Page images
PDF
EPUB

CAPUT possent, periculum quidem prætendentes
CVIII. ab Herode. Sed vox evreulev, quæ habe-

tur in textu originali innuit eos indigenos
fuisse Galilææ Herodis fubditos.
Ex re-
sponsione porro Christi colligitur fubmis-
sos eos ab Herode. Fuit hic Antipas filius
Herodis M. qui Christum infantem perse-
cutus pueros in Bethlehem occidi iusserat
Messiam promissum regem veritus. Idem
forte timor ex fama de Christo, ac eius
miraculis etiam filium iterum incesserat, ut
cuperet eum finibus fuis arcere, nesciens
regnum Christi non esse de hoc mundo
utpote qui non haberet, ubi caput reclina
ret, ut alibi dixerat Luc. IX. 58. Vulpes
foveas habent, et volucres cæli nidos: Filius au
tem hominis non habet ubi caput reclinet. Au
forte Herodes necem intentabat Christo
idem fibi ab eo, quod prius a Joanne for
midans, ne is palam facinora fua incessen.
apud populum, cuius favorem quovis modo
astutus princeps aucupabat, fuæ existima
tioni detraheret.

At Christus una vulpi Herodi, et vul pibus Pharisæis respondet, ex neutrorum destinatione se mortem propediem (und non esset, quod fibi Herodes a Christ timeret) fubiturum quidem, fed non in Gali læa, ubi Herodes potestatem vitæ et neci habebat, neque Hierosolymis præcise a

festum illud fcenopegiæ; fed tunc, quando CAPUT
ipse voluit, qui dixit a): Ego pono animam CVIII.
meam, ut iterum fumam illam. Nemo tollit eam a
me: fed ego pono eam a meipso, et potestatem ha-
beo ponendi cam: et potestatem habeo iterum fu-
mendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.
Itaque nec ob timorem accelerabat iter, nec
procrastinabat ob Judæorum exspectationem;
fed fecundum voluntatem Patris fui fponte
se accingebat, finem, ut modo intelleximus,
verus agnus paschalis impositurus legalibus
facrificiis, ipse facrificium futurus pro pec-
catis nostris b): Impossibile enim est, fanguine
taurorum et hircorum auferri peccata. Ideo in-
grediens mundum dicit: Hostiam et oblationem
noluisti, corpus autem aptasti mihi: holocauto-
mata pro peccato non tibi placuerunt. Tunc dixi:
Ecce venio: in capite libri fcriptum est de me: ut
faciam, Deus, voluntatem tuam.

[ocr errors]

Erat hic Herodes ille, ad quem porro Pilatus Christum miserat Luc. XXIII. qui viso Jesu gavisus est valde: erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eoquod audierat multa de eo, et fperabat fignum aliquod videre ab co fieri. Sciebat igitur Christus, Herodem curiositate, non religione ductum desiderare fignum aliquod videre; ideo dicit: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio dæmonia, et fanitates perficio etc. reliqua etiam ad Pharisæos

a) Joan. X. 17.

b) Hebr. X. 4. ctc.

T

CAPUT pertinent, universimque ad Judæos in JeruCIX. salem præprimis, cui ideo exprobrat: Jeru

salem, Jerusalem, que occidis prophetas a), iam occisura etiam, quem vaticinati funt prophetæ. Idcirco ecce, relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me, donec veniat, cum dicetis: Benedictus, qui venit in nomine Domini. Quod propediem factum est in triumphali ingressu in Hierusalem, fperaturque aliquando futurum religiosius, et falubriter ante adventum Christi fecundum.

Ad opus

nis con

summan

dum.

CAPUT CIX.

ITE
ITER JESU IN JERUSALEM.

.

Factum est autem, dum complerentur
dies assumtionis eius, et ipse faciem:
Suam firmavit, ut iret in Jerusalem.
Luc. IX. 51.

Quæ hic anticipato dicit evangelista, iteredemtio- rato repetit, quæ Christo erant perferenda cap. XVIII. ingruente iam tempore, quo per passionem et mortem fuam esset exiturus ex hoc mundo, resurrecturus, et ascensurus in cœlum, rediturusque ad Patrem, fæpe se insidiantibus fubduxit, abscondit, a) Luc. XIII. 34.

alio divertit. Exemplum discipulis fuis dare CAPUT voluit multis argumentis per vitam fuam CIX. fimplicitatis columbine et prudentiæ ferpentinæ, quamdiu Evangelium prædicavit per secutionibus et periculis expositus : quæ ftudio, ut modo vidimus, declinavit, commoratus maximam partem in Galilæa, ut præfinitum præstolaretur tempus, quo erat Hierosolymis expleturus opus redemtionis nostræ. Quo iam ingruente, ut ostenderet, fponte fua fese offerre ad mortem victimam, ipse faciem fuam firmat, ut iret in Jerusalem. Dum decumbente Lazaro eamus, inquit a), iterum in Judaam, discipuli cohibere conantur: Rabbi, aiunt, nunc quarebant te Judai lapidare, et iterum vadis illuc ? Respondit Jesus: Nonne duodecim funt hora diei? si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt: si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo. Se ipsum lucem mundi indigitat, tempusque commoratus fui in hoc mundo, ut lux Evangelii accenderetur per prædicationem ac miracula fua, quorum omnium maximum resuscitatio Lazari erat, quo non folum multos Judæos ad credendum adduxerat, verum etiam effecerat, ut tanta celebritate clamantium in urbem fusciperetur, atque per aliquot adhuc dies in templo audiretur, quamdiu nempe dies erat, donec compre a) Joan. XI. 7.

[ocr errors]

CAPUT henderetur ad passionem et mortem: quæ CIX. omnia discipulis non femel antea,

vero in hoc postremo itinere omnium apertissime et articulatim prædixit a): Ecce ascendimus Hierosolymam, et consummabuntur omnia, que fcripta funt per prophetas de Filio hominis, Tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur: et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget. Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant, qua dicebantur. Quodsi vero hæc omnia. fingillatim intellexissent, quanto studio et contentione ipsum avertere conati fuissent? At ipse his omnibus cognitis, et ob oculos versantibus faciem fuam firmavit, ut iret in Jerusalem. Et ut narrat Marcus X. 32. Erant autem in via ascendentes Jerosolymam: et præcedebat illos Jesus, et ftupebant : et fequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cæpit illis dicere, qua essent ei eventura: Quia ecce ascendimus Hierosolymam etc. Vides hic notanter dici: Et præcedebat illos Jesus, et ftupebant: et timebant. Animadverterant igitur aliquid fingulare in ardore præcedendi, et ftupe. bant et timebant.

J

Referunt huc interpretes, quod iam notato cap. IX. v. 52. apud Lucam legitur: Et misit nuncios ante conspectum fuum: et euntes *) Luc. XVIII. 31. Matth. XX. 17. Marc. X. 32.

« PreviousContinue »