Page images
PDF
EPUB

definitam agnoverit' : cui nunc aliena obtrudere, ipsumque ipso quoque studiosius velle defendere, ratio ac veritas non sinunt.

11. Nec favent novæ in auctoris gratiam confictæ voces : ut nempè dicatur spem quidem non inveniri in opere operantis, sed inveniri tamen in ipso opere operato : hoc est in ipso opere charitatis, spem in se eminenter ac virtute complexæ. Non enim aut nos, aut auctor nostros Articulos sequi se professus, aliud unquàm cogitavimus : quàm illud cum Paulo, spem esse exercendam , ut est specialis et à charitate distincta virtus. Nunc enim manent tria hæc, fides, spes, charitas : quin etiam in Articulis nostris communi studio omnes, hoc est nos et ipse subscribens, actus illos implicitos et eminentes , qui cæteros ita includant, ut ab eorum singulari exercitio liberent, et animo prævidimus, et expressissimis verbis improbandos duximus.

12. Nec si quis commentus est ad excusandos auctores portenta verborum, aut voces destinatas ad explicandam sacramentorum efficaciam , ad virtutum excellentiam, aliudve quidvis , transferendas putaverit, ideò nos à legitimå reprehensione discedere oporteat : cùm ipsum auctorem, subscriptis Articulis in veros expressosque ac distinctos actus consentientem habeamus : necdùm enim noverat vocum novitates, quibus quietistæ et ipse Molinosus in lucem integer redeat.

13. Retuderamus quietistas pessimo et ad hæresim prono con-. silio reflexis actibus obstrepentes * : quo fructu, si dominum Cameracensem ferre cogimur abigentem reflexos actus ad inferiorem animæ partem 5 : nec eos admittentem nisi expressè jussos, quod nunquàm ferè evenit; aut impulsu singulari excitatos, quasi imperfectum esset, in seipsum ac in peccata sua vel in dona divina reflectere 6?

14. Quo errore etiam gratiarum actiones, imò et postulationes ex peccatorum et cujusvis indigentiæ consideratione ortæ procul à vità perfectâ exulant: repugnantibus licèt Articulis ab auctore subscriptis ?

1 Art. 1 et 8. – ? 1 Cor., XIII, 13. 3 Art. 21. - Art. 16, 17. — 5 Vid. sect. vi, cap. iv, prop. 59 et 60, n. 2-5, et cap. V, prop. 61. - - 6 Myst. in tuto, n. 141-143. - 7 Art. 6, 7, 16, 17.

15. Vetant Articuli', ne christianus quivis ad actus speciales fidei, spei, aliarumque virtutum exercendos divinam inspirationem expectet; cùm ultrò excitare se debeat, et ad id sufficiant præcepta divina, exempla Sanctorum, ipsa fides, ipsa prudentia: at auctor hæc evertit exclusis actibus conatùs proprii, et inductâ gratià actuali, communi quidem dictâ , reverà autem extraordiparià ? : quippe quæ in omni occasione unicuique perfectorum voluntatem beneplaciti et id omne quod fieri quovis casu oportet, exhibeat.

16. Articulis erat declaratum ', virtutum actus per sese ac proprià bonitate esse bonos, atque ideò specialiter exercendos etiam in perfectissimâ oratione et vità ; etiam cùm imperante charitate prodeunt : quod auctor infirmat, negando virtutem diligi ut virtutem : aut virtutis ut est virtus studiosum esse oportere, aut in perfectam vitam admittendas virtutum praxes.

17. Quietistæ mortificationibus parùm faventes Articulis repressi fuerant 5: frustrà : cùm auctor eas tentationes admittat, in quibus mortificatio interior et exterior sit penitùs inutilise : Christo licèt dicente de gravissimis tentationibus : Hoc genus dæmonii in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio ?.

18. Articulus proscriptus fuerat actus perpetuus, perennis, et unicus, ac sine interruptione et successione continuus, nec reiterabilis 8 : cujus loco substituit auctor actus adeò uniformes et æquabiles, ut toto vitæ decursu nonnisi unicus actus exerceri videatur ' : quod quietistarum continuitati sive perennitati æquipollet.

19. Quidam quietistæ domino Cameracensi haud ignoti, cùm suam doctrinam ut sanctis Patribus incognitam argui viderent, de spirituali vità quasdam traditiones occultas prætexebant : quos nunc, spretis aut detortis Articulis 19, idem Cameracensis excusat; inducto antiquorum arcano quodam etiam Sanctis inaccesso, ac perturbaturo eos si palàm proderetur 11.

20. Orationem quietis sive simplicis præsentiæ sive passivam · Art. 11, 25, 26.

2 Vide sect. vi, cap. v; pr. 65 et 66, n. 9 et seq. - V sect. III, cap.

6 Sup., sect. II, cap. II, n. 1 et 2. — 7 Marc., IX, 28. 8 Art. 19. 9 Sup., sect. vi, cap. III; prop. 58, n. 16, 17. 10 Art. xx. - 11 Vide sect. VI, cap. VI, n. 5-7.

[ocr errors]
[ocr errors]

3

Art. 13.

et II.

5 Art. XVIII.

Articuli induxerunt eam, quam sanctus Franciscus Salesius, aliique spirituales, sancta Theresia , beatus Joannes à Cruce, cæterique probavissent ? : eam scilicet quâ suspendi ligarique animæ facultates et ad veram impotentiam redigi fatebatur : quod nunc auctor non modò improbat, sed etiam ad fanatismum revocat, Sanctosque facit fanaticos.

21. Tales dixeramus orationes omnes extraordinarias, ut nequidem perfectioni essent necessariæ : : quas cùm auctor ad unum purum amorem revocat, aut esse necessarias agnoscit, aut negat purum amorem ad perfectionem esse necessarium, pari utrinquè errore et incommodo.

22. De probationibus ac de salute devovendâ sive immolandà, Articuli eam immolationem nonnisi ex falso et impossibili admittendam, aut etiam datâ occasione inspirandam statuebant * : absolutum sacrificium ab auctore inductum penitus ignorabant.

23. Tantùm autem abfuit auctor, ut sacrificium illud devovendæ salutis nonnisi ad impossibilem conditionem redigeret, ut è contrà casum impossibilem jam realem et actualem visum adstruxerit , eoque fundaverit absolutum illud anteà inauditum sacrificium.

21. Iidem Articuli negabant , in extremis licèt probationibus, derogari debere aut posse actibus antè memoratis, qualis est explicita in Christum fides ac spes 6 : at auctor ab iisdem probationibus abesse Christum fide præsentem , abesse spem christianam, aut eam cum desperatione conjunctam, asserit?.

25. Et Articuli quidem vetabant, ne directores sinerent, ut animæ in suam damnationem aut desperationem unquàm acquiescerent, neve optarent ideò ut divina justitia suum adversùs eos rigorem exerceret 8 : quod excusavit auctor, adducto universali decreto, ut animæ perfectæ ederent generalia desideria omnium Dei voluntatum : additis etiam latentibus, quibus vel maximè occulta de prædestinatione et reprobatione decreta continentur o. 1 Art. 21, 28. 2 Vid. Myst. in tuto, part. I totà, et ejus app.

2 Art. 22, 23, 29.

- Art. 33. 5 Suj sect. I, cap. I et seq. 6 Eod. art. 33. — 7 Sup., sect. vi, cap. III, n. 6, 7; prop. 55, 56; et sect. I, cap. II et seq. 8 Art. 31. 9 Sup., sect. V, cap. ix, prop. 46, n. 1, 2 et seq.

26. Et quidem auctor deterret directores à prædicandâ inter probationes extremas perfectis animabus divinâ bonitate et curâ de illarum salute singulari : contrà quod, auctore Francisco Salesio 1, in iisdem docetur Articulis ?

! 27. Adducitur etiam in iisdem Articulis 3 ea suî derelictio (abandon) quæ nitatur Petri dicto : Omnem sollicitudinem l'estram projicientes in eum , quoniam ipsi cura est de vobis : undè actus animæ se projicientis in Deum, non indifferentiâ, sed ipså spe divinæ bonitatis nobis consulentis, omninò stabilitur.

28. Ad id etiam valet locus Pauli, non solùm de generali divinå bonitate confidentis, sed illam etiam sibi applicantis, his verbis : In fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me 5 : à quà spe discedere quasvis animas idem Paulus vetat.

29. Sic per Articulos triginta quatuor, adversùs subdolam et lubricam quietistarum factionem, abundè veritati consultum esse videbatur. At in iis quoque Articulis dominus Cameracensis occultas effugiendi vias, vel ab initio rimabatur, vel postea commentus est : nihilque est, quod non vel rectà subverterit vel obliquè eluserit.

30. Nec facilè dixerim, an in apertis erroribus magis quàm in ambiguis vocibus reprehendi debeat. Ecce enim harum ope, quidquid voluerit, tuebitur: si quietistas premere velis, illis opitulabitur: sin ipsum redarguendum aggrederis, his se involvit dictis, quibus à quietistis abhorrere videatur, ac mutato colore adversariis variabilem et ad omne dogma flexibilem ostendet faciem : quæ si præsidio sunt (absit verbo injuria), fraus quoque pro tutamine habeatur.

31. Et is quidem sibi ipsi miraculo est , ejusque amici affatim rident, dùm in iis quoque quæ vel apertè rejecit vel arte excusavit, tam suî studiosos repererit defensores : quorum tamen studiis veritas prævalebit.

32. Extra quatuor illos et triginta Articulos sunt alii infandi et probrosi quos tùm attingere nollemus, reveriti aures christia

[ocr errors]

2

1 Entr. v, édit. Vivès, 1862, p. 326, 327; Troisième Ecrit, n. 14. — * Art. 31. - Art. 32. — * 1 Petr., v, 7. — 5 Galat., II, 20.

næ plebis. Sed nec ea prætermisit auctor', et actus naturali rerum cursu parti superiori semper tribuendos, per obsessionis ac possessionis speciem eidem subtractos innuit, miris verborum ambagibus.

33. Hæc itaque nos tacere prohibet christiana sinceritas : quæ si ut hominibus placeremus, dissimulare aut emollire niteremur, læsæ veritatis reos, ac periculorum Ecclesiæ immemores, cum horrore et tremore ad Christi tribunal stare oporteret.

1 Supra, sect. II, cap. II et III.

« PreviousContinue »