Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

DE SUBLIMI

IN

EVANGELIO CHRISTI

CAPITA SELECT A.

CAPUT CVIII.
CHRISTO STRUCTÆ INSIDIE AD

MORTEM.
Accesserunt quidam Pharisæorum, dicen-

tes illi : Exi, et vade hinc: quia Hero-
des vult te occidere. Et ait illis : Ite,
et dicite vulpi illi: Ecce eiicio dæmonia,
et sanitates perficio hodiè , et cras, et ter-
tia die consummor. Verumtamen oportet
me hodie , et cras, et sequenti die ambil-
lare : quia non capit prophetam perire
extra Jerusalem. Luc. XIII. 31. etc.

Videantur forte hi Pharisæi emissarii in Caput Galilæa, ubi hæc facta sunt, eorum, qui CVII. iam Hierosolymis constituerant occidere Christum, que vulpina astutia eo allicerent pestive. illum, ut quod destinaverant, effectum ire

Sed intenEx re

Caput possent, periculum quidem prætendentes CVIII. ab Herode. Sed vox évTEūdev, quæ habe

tur in textu originali innuit eos indigenos. fuisse Galilææ Herodis fubditos. sponsione porro Christi colligitur submissos eos ab Herode. Fuit hic Antipas filius Herodis M. qui Christum infantem persecutus pueros in Bethlehem occidi iusserat, Messiam promissum regem veritus. Idem forte timor ex fama de Christo, ac eius miraculis etiam filium iterum incesserat, ut cuperet eum finibus fuis arcere, nesciens regnum Christi non esse de hoc mundo, utpote qui non haberet, ubi caput reclinaret, ut alibi dixerat Luc. IX. 58. Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos: Filius alle tem hominis non habet ubi caput reclinet. Aut forte Herodes necem intentabat Christo , idem fibi ab eo, quod prius a Joanne formidans, ne is palam facinora sua incessens apud populum, cuius favorem quovis modo astutus princeps aucupabat, suæ existima. tioni detraheret.

[ocr errors]

At Christus una vulpi Herodi, et vul. pibus Pharisæis respondet, ex neutrorum destinatione se mortem propediem (unde non esset, quod sibi Herodes a Christo timeret ) subiturum quidem, sed non in Galilæa, ubi Herodes potestatem vitæ et necis habebat, neque Hierosolymis præcise ad

[ocr errors]

festum illud scenopegiæ ; fed tunc, quando CAPUT
ipse voluit, qui dixit a): Ego pono animam CVIII,
meam, ut iterum fumam illam. Nemo tollit eam a
me: fed ego pono eam a meipso, et potestatem ha-
beo ponendi eam: et potestatem habeo iterum fil-
mendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.
Itaque nec ob timorem accelerabat iter, nec
procrastinabat ob Judæorum exspectationem;
fed fecundum voluntatem Patris fui fponte
se accingebat, finem, ut modo intelleximus,
verus agnus paschalis impositurus legalibus
facrificiis, ipse sacrificium futurus pro pec-
catis nostris b): Impossibile enim est , fanguine
taurorum et hircorum auferri peccata. Ideo in-
grediens mundum dicit Hostiam et oblationem
noluisti , corpus autem aptasti mihi : holocauto-
mata pro peccato non tibi placuerunt. Tunc dixi:
Ecce venio: in capite libri scriptum est de me: ut
faciam, Deus, voluntatem tuam.

[ocr errors]

Erat porro hic Herodes ille, ad quem Pilatus Christum miserat Luc. XXIII. qui viso Jesu gavisus est valde : crat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eoquod audierat multa de eo , et sperabat Signum aliquod videre ab eo fieri. Sciebat igitur Christus, Herodem curiositate, non religione ductum desiderare fignum aliquod videre ; ideo dicit: Ite, et dicite vulpi illi : Ecce eiicio demonia, et sanitates perficio etc. reliqua etiam ad Pharisæos

a) Joan. X. 17. b) Hebr. X. 4. etc.

« PreviousContinue »