Page images
PDF
EPUB

abjici, ac pro suspectis haberi non possunt, neque omninò probibent quominùs anima semper præparata maneat ad producendos opportuno tempore memoratos actus : quos quidem redigere ad actus implicitos sive eminentes in gratiam perfectarum animarum, eo obtentu, quòd eas amor Dei certo quodam modo contineat, nihil aliud est quàm eorumdem actuum eliciendorum obligationem eludere, eorumque distinctionem à Deo revelatam tollere.

XXII. Absque his extraordinariis orationibus , animæ christianæ ad summam sanctitatem efferri, atque apicem christianæ perfectionis adipisci possunt.

XXIII. Redigere statum interiorem ac purificationem animarum ad has orationes extraordinarias, error est manifestus.

XXIV.

Æquè periculosus error est, excludere à contemplationis statu divina attributa, tres personas divinas, ac Verbi incarnati mysteria, præsertim crucis Christi ejusque resurrectionis : omnesque omninò res quæ solâ fide apprehendi possunt contemplatricis animæ objecta sunt.

XXV. Non licet christiano, passivæ aut cujusvis extraordinariæ orationis obtentu, in agendis rebus tam spiritualibus quàm temporalibus, expectare impulsum ad quemvis actum determinantis Dei per viam et inspirationem singularem : contraria verò sententia ad tentandum Deum inducit, atque illusioni et indiligentiæ viam aperit.

XXVI. Extra casus et momenta inspirationis propheticæ sive extraordinariæ, vera animi demissio ab omni animâ christianâ etiam perfectà Deo debita in eo stat, ut omni lumine sive naturali sive supernaturali divinitùs accepto, christianæque prudentiæ regulis

utatur ; sic tamen ut supponatur semper à Deo omnia regi per providentiam, eumque optimi cujusque consilii esse auctorem.

XXVII.

Non oportet alligare prophetiæ donum statusque apostolici dignitatem certo statui perfectionis et orationis : alioquin anima ad illusionem, temeritatem atque errorem inducitur.

XXVIII. Viæ extraordinariæ cum notis iis quas spirituales approbati tradidere, rarissimæ sunt subjiciunturque examini episcoporum atque aliorum superiorum ecclesiasticorum et doctorum : qui quidem de iis judicare debent, non tamexperimentis quàm immutabilibus Scripturarum Traditionisque regulis : qui autem ab eâ mente et praxi discedunt, debitæ obedientiæ salutare jugum excutiunt.

XXIX. An sit vel fuerit ubicumque terrarum exiguus saltem numerus electarum animarum, quas Deus extraordinariè præventas singularibus inspirationibus sibi notis quocumqueinstanti ad omnes christianæ pietati essentiales actus, et ad omnia bona opera

ita moveat, ut nihil eis præscribendum sit, quo ad ea opera aut exercitia seipsas cohortentur, divino judicio relinquimus : nec agnitis aut confessis talibus statibus, id unum in praxi statuimus, nihil esse periculosius aut illusioni propius, quàm regere animas tanquàm in eum statum pervenerint : deniquè et id statuimus, quidquid sit de illorum statuum veritate, non in ejusmodi prævenientibus inspirationibus collocari perfectionem christianam.

XXX.

In prædictis articulis, quod attinet ad concupiscentiam, imperfectiones, ac præcipuè peccata, propter honorem Domini, nullam Deiparæ Virginis volumus haberi mentionem.

XXXI.

Quod attinet ad animas in probationibus à Deo constitutas ;

sanctus Job, qui earum exemplar est, eas docet, ut utantur radiis per intervalla intermicantibus ad producendos actus præstantissimos fidei, spei et charitatis. Monent quoque spirituales viri, ut eosdem actus reperiant in apice mentis ac supremâ animi parte. Quare nec permittendum illis animabus, ut suæ desperationi ac damnationi apparenti acquiescant: sed è contrà asserendum, non futurum ut à Deo deserantur.

XXXII.

Sanè in quovis ac præsertim in probationum statu adorari oportet Dei ultricem justitiam : non tamen optandum ut suum in nos totum rigorem exerceat : cùm amoris privatio sit in nobis quidam hujus rigoris effectus. Suî derelictio (l'abandon) christiano nihil est aliud, quàm omnem suam sollicitudinem projicere in Deum ', et spem omnem salutis in eo ita reponere, ut totum detur Deo, quemadmodùm post sanctum Cyprianum sanctus Augustinus docet.

XXXIII. Potest etiam inspirari animabus quæ laborent in ejusmodi probationibus, si verè humiles sint, ut sese submittant et consentiant voluntati Dei, etiam si per falsissimam præsuppositionem , pro sempiternis bonis quæ justis promisit animabus, eas, pro suo beneplacito, in sempiternis suppliciis detineret, nullo tamen gratiæ amorisque dispendio : qui sanè quidam actus est perfectæ derelictionis suî (abandon) ac puri amoris à quibusdam Sanctorum exercitus: isque utiliter exerceri potest à perfectis animabus cum gratiâ Dei maximè singulari : absque eo quòd unquàm derogetur actibus suprà memoratis, ad christianæ perfectionis rationem essentialibus.

XXXIV. De cætero, certum est incipientes et perfectos pro suâ quemque vià per diversas regulas regi oportere, atque à perfectis excelslorc ac profundiore modo intelligi christianas veritates.

11 Petr., V, 7.

CAPUT II.

lidem articuli elusi.

1. Subtilissima quamvis et labilis quietistarum gens, quatuor et triginta Articulis Issiacensibus ita comprehensa et constricta videbatur, ut effugere non posset : sed cautionem nostram propè jam domini Cameracensis ac defensorum ejus vicit ingenium.

2. Et quidem per Articulos perfecti quoque adigebantur ad actus explicitos ac speciale exercitium fidei, spei et charitatis, ut virtutum distinctarum'; neque ipse Cameracensis id apertè inficiari est ausus, adeò verba articulorum urgebant: at quod palàm non potuit, arte aggressus est.

3. Sanè fidem explicitam in Deum ut omnipotentem, ejusque attributa æquè nota : item in divinas personas, Christumque ut hominem et Deum, Articuli postulabant?: eadem objecta specialia in contemplationem admittebant 3 : quietistas confusæ cujusdam contemplationis obtentu, aliud quidvis molientes facilè elidebant, At novus quietistarum propugnator , haud veritus ad rationem entis abstractissimam et innominabilem contemplatrices animas per sese redigere, elabi posse se credidit si pura contemplatio alia objecta reciperet', eâ conditione tantùm, si Deus ad illa instinctu singulari et extraordinario impelleret; non alio modo : quasi illa objecta per se non allicerent animas perfectas sibi visas.

4. Spei exercitium speciale et explicitum , eique conjunctum salutis desiderium Articuli exigunts : at novus quietista , in speciem et verbo tenùs, retentâ spe, vim ejus excludit, ac movendi virtutem, et motivi præcisi rationem ab æternâ salute separavit: charitatemque à spe prorsùs independentem statuens, spei utilitatem necessitatemque sustulit.

5. Et Articuli quidem jubebant, salutem velle nos, (ut rem quam Deus vellet, ac nos velle vellet ad gloriam suam ? :) at novus auctor bonis articulis malam exclusivam apposuit : nec per

1 Art. 1, 13. 2 Art. 2, 3, 4. - 3 Art. 24. - " Vid. sup., prop. 51 ad 58. sect. vi, cap. III, n. 2 et seq. $ Art. 1, 5. 6 Vid. sect. IV et V. 7 Art. 5, 14.

misit nos salutem velle, nisi unicè quatenùs eam Deus vellet", quasi salus ipsa per sese non moveret, non tangeret mentem. Sic alienum sensum impegit Articulis : fecitque ambiguum, ac sexcentis tergiversationibus obnoxium, id quod per se erat planum et innoxium.

6. Articuli ergò planis ac simplicibus usi vocibus ambiguitatem omnem tollere conabantur; quos auctor à se eludi posse crediderit, si novas et ambiguas alienasque voces hàc et illàc spargeret.

7. Sanctam indifferentiam à sancto Salesio potissimùm ductam Articuli ita definiverant?, ut ad eventus hujus vitæ solatiaque spiritualia pertineret tantùm ; ad salutem nullatenùs : quâ definitione, licet à se subscriptâ, ut ea quæ ad fidem catholicam pertineret , tamen insuper habitâ , novus auctor eam admisit indifferentiam quæ salutis desideria comprehenderet, eaque etiam divinæ gloriæ submissa subordinataque tolleret, resignationem æquè ac indifferentiam ad salutem ejusque studium usque protenderet

8. Nec valet auctoris interpretatio , dùm salutis desiderium, naturale tantùm, exclusum esse voluit : cùm neque nos, neque is quem explicabamus Franciscus Salesius, salutis desiderium naturale illud unquàm in animo habuerimus, nec desiderium aliud intellexerimus, quàm illud quod frequentatur communibus Sanctorum et universæ Ecclesiæ votis; nec ferimus auctorem nobis imputantem ea quæ nusquàm cogitavimus.

9. Hùc accedit, quod auctor ipse dùm naturale præcidit desiderium, nullà unquàm regulâ à supernaturali secernendum, hoc quoque in tantum discrimen adducit, ut fideles nescientes quodnam sit naturale quodve supernaturale salutis desiderium, utrumque simul exscindant, nec de salute cogitent.

10. Nec auctorem adjuvant novi defensores, qui spem in charitate eminenter ac virtute contentam per eamdem charitatem exerceri volunt: cùm ipse auctor nobiscum spem ipsam in seipså ut est specialis et distincta virtus exercendam esse, ut rem catholicâ fide

1 Mar. des SS., P, 25-27; vide sup., prop. 45, sect. V, cap. VIII, n. 1 et 6. - 2 Art. 9.

3 Art. 8, 9. — * Vide prop. 37 et seq., sect. V, cap. v, n. 2, etc.; vid. et Myst, in tuto, n. 218 et seq. - 5 Vid. Myst. in tuto, n. 139, 140.

« PreviousContinue »