Page images
PDF
EPUB

sas, ita et hominum mentes animosque, ad optimos quosque fines referentis ac dirigentis procuratio! O inaudita res, quam nemo non Religionis et virtutis eultor, simulatque in lucem prolatam vidit, rei novitate attonitus, laudavit et extulit, Deoque pro hoc tanto eventu gratias egit, et pia pro his Principibus vota concepit! Inter complures saepius populos, Imperatores, Reges, Principes ac Magistratus, consiliorum communitas et necessitudo exstitit, ad res magnas conjunctim efficiendas; ea vero vix unquam satis fida fuit et constans, et plerumque eventus spem fefellit. Rarissimi exempli est talis diversorum Principum, iisdemque subjectarum gentium, in rebus ad causam communem pertinentibus agendis perficiendisque concordia atque unanimitas, qualis eo in bello gerendo fuit conspicua, quo durissimae nuper dominationi finis impositus est; inauditus ille inter tot Principes diversi coeli diversaeque aetatis, diversis ingeniis, sensibus, moribus, legibus atque institutis, actionum pro re omnium et salute singulorum consensus et quasi concentus; inauditus plane a tot sociis, divisa et late patente opera, tanquam unius voluntate actorum talis et tantus, quem nemo non admiretur, effectus; inaudita denique longe sanctissimi, his feliciter peractis, initi foederis formula, ad perpetuam eorundem felicitatem, et vero ad veram et stabilem omnium gentium salutem spectans, et, siqua alia, ad certam perfectissimae Religionis normam composita atque exacta.

[ocr errors]

Universam hujus foederis formam ac rationem penitus perlustrare, et subtili Philosophiae trutina pendere non lubet. Saepius Principes Religionem minus honesta ratione adhibuisse, et hoc solum consilio rem sanctissimam commendavisse, constat, ut populos bonorum spe et malorum metu coërcerent, et obsequio ac fide continerent. Eo quidem consilio Numa, Romanorum Rex, Religionem cum imperio arctius, quam antea factum esset, conjunxisse legitur. Octavianus Augustus, ne a Religione sibi aliquid in consiliis exsequendis impedimenti objiceretur,

cum

cum imperio civili pontificatum assumsit, quod sequentes deinceps Imperatores constanter probarunt. Ab his igitur regiae tantum et imperatoriae potestatis tutandae causa Religio adhibita est. Neque muito honestius aliorum postea Principum fuit propositum, qui sani ris Religiomis se cultores professi sunt. Animadvertite mihi, A. A, quantum interjectum sit intervallum inter manifesta illorum Principum, de quibus nos nunc agimus, studia et consilia, et multorum praeconio nobilitatam illam Religionis Christianae professionem, quam saeculo quarto onstantinum, qui inter Principes Christianos primas tenet, et quem hac inprimis de causa adulatores Magnum dixerunt, edidisse memoriae proditum est; eum scilicet, quem, licet ad augendum et sustinendum civitatis Christianae decus atque emolumentum, multum contulerit, tamen ad suas magis quam subditorum res omnia retulisse, non dubitandum sit. Nimirum utilissimum ratus iis se adjungere partibus, quarum auxilio et tutela suam adversus imperii aemulos auctoritatem cum maxime se tueri posse existimaret, ad Christianos transiit, quibus tamen ad lites potius et contentiones alendas, quam ad pacem et communem utilitatem procurandam, inserviit. Quanta vero in celsissimis illis nostri temporis Principibus magnitudo animi elucet, qui ad eam rem palam profitendam et tutandam consilia consociarunt, quam magna 1 hodie eorum caterva, qui soli sibi sapere videntur, ad magnos certe homines plane non pertinere, alto supercilio contendit; quorum impudentiae et procacitati nos tantorum Principum opponimus exemplum, quos in sanctissimum foedus, non confirmandi imperii, quippe jam stabiliti, sed humanae, quoad ejus fieri possit, augendae et amplificandae salutis causa coaluisse, res universa declarat. } 23 C

[ocr errors]

som

Illi quidem suam sibi habeant sagacitatem, qui a turbati cerebri so niis, et fanatico nescio quo fervore hujus rei origines et progressus repeti debere, confidenter dictitant; quasi vero res talis et tanta, et a

prae

praeclaris quidem illis ejus auctoribus, coeco impetu suscipi potuisset et ad effectum adduci, et hominum delirantium esset, summa aequitate et prudentia suum cuique tribuere, et eas universe sibi invicem ponere leges, iisque foederis conditionibus se invicem alligare, quas nemo non sanae mentis et humanitatis amans approbet et summis laudibus efferat. Neque illi magis audiendi sunt, qui infesta libertati civili consilia, quorum turpe in Religionis specie sit lenimentum, aliaque minus proba et ingenua proposita, et inhonestas quasque cupiditates et machinationes, sub hoc Religionis involucro, latere clamant, et a Celsissimi praesertim Britanniae Gubernatoris, societatem foederis recusantis, perspicacitate et adhibita cautione iniquissimae hujus et vanissimae suspicionis, tanquam veritatis, colorem repetunt : quorum conviciis et criminationibus, ut ipsa hujus Principis, et apertissima quidem, nuper in lucem protracta omnium capitum foederis approbatione, ita universae rei ducum et principum nomine, maximeque Imperatoris ALEXANDRI, qui signum sustulit, ad explicationem sententiae et consiliorum, iterum iterumque candidissime dictis, sic responsum est, ut otiosa inter bonos et veri justique amantes hac de re videri possit disputatio. (7)

Et sane a dolis, machinis, fallaciis et praestigiis Principes illi, in restituenda et confirmanda pace, se longissime remotos et alienissimos ostenderunt. Integerrimus ille et religiosissimus ALEXANDER an inanem et subdolam Religionis speciem publice scriptis inferre voluisse existimandus sit, quibus, Napoleonte e diruta Moscua tanquam fulminis ictu expulso et profugo, et postea saepius, immutatum ad miraculi modum rerum statum ad providentiam et benignitatem Dei, nuda et sinipici, eademque gravi et quasi divino spiritu incitata oratione retulit, et hac de causa ad officia quaeque ei se quam maxime devinctum et religione obstrictum professus est? (8) Nunquid versute egerit, et C

Re

Religionis lenocinio callide usus sit FREDERICUS GUILIELMUS, quum, in summis adhuc angustiis versans, Borussos suos, quibus virtutis ac pietatis laude jam diu probatissimus esset, ad fiduciam in Deo collocandam disertissime cohortatus est? (9) De FRANCISCO Imperatore, siquidem vere accidit, quod plurium testium fide, nemine tunc, quantum quidem nos novimus, contradicente, publice narratum est, quid plura? Finito dirissimo illo trium dierum prope Lipsiam praelio, cujus simile annales antiqui non referunt, postquam ab utraque parte horrendum in modum, ancipiti fortuna et dubia victoria, pugnatum esset, tandem interneciva clade sic dejicitur hostis et conciditur, ut sum mo cum probro atque dedecore aciem relinquere cogatur. Tres Principes in proximo loco montoso exitum pugnae summa animi sollicitudine et anxietate, exspectant. Austriae Imperator ab advolante Principe SCHWARZENBERGIO, conjuncti exercitus Duce supremo, omnium primus nuncium de bene confecta et reportata victoria accipit. Quid primum ab eo dictum et actum esse censetis, Auditores? Mox in lacrymas erumpens, sublatis in coelum oculis, ex equo descendit, pileoque et ense depositis in genua procidit, Deoque immortali alta voce et toto pectore pro re acta gratias persolvit. Re ad socios Borussiae et Russiae Principes perlata, statim eodem uterque Religionis sensu actus et plane commotus nihil antiquius duxit, quam ut pariter Deo Optimo Maximo grates referret quam maximas. Quo facto in genua adhuc procumbentes, vehementi accedente fletu, FRANCISCO acclamant : Carissi m Frater! Deus tibi propitius est!" Ad Principum exemplum omnes, qui aderant, belli duces et satellites se religiose componunt. Gelidus pr omnium ossa pervadit horror. Post altum brevissimi temporis silen tim una vox omnium resonat: Deus nobis propitius est! Quale et quantum spectaculum! Quod qui pararet et instrueret, suos ultro animi sensus tanquam vi divina in caeterorum animos transferens et tanquam

19

quam transfundens, an in dolose adhibitae optimae rei jure adduci possit suspicionem? (10) Apage sinistros et injustos omnes harum rerum judices! illi ergo valeant! Nos de commodis atque emolumentis ex Principum, in profitenda Religione Christiana, consensu sperandis et augurandis agedum videamus.

[ocr errors]

Utinam gentes Europaeae, tristi tot annorum experientia melius edoctae et admonitae, ad eam virtutis prudentiam atque integritatem se convertissent, ut nullus exoriendarum denuo dissensionum ac discordiarum superesset metus, et non tam longa certe ab officiis, quae singuli singulis debent, amplius pertimescenda esset aberratio, ut alii in alios hostili odio, animalium ferorum instar, saevirent, caedibusque, populationibus,' et turbis, omnia implerent? Sed dum nos aureae hujusmodi aliquando fu→ turae aetatis, qua nullis dolis, odiis, pugnis et concertationibus futurus sit locus, haud dubiam spem fovemus et libenter alimus, a praesenti tamen rerum conditione quo minus hunc rerum, quae evenerunt,” exitum proxime instantem exspectemus, multa sunt, quae obstant et impediunt. At vel sic tamen nihil omnino cogitari posse contendimus quod restitutae tandem et sancitae paci, et securitati publicae majus ́addat robur, quam singularem illum Principum potentissimorum in profi tenda Religione Christiana consensum, eorundemque, quorum, ut in rendo bello, ita in pacis definiendis conditionibus, praecipuae fuere par tes, hujus religiose tuendi et confirmandi consensus publice datain fidem. Enimvero ab illis Principibus nunquid metuendum sit, qui, in civitatibus regendis, atque adeo, cum in singulorum civium curandis et tutandis rebus, tum etiam in omnium ordinum, munerum atque honorum servan→ dis et vindicandis juribus, eam sibimet ipsi scripserunt officiorum normam, quae Religione Christiana patefacta est, eademque una omnium optima et sanctissima lege etiam erga alias quasque gentes, earumque Gubernatores, uno ore palam se obstrinxerunt; qui, supremo rerum arbitro Deo, quid

Сэ

ge

quid

« PreviousContinue »