Page images
PDF
EPUB

mus autem filium Dei, custodem Ecclesiae suae, vt Turcicam barbariem procul pellat et in Germania et in Pannonia Ecclesias, in quibus Deus recte inuocatur, et hanc Academiam gubernet et protegat. Amen.*

[ocr errors]

1554. Maj. Rect. Sebast. Theodorico.

,Hac aestate Turci a Persis magno prelio victi sunt et toto hoc anno Imperator Turcicus Solimanus in Asia mansit. Quare etsi in Pannonia non quieuerunt Turci, qui Budam tenent, tamen non sunt alii magni exercitus Turcici in Pannoniam missi.."

1555. Maj. Rect. Christophoro Comite.

,,Hac aestate Turcicus Imperator Solymannus rediit ex Asia Byzantium, facta pace cum Persis. Ideo et in Hungaria Turci, qui in praesidiis sunt, sepius viciniam populati sunt et alicubi non paucos homines abduxerunt. In loco quodam mater prelians duos filios eripuit Turcis, sed ei prelianti dextra praecisa est. Saluos tamen filios vivens et ipsa in patriam reduxit." 1555. Die Luce. Rect. Joachimo a Bust.

,,Venit in Transsyluaniam Hungariae adolescens Johannes, filius Johannis Regis Hungariae adiutus auxiliis Turcicis Wet alachicis. Ita Transsyluaniam Rex Ferdinandus amisit.". 1556. Maj. Rect. Jacobo Milichio.

,,In Hungaria Rex Ferdinandus diuersis locis duos exercitus habuit. Alterum in finibus Transsyluaniae, qui cum Petrouicio ductore copiarum Johannis aliquoties foeliciter dimicauit. Sed tandem Ferdinandici errore turbati cum cederet hostis, ac ipsi false putarent eum in uicinum collem transire magis opportunum pugnae, discesserunt relictis aliquot machinis. Deinde post longam obsidio nem Agria dedita est Petrouicio, et Dobo ac frater ejus, viri fortes, qui Agriam defenderant, sic dimissi sunt, vt fide publica ex Transsyluania discederent. Inde cum discessissent, Petrouiciani eos ceperunt et Bizantium ad Tyrannum miserunt, interpretati suam promissionem hoc sophismate, quod non esset promissa securitas extra Transsyluaniam. Haec vere sunt Thracensia pacta vt olim dictum est Θράκες όρκια οὐκ ἐπίστανται ; In alia Hungariae parte non procul ab urbe cui nomen est Quinque Ecclesiae, Arx est Ziget, quam Turci ductore Dernisbego acerrime oppu

gnarunt duobus mensibus, Junio et Julio, ac multis Turcis interfectis arx defensa est. Fuitque virtus praefecti Horwath in ea defensione eximia. Ac diu aduersus Turcos in Hungaria, nihil maiore fortitudine factum est. Post eam obsidionem Regis Ferdinandi filius Archidux Ferdinandus mense Augusto duxit exercitum mediocrem Bohemorum Austriacorum et Hungarorum ad vrbem Strigonium quae nomen habet ab Istro et Grano, cum ibi Granus in Istrum influat. Turci se intra moenia continuerunt, nec prodierunt ad iustam dimicationem, interdum extrema agmina carpere conati sunt. Ferdinandic tamen duas arces Turcis eripuerunt quarum altera vi capta est, et interfecti sunt ibi Turci quingenti. Altera deditione recepta est. Post oppidi Strigonii direptionem initio hyemis Ferdinandus Archidux exercitum reduxit nulla magna clade accepta."

1557. Maj. Rect. Dauide Vngnad Barone etc.

,,Decretum est etiam (scl. in conuentu Ratisponensi) vt pecunia ad bellum Turcicum conferretur et exercitus mitterentur in Pannoniam."

,,Mense Augusto Rex Ferdinandus mediocrem exercitum equitum Germanicorum et Bohemicorum in Pannoniam misit. Cum autem praesidia Turcica se in vrbibus continerent, quia nostris defuturos esse commeatus sciebant, nostri tantum in excursionibus trucidatis Turcis non magno numero vagantibus domum redierunt. Alibi in Carinthia quatuor millia Turcorum interfecta sunt ab exiguo exercitu Germanico. In Transsyluaniam hac aestate nulli exercitus missi sunt, quam adhuc quietam retinet Johannes, filius Regis Johannis.“

1558. Maj. Rect. Adolpho Com. in Nassaw.

,,In Sepusio, non procul a Cassouia, tria millia Turcarum interfecti sunt."

1559. Oct. 18. Rect. Georgio Cracouio.

,,Archiepiscopus Strigoniensis in Vngaria permissu Ferdinandi Imperatoris conuocatis vniuersis suae Dioecesis Episcopis et Pastoribus, suspectos de doctrina confessionis Augustanae adegit ad examina, conuictos vel sua confessione vel aliorum testimoniis, et reliquos qui non comparuerunt, eiecit ex ecclesiis, quarum quidem plures quam trecentas suis pastoribus orbauit.Imperator ipse sub initium veris grauiter decubut.“

VI.

OKMÁNYOS KÖZLÉSEK

PODHRADCZKY JÓZSEFTÖL

I.

SZÉKESFEJÉRVÁR RÉGI ÁLLAPOTAT ISMERTETŐ

OKLEVELEK.

1.

Csere Bálint és felesége Margit asszony Fejérvárott sz. Péter útcán levő kőházukat minden tartozmányával az ottani sz. Miklós társas-káptalan prépostjának Domonkosnak, s általa testvére fiának Jánosnak örök áron eladják nov. 2. 1471.

,,Nos Valentinus Nemeth dyctus Judex, Gallus Nyerges, Mathias Warday, Emericus Zechy, Adrianus Kányai, Emericus Perews, Joannes Szakallos, Franciscus Carnifex de Castro: ') Stephanus Kerekes, Mathias Csabay de Civitate exteriori 2): Gregorius Küvagho, Benedictus Gaborian de Nova Villa 3) : et Blasius Melegh de Nova Civitate 1) Duodecim Jurati Cives Civitatis Albae-Regalis : Memoriae commendamus, tenore praesentium significantes, quibus expedit, universis: quod Circumspectus Valentinus Chere dictus, alias concivis noster, ac provida Domina Margaretha vocata consors sua ab una; parte vero ab altera Venerabilis Dominus Dominicus Praepositus Ecclesiae Sancti

1) Azaz: kerített vár és város, melyet IV. Béla királynak 1237-ki oklevele szerint még Sz. István király szabadított föl a váriak szolgasága alól. S mivel Fejérvár lett első sz. kir. város, ezért a késöbbi városok ennek mintájára nyerték volt szabadságaikat. 1247. után pedig a pesti hegyen épült új vári (Castri Novi Montis Pestiensis) polgárok szabadságaira is hivatkoznak a régi városok szabadságairól szóló levelek.

2) Hol állott légyen e külváros, nem tudom meghatározni.

3) A Villa szó a középkorban nem csak: pagus hanem oppidum, urbs, paraecia jelentésekkel is bírt. AA. SS. T. 3. Jul.

1) E három külváros közől melyiké lehetett eme körülirású régi pecsétnyomó:,,S. LATINORVM. CIVIV'ALBENSIVM", mely a XVI. századnál régibb nem lehet, és Tolnán Tolna vármegyében találtatott (1833. Tud. Gyűjt. II. k. 125. 1.), bizonytalan.

« PreviousContinue »