctis, ut in Paulo et in cæteris, non est desiderium aut appetitus indeliberatus tantùm : sed, ut ait Paulus, est bona voluntas quam liberè formare et operari debemus in nobis cum auxilio gratiæ, ut eam voluntatem quæ sit maximè conformis divinæ voluntati. Hæc propositio clarè est à Deo revelata, et contraria est hæretica.

XV.

Velle non peccare, est etiam quædam voluntas divinæ voluntati conformis, et absolutè necessaria in quovis statu, etsi 'non quovis momento: neque tantùm tenemur ad condemnandum peccatum; verùm etiam ad dolendum de peccato, et ad illud delendum impetratâ veniâ.

XVI.

Actus reflexi in nosmetipsos, in nostros actus, et in accepta dona, qui ubique leguntur à prophetis et apostolis exerciti, ut 11 Cor., XIII, 7.

Deo de beneficiis agamus gratias, aut ad alios æquè pios fines : christianis omnibus etiam perfectissimis propositi sunt in exemplum: eaque doctrina quæ ab ejusmodi actibus avertit christianos, erronea est, et hæresi proxima.

XVII.

Reflectentis animi actus mali et periculosi nulli sunt, præter eos quibus anima reflectitur in actiones suas et ad percepta dona, ut pascatur amor proprius, aut ut in illis humana fulcimenta quærantur, aut quibus anima seipsà occupetur plusquàm oporteat.

XVIII.

Mortificationes cuivis statui christiano competunt, eique sæpè sunt necessariæ : à quibus proindè perfectionis obtentu avertere fideles est condemnare Paulum, erroneamque et hæreticam doctrinam supponere.

XIX.

Perpetua oratio non consistit in actu perpetuo et unico, qui perennis nec interruptus supponatur, quique ideò iterari non debeat; sed in habituali quâdam atque perpetuà dispositione ac præparatione animi, ut nihil faciamus nisi ad placendum Deo : propositio contraria, quæ in quovis statu etiam perfecto excluderet omnem pluralitatem et successionem actuum, esset erronea, et omnium Sanctorum traditioni repugnans.

XX.

Traditiones apostolicæ nullæ sunt præter eas quas tota agnoscit Ecclesia; quarum scilicet auctoritas à concilio Tridentino definita est propositio contraria est erronea, et prætensæ apostolicæ traditiones occultæ fidelibus essent laquei, et viæ introducendi pravas omnes doctrinas.

XXI.

Oratio simplicis præsentiæ Dei sive quietis aliæque extraordinariæ, etiam passivæ, à sancto Francisco Salesio, aliisque spiritualibus in Ecclesià receptis approbatæ, sine gravi temeritate

« PreviousContinue »