Page images
PDF
EPUB

annuendum nobis esse duximus, quod imperator Paulus 1814 primus, tunc temporis regnans, eosdem presbyteros impense nobis commendavisset humanissimis litteris suis die undecimo Augusti Anni Domini milesimi octingentesimi ad nos datis, quibus singularem suam erga ipsos benevolentiam significans gratum sibi fore declarabat, si Catholicorum imperii sui bono societas Jesu auctoritate nostra ibidem constitueretur.

Qua propter nos attento animo perpendentes quam ingentes utilitates in amplissimas illas Regiones, Evangelicis operariis propemodum distitutas, essent proventurae, quantumque incrementum ejusmodi Ecclesiastici viri, quorum probati mores tantis laudum praeconiis commendabantur, assiduo labore intenso salutis animarum procurando studio, et indefessa verbi divini praecatione Catholicae Religioni essent allaturi, tanti tamque benefici principis votis obsecundare ratione consentaneum existimavimus. Nostris itaque in forma Brevis litteris datis die septima Martii, anni domini millesimi octingentesimi primi praedicto Francisco Kareu aliisque ejus sodalibus in Russiaco Imperio degentibus, aut qui aliunde illuc se conferre possent, facultatem concessimus, ut in unum corpus, seu congregationem societatis Jesu conjungi, unique liberum ipsis esset, in una vel pluribus domibus, arbitrio superioris intra fines duntaxat Imperii Russici, designandis; atque ejus congregationis Praepositum generalem eumdem Presbyterum Franciscum Kareu ad nostrum et sedis Apostolicae bene placitum deputavimus, cum facultatibus necessariis et opportunis; ut Sancti Ignatii de Loyola regulam a felicis recordationis Paulo tertio Praedecessore nostro, Apostolicis suis constitutionibus, approbatam et confirmatam retinerent et sequerentur: atque ut hoc pacto socii in uno Religionis coetu congregati juventuti Religioni ac bonis artibus imbuendae operam dare, Seminaria et collegia regere et probantibus ac consentientibus locorum ordinariis confessiones excipere, Verbum Dei annunciare et sacramenta administrare libere possent; et congregationem Societatis Jesu sub nostra et Apostolicae Sedis immediata tutela et subjectione recipimus et quae ad illam firmandam et communiendam, atque ab abusibus et corruptelis, quae forte irrepsissent repurgandam visum fuisset in domino expedire, nobis ac successoribus nostris praescribenda et sancienda reservavimus: atque ad hunc

1814 effectum Constitutionibus Apostolicis, Statutis consuetudinibus, privilegiis et indultis, quomodolibet in contrarium praemissorum concessis et confirmatis, praesertim litteris Apostolicis memorati Clementio XIV. Praedecessoris nostri, incipientibus: Dominus ac Redemptor noster, expresse derogavimus in iis tantum quae contraria essent dictis nostris in forma Brevis litteris, quarum initium Catholicae, et dumtaxat pro Russiaco Imperio elargitis.

Consilia quae pro Imperio Russiaco capienda decrevimus, ad utriusque Siciliae Regnum non ita multo post extendenda censuimus ad preces charissimi in Christo filii nostri Ferdinandi Regis, qui a nobis postulavit ut Societas Jesu eo modo, quo in praefato Imperio stabilita a nobis fuerat, in sua quoque Ditione ac Statibus stabiliretur: quoniam luctuosissimis illis temporibus ad juvenes christiana pietate ac timore Domini, qui est initium sapientiae, informandos, doctrinaque et scientiis instruendos praecipue in Collegiis, Scholisque publicis Clericorum Regularium Societatis Jesu opera uti in primis opportunum ibi arbitrabatur. Nos ex muneris nostri Pastoralis debito piis tam illustris Principis desideriis, quae ad majorem Dei gloriam, animarumque salutem unice spectabant, morem gerere exoptantes nostras litteras pro Russiaco Imperio datas, ad utriusque Siciliae regnum extendimus novis in simili forma Brevis litteris, incipientibus: Per alias expeditis die trigesima Juli anni Domini millesimi octingentesimi quarti..

Pro ejusdem Societatis Jesu restitutione unanimi fere totius Christiani Orbis consensu, instantes urgentesque petitiones a Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis et Episcopis, atque ab omnium insignium Personarum ordine et coetu quotidie ad nos deferuntur: praesertim postquam fama ubique vulgata est uberrimorum fructuum quos haec societas in memoratis Regionibus protulerat quaeque prolis in dies crescentis foecunda, Dominicum Agnum latissime ornatura et dilatatura putabatur.

Dispersio ipsa lapidum Sanctuarii ob recentes calamitates et vicissitudines, quae, deflere potius juvat quam in memoriam revocare fatiscens disciplina regularium Ordinum (Religionis et Ecclesiae Catholicae splendor et columen) quibus nunc reparandis cogitationes curaeque nostrae diriguntur, efflagitant ut tam aequis et communibus votis assensum nostrum praebeamus. Gravissimi

enim criminis in conspectu Dei reos nos esse crederemus, 1814 si in tantis Reipublicae necessitatibus, ea salutaria auxilia adhibere negligeremus, quae singulari Providentia Deus nobis suppeditat et si nos, in Petri navicula assiduis turbinibus agitata et concussa collocati, expertes et validos qui sese nobis offerunt remiges ad frangendos pelagi naufragium nobis et exitium quovis momento minitantis fluctus, respueremus.

Tot ac tantis rationum momentis, tamquam gravibus causis animum nostrum moventibus id exequi tandem statuimus quod in ipso Pontificatus nostri exordio vehementer optabamus. Postquam igitur Divinum auxilium ferventibus precibus imploravimus, suffragiis et consiliis plurium venerabilium Fratrum nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium auditis, ex certa scientia, deque Apostolicae Potestatis plenitudine ordinare et statuere decrevimus, uti revera hac nostra perpetuo yalitura constitutione ordinamus et statuimus, ut omnes concessiones et facultates, a nobis pro Russiaco imperio et utriusque Siciliae Regno unice datae, nunc extensae intelligantur et pro extensis habeantur, sicut vere eas extendimus ad totum nostrum statum Ecclesiasticum aeque ad omnes alios status et ditiones.

Quare concedimus et indulgemus dilecto filio Thaddeo Borzozowski, moderno praeposito Generali Societatis Jesu, aliisque ab eo legitime deputatis, omnes necessarias et opportunas facultates ad nostrum et sedis Apostolicae beneplacitum, ut in cunctis praefatis statibus et ditionibus omnes illos, qui in regularem ordinem Societatis Jesu admitti et cooptari petent, admittere et cooptare libere ac licite valeant; qui in una vel pluribus domibus, in uno vel pluribus collegiis, in una vel pluribus provinciis, sub praepositi generalis pro tempore existentis obedientia conjuncti, et prout res feret, distributi ad praescriptum regulae Sancti Ignatii de Loyola, Apostolici Pauli tertii constitutionibus approbatae et confirmatae, suam accommodent® vivendi rationem: concedimus etiam et declaramus, quod pariter juventuti Catholicae Religionis rudimenti erudiendae ac probis moribus instituenda operam dare, nec non seminaria et collegia regere, et consentientibus atque ad probantibus ordinariis locorum in quibus eos degere contigerit, confessiones audire, verbum Dei praedicare et sacramenta administrare libere et licite valeant: omnia vero collegia, domus, Nouveau Recueil. T. II.

D

1814 provincias sociosque sic conjunctos ac quos in posterum conjungi et aggregari contigerit, jam nunc sub immediata nostra et hujus Apostolicae sedis tutela, praesidio et obedientia recepimus; nobis et Romanis Pontificibus successoribus nostris reservantes praescribere quae ad eamdem Societatem magis magisque constabiliendam et communiendam, et ab abusibus, si forte (quod Deus avertat) irrepserint, repurgandam, statuere ac praescribere visum fuerit expedire.

Omnes vero et singulos superiores, Praepositos, Rectores, Socios et Alumnos qualescunque hujus restitutae Societatis, quantum in Domino possumus commonefacimus et exhortamus, ut in omni loco ac tempore sese fideles Asseclas et imitatores tanti sui parentis et institutoris exhibeant, regulam ab ipso conditam et praescriptam accurata observent, et utilia monita ac consilia, quae filiis sui tradidit, summo studio exequi conantur.

Denique dilectis in Christo filiis Illustribus et Nobilibus viris, principibus ac Dominis temporalibus, nec non venerabilibus Fratribus Archiepiscopis et Episcopis aliisque in quasi dignitate constitutis saepe dictam Societatem Jesu et singulos illius socios plurimum in Domino commendamus, eosque exhortamus ac rogamus, non solum ne eos inquietari a quocumque permittant, ac patiantur, sed ut benigne illos, ut decet, et cum charitate suscipiant.

Decernentes praesentes litteras et in eis contenta quaecumque semper ac perpetuo, firma, valida et efficacia existere, et forte suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, et ab illis ad quos spectant, et pro tempore quandocumque spectabit inviolabiliter observari debere, sicque, et non aliter per quoscumque judices quavis potestate fungentes judicari et definiri pariter debere: ac irritum et inane si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari.

Non obstantibus constitutionibus Apostolicis, ac praesertim supra memoratis litteris in forma Brevis felicis recordationis Clementis XIV. incipientibus: Dominus ac Redemptor noster, sub annulo piscatoris expeditis die vigesima prima Julii anni Domini millesimi septingentesimi tertii, quibus ad praemissorum effectum expresse ac speciatim intendimus derogare, caeterisque contrariis quibuscumque.

Volumus autem ut earundem praesentium litterarum 1814 transcriptis, sive exemplis etiam impressis, manu alicujus notarii subscriptis et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constituta munitis, eadem prorsus fides in judicio et extra adhibeatur, quae ipsis praesentibus adhiberentur, si forent exhibitae vel ostensae.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae ordinationis, statuti extensionis concessionis, indulti, declarationis, facultatis, receptionis, reservationis, moniti exhortationis decreti et derogationis infringere vel ei ausu temerario contra ire: si quis autem hoc attentare "praesumpserit indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem; anno Incarnationis dominicae millesimo octingentesimo quarto decimo septimo Idus Augusti, Pontificatus nostri anno quinto decimo.

A. CARD. PROdatarius.

R.. CARD. BRASCHI HONESTI.

Visa

DE CURIA D. TESTA.

Loco X Plumbi.

F. LAVIZZARIUS.

Registrata in Secretaria Brevium.

8.

Convention entre les Etats-Unis d'A-10 Août. mérique et la nation Creech, signé au fort Jackson le 10 Août 1814 et ratifié à Washington le 16 Février

1815.

(Moniteur 1815. No. 266, d'après la gazette Anglaise the Courrier.)

James Madison, Président des Etats-Unis d'Amérique A tous et chacun à qui ces présentes parviendront salut :

Certains articles d'accord et de capitulation ayant été conclus le dixième jour d'Août de l'année de notre seig

« PreviousContinue »