JOANNIS BAPTISTE SANTOLII VICTORINI OPERUM OMNIUM EDITIO TERTIA IN QUA RELIQUA OPERA nondum conjunctim edita reperiuntur. TOMUS SECUNDUS. PARISIIS, Apud SPIRITUM BILLIOT, via Cithareâ, vulgò de la Harpe, ad infigne Civitatis Parifienfis. MDCCXXI X. CUM PRIVILEGIO REGIS. 3 QUERIMONIE. J'ai joint aux vingt-cinq Pieces qui fuivent, que je regarde comme des plaintes de notre Poëte; les Pieces & les Réponfes de différens Auteurs qui y ont donné lieu. *РОЕТА MULCTATUS A MUSIS, QUOD VINUM BELNENSE CASTALIIS FONTIBUS ANTEPOSUERIT. LXIV. Ua mihi triftis hyems! qua longo tempore fævit! Quis furor? indocilis gelido latè omnia flatu Contriftat Boreas, & cœlo regnat aperto. Frigore captivos indignans Sequana fluctus Horret, & effractâ labi immemor ingemit urnâ. Ora gelu turpata rigent, è vertice cano Ergo muneribus, quæ prono Sequana fluctu Talia dicenti delapfa è vertice montis 2 Siccine, ait, noftros contemnis, perfide, frontes, E quibus haufifti magnam hanc ad carmina mentem Quâ Superos mortalis adhuc fecurus adîsti, Cæleftefque domos, vivis impervia regna ? Tu puros latices, foecundáque flumina noftris. Numinibus rides generofo potus Iaccho ? Quas juvenis toties fupplex in vota vocasti, Nunc Senior, per me licet, oblivifcere Mufas. Non Mufis pofthac opus eft, nec Apolline dextro, Te melior Deus intùs agit; te lufimus omnes Hactenus, indecores nos ludicra Numina Mufæ. Caftaliam epoto jam fas tibi temnere Baccho ; Docta tibi deinceps fuerit, tua Divio, Pindus. BURGUNDI proceres pateras ficcare docebunt, Et facili erumpent divina poëmata venâ : Quid nos Pierides, quid lævus poffit Apollo, Experiêre; juvant fe fe, caufamque tuentur, Dum fontes punire volunt pia Numina terras. Eolus admiffi, fi nefcis, criminis ultor, Ad Phoebi imperium, circùm cava clauftra frementes, Undique laxavit percuflo monte procellas; Carceribus ruptis fugiuntque ruuntque per auras, Frænari indociles, & vaftant omnia, Venti. Ante illos Boreas immanfuetiffimus omnes Flans glacialem hyemem violentiùs incubat Amni. Attonitus fremit Amnis, aquas, urnamque rigentem Necquicquam indignans, non fe amplius invenit alveo Multa reluctatur; premit hoftis, & inftat, & urget, Infequitur fugientem, & tandem frigore vinctus, Hac non nota tenus conftricto pondera dorfo, Suftinet æratos, quos vellet mergere, currus. Quin & in opprobrium folidos, ceû Marmora, fluctus Calcat quifque pedes, rigidis infultat & undis. Sic patri Oceano juftum qui ferre folebat Perpetuo labens curfu vectigal aquarum, Immotus manet, in ripa captivus eâdem. Percute nunc citharam contempti transfuga Pindi, Ad numeros tua vina vehat famulantibus undis Sequana, ait, nunc nunc Parifina in littora ducat Certatim impellant manibus pedibufque phaselum ; |