Page images
PDF
EPUB

PROLEGOMENA.

I.

In itineribus meis, quae per quinquennium nuper non sine summo favore Friderici Augusti clementissimi Saxoniae regis suscepi, inprimis id agebam ut antiquissima monumenta sive graeca sive latina quae ad textum librorum sacrorum spectarent ubique terrarum investigarem atque ex bibliothecarum pulvere in publicam lucem protraherem. Quorum in numero latinus eminet liber olim Amiatinus nunc Laurentianus: qui quod ad nostra usque tempora pervenerit, singulari divinae providentiae beneficio debemus. Hieronymi enim ille interpretationem biblicam non plus centum et viginti annos post ipsius Hieronymi mortem scriptam continet. Qua re ut omnes codices eiusdem interpretationis testes antiquitatis laude superat, ita tanta conspicuus est scripturae sinceritate ut prae ceteris omnibus Hieronymianae veritatis vindex sit habendus.

Quem codicem quum exeunte fere saeculo decimo octavo A. M. Bandinius docte ac sollerter descripsisset, anno huius saeculi tricesimo tertio Ferd. Flor. Fleck cum vulgato textu partim ipse contulit partim per amicos conferendum curavit. Quod quum quam exigua illi fide fecissent dudum mihi dubium non esset, nequedum alius quisquam inventus esset qui tantum rei Christianae thesaurum in litterarum usum converteret, accurate religioseque illius tractandi magnum me tenebat desiderium quum auctumno anni 1843. Italiam perlustrans Florentiam adibam. Cui desiderio ut plene satisfacerem, clarissimorum bibliothecae Laurentianae custodum del Furia patris et filii liberalitas fecit. Quid quod ipse magnus dux Leopoldus, dignus gloria Medicaeorum principum, labores meos patrocinio suo haud indignos habuit.

Iamvero pretiosissimi libri manuscripti parte ea quae Novum Testamentum continet diligenter excussa, talis textus eius ratio tantaque auctoritas esse videbatur ut totum qualis esset typis exscribendo ipsi ecclesiae Christianae gratum me facturum spes esset. Ad quod opus

antequam accederem, opportunum hoc accidit quod Sam. Prid. Tregellius, vir doctissimus mihique amicissimus, collationem codicis Amiatini, quam ipse non ita multo post me Florentiae instituerat, ex Anglia Lipsiam transmisit: qua quidem ubique cum schedis meis comparata factum est ut magna cum fiducia textum Amiatinum edere possem.

De textu vero antequam breviter videamus, quum de historia codicis dicendum, tum ipse codex describendus erit. Qua in re magnopere a Bandinii pendebimus de codice Amiatino dissertatione, qua vir immortalis, ut solebat, tantum acuminis quantum studii probavit1).

II.

De translatione codicis Amiatini in bibliothecam Laurentianam Bandinius haec habet. Quod autem in Laurentianam bibliothecam transierit, gratiae immortales munificentiae Petri Leopoldi, magni ducis nostri, nunc augustissimi imperatoris), sunt referendae, qui rebus omnibus servandis quae sacris et profanis studiis quoquo modo conferre possunt semper intentus, quum ipsi innotuisset inter suppressi monachorum Cisterciensium montis Amiatae coenobii supellectiles hoc pretiosum monumentum reperiri, religiose iussit ut cum aliis codicibus ibidem existentibus in hoc Mediceum sacrarium toto terrarum orbe celeberrimum transferretur."

III.

Porro quaeritur quomodo in Amiatinum monasterium3) codex noster pervenerit. Qua de re quum inquireret Bandinius, duo inprimis inventi sunt quorum studiis abbatia Amiatina tantum thesaurum debuisse

1) Inseruit eam dissertationem Bibliothecae Leopoldinae Laurentianae s. Catalogo codicum mss. qui iussu Petri Leopoldi in Laurentianam translati sunt. Tom. I. MDCCXCI. p. 701732. Sed tanta ipsi Bandinio visa est libri Amiatini gravitas ut ubi primum in Laurentianam bibliothecam pervenisset, inventi thesauri rationem redderet quum in Novellis Litterariis Florentinis a. 1786, tum libello italice scripto cui titulus est Dissertazione di A. M. Bandini sull' antichissima bibbia creduta dei tempi di S. Gregorio PP. In Vinegia MDCCLXXXVI. nella stamperia Coleti. (Pagg. 90 in 4.)

2) Etruriam rexit ab anno 1765. usque 1790., Austriam ab 1790. usque 1792. 3) Exstructum est in honorem Salvatoris circa annum 750. in monte altissimo Amiatino (hodie monte delle fiore) inter Senam et Radicofani urbes in confinio Etruriae regnique pontificii sito. Quo quum monachi Benedictini per quinque fere saecula usi essent, iussu Gregorii IX. P. M. in eorum locum Cisterciensium ordo successit.

videri possit. Alter est Theobaldus episcopus, Clusinae ecclesiae diu praepositus, patronus coenobii Amiatini, in quo etiam corpus suum sepeliri iussit, clarissimus. Hunc qua auctoritate apud Ludovicum Pium Lothariumque valeret suspicari possis effecisse ut tam pretiosus codex abbatiae Amiatinae dono daretur. Certe enim apud Ughellium est, curasse Theobaldum codices quam plurimos in membranis exscribendos, unde Amiatini monachi possent sibi doctrinarum subsidia facile comparare.

Theobaldi vero meritum circa codicem nostrum in mera est coniectura positum: alterum vero ipse codex testatur in eo donando partem habuisse. Is est Petrus abbas Amiatinus, a Longobardis oriundus, qui circa finem saeculi noni et initium decimi coenobii sui curam gessit et pro magna auctoritate qua apud principes eius aetatis viros pollebat multis eximiisque beneficiis auxit. In his enim beneficiis ipsum fuisse codicem nostrum, ex carmine probabile fit quod folio primo verso inter duas columnas arcu superposito scriptum est litteris maximis. Quod carmen nunc sic legitur.

Coenobium ad eximii merito venerabile Salvatoris,
Quem caput ecclesiae dedicat alta fides,

Petrus Longobardorum extremis de finibus abbas
Devoti affectus pignora mitto mei,

Meque meosque optans tanti inter gaudia patris
In caelis memorem semper habere locum.

Haec vero carminis dedicatorii non prima ratio est, sed quemadmodum Petrus Longobardorum interpolavit. Quae enim verba, cursivis litteris a nobis expressa, ipsi metro repugnant, coenobium et Salvatoris, item Petrus Longobardorum, ea veteribus erasis superscripta sunt, Ista vero interpolatio testatur, vel certe videtur testari, Petrum abbatem coenobio suo, quod Salvatoris nomen gerebat, codicem hunc pretiosum, quem unde acquisierit non constat, dono dedisse, tam exigua illum quidem erga ipsum principem libri donatorem eumque auctorem religione usum ut depravato carmine dedicatorio pro illius nomine substitueret suum.

IV.

Hoc carmine amotis interpolationibus in integrum restituto in promtu est multum proficere ipsam libri Amiatini originem indagantem. Quo officio Bandinius tam egregie functus est ut nihil faciendum relinqueret. Ex iis enim quae sub recentiore veteris scripturae manserunt vestigiis

coniecit docteque probavit primum versum antiquissima manu sic fuisse scriptum

Culmen ad eximii merito venerabile Petri.

In restituendo vero altero versu, quem nomen interpolatoris invaserat, graviter adiutus est subscriptione graeca, quam singula folia curiose perlustrans in calce libri Levitici detexit, in hunc modum constituta 0 KYPIC CEPBANAOC

ΔΙΠΟΙΗΣΕΝ

Qua quum dubium non esset scriptoris libri nomen prodi, eius ope locum corruptum sic correxit ut pro Petrus Longobardorum legeret Servandus Latii: id quod ex spatio reliquiisque veterum litterarum — € litteram secundam Petrus interpolator intactam ad suum nomen adhibuit prorsus probari vidit. Totum igitur carmen in pristinam integritatem maxima cum probabilitate restitutum sic habet.

Culmen ad eximii merito venerabile Petri,

Quem caput ecclesiae dedicat alta fides,
Servandus Latii extremis de finibus abbas
Devoti affectus pignora mitto mei,

Meque meosque optans tanti inter gaudia patris
In caelis memorem semper habere locum.

Jamvero Servandus ille quis fuerit quaerendum est. Hoc non obscurum est. Praeeunte enim Bandinio evolvimus Mabillonii annales ordinis S. Benedicti, ubi is tom. I. p. 94 seq.) sub anno 541., ex Gregorio Magno (lib. 2. cap. 35.) narrans quid S. Placido moriente acciderit S. Benedicto, haec habet.,,Servandus diaconus et abbas monasterii a Liberio patricio in Campaniae partibus constructi frequens adibat Casinum ut caelesti sancti Benedicti doctrinae pabulo reficeretur. Vulgata sancti Placidi acta ferunt, Servandi monasterium situm fuisse iuxta civitatem Alatrinam, haud procul a Verulis), sancto Sebastiano martyri nuncupatum; atque adeo, si res ita habet, triginta fere passuum millibus Casino distans. Eius auctor Baronio videtur esse Liberius praefectus praetorio Galliarum pro Gotthis sub Theodorico semel iterumque sub Athalarico. Casinum venerat pro more Servandus abbas, aliquot discipulis suis qui eodem studio tenebantur

1) Corrige Bandinium, quem etiam Fleckius secutus est, paginam LXXXVI. citantem.

2) Optime igitur quadrat illud Servandus Latii extremis de finibus abbas.

« PreviousContinue »