Page images
PDF
EPUB

tivi corpus legis retrò vertitur in præambulum, undė præambulum inseritur, incorporatur ipsi legi: quod et obscurum est, et minùs tutum, quia non eadem adhiberi consuevit diligentia in ponderandis et examinandis verbis præambuli, quæ adhibetur in corpore ipsius legis.

Hanc partem de incertitudine legum, quæ ex malâ descriptione ipsarum ortum habet, fusiùs tractabimus quandò de interpretatione legum posteà agemus. Atque de descriptione legum obscurâ hæc dicta sint; jam de modis enucleandi juris dicendum.

SECTIO XI.

De modis enucleandi Juris, et tollendi ambigua.

APHORISMUS LXXII.

Modi enucleandi Juris, et tollendi dubia, quinque sunt. Hoc enim fit, aut per perscriptiones judiciorum; aut per scriptores authenticos; aut per libros auxiliares; aut per prælectiones; aut per responsa, sive consulta prudentum; hæc omnia, si benè instituantur, præstò erunt magna legum obscuritati subsidia.

SECTIO XII.

De prescriptione judiciorum.

APHORISMUS LXXIII.

Ante omnia, judicia reddita in curiis supremis et principalibus, atque causis gravioribus, præsertim dubiis, quæque aliquid habent difficultatis, aut novitatis, diligenter et cum fide excipiunto. Judicia enim anchoræ legum sunt, ut leges reipublicæ.

72. Quinque] Hic materia proponitur, cujus divisiones posteà evolvuntur.

73. Excipiunto] Legibus (1er décemb. 1790, art. 22; et 22 ventose an VIII, art. 85) jubetur, ut omnia Curiæ Cassationis arresta typis mandentur. Cæterarum curiarum arresta notabiliora colliguntur à variis arrestographis, quorum compilationes diversæ adeò pullulant, ut ad earum propagationem opus non sit incitamento.

APHORISMUS LXXIV.

Modus hujusmodi judicia excipiendi, et in scripta referendi, talis esto. Casus præcisè, judicia ipsa exactè perscribito; rationes judiciorum, quas adduxerunt judices, adjicito; casuum, ad exemplum adductorum, auctoritatem, cum casibus principalibus, ne commisceto; de advocatorum perorationibus, nisi quidpiam in iis fuerit admodùm eximium, sileto.

APHORISMUS LXXV.

Personæ, quæ hujusmodi judicia excipiant, ex advocatis maximè doctis sunto, et honorarium liberale ex publico excipiunto. Judices ipsi ab hujusmodi prescriptionibus abstinento; ne fortè opinionibus propriis addicti, et auctoritate propriâ freti, limites referendarii transcendant.

APHORISMUS LXXVI.

Judicia illa, in ordine, serie temporis, digerito, non per methodum et titulos. Sunt enim scripta ejusmodi tan

74. Modus judicia excipiendi] Dixi in meâ Jurisprudentiâ arrestorum, sect. VIII, Des qualités désirables dans un bon recueil d'arrêts. Vide infrà.

75. Ex publico excipiunto ] Ita res se habebat ab initio pro redactione Bulletini arrestorum Cassationis. Sed in isto honorario persolvendo cessavit ærarium, et res concessa est periculo et commodo cujusdam privati. Per aliquot annos hâc concessione fruitus est Legraverend, homo doctrinâ suâ, muneribus publicis, et longâ in materiâ criminali experientiâ commendandus; sed subitò ab illo translata est ad alium. Quâ occasione, orta est inter duqs contendentes, circa proprietatem voluminum adhuc in officinâ existantium, lis mox transactione terminata post arrestum.

Abstinento] Si tamen æquitate dictante describat arresta judex, utiliter faciet. Etenim arcana arrestorum meliùs quam extranei scrutari valent ipsi magistratus,illosque non fugit quæ fuerit intima ratio decidendi.

Ne fortè opinionibus propriis] Idem à fortiori de advocatis dicendum, si propriarum causarum historiam scribant; rarò enim rei contra ipsos judicatæ auctoritatem agnoscunt.

76. Sed et tempora ] Si de anno 1791 ad annum 1803 consulantur arresta (idem die de legibus), quamplurima invenies

quàm historiæ, aut narrationes legum. Neque solùm acta ipsa, sed et tempora ipsorum, judici prudenti lucem præbent.

SECTIO XIII.

De scriptoribus authenticis.

APHORISMUS LXXVII.

Ex legibus ipsis, quæ jus commune constituunt; deinde ex constitutionibus sive statutis; tertio loco ex judiciis prescriptis, corpus juris tantummodò constituitor; præter illa, alia authentica, aut nulla sunto, aut parcè recipiuntor.

APHORISMUS LXXVIII.

Nihil tam interest certitudinis legum (de quâ nunc tractamus) quàm ut scripta authentica, intra fines moderatos coerceantur, et facessat multitudo enormis auctorum, et doctorum in jure, undè laceratur sententia legum, judex fit attonitus, processus immortales, atque advocatus ipse, cùm tot libros perlegere et vincere non possit, compendia

contra nobiles data, in favorem municipiorum: si de novissimis temporibus, id est ab anno 1814 usquè ad annum 1830, contrà. In priori periodo, quædam impia ; in ulteriore, fanatica nonnulla; medio tempore, invenies plerumquè justa, pia ét benè temperata: illo enim sedabantur factiones; anteà et post efferbuerunt.

77. Corpus juris constituitor] Id factum est, apud nos, eo tempore quo digesti sunt quinque codices nostri. Sed quamvis, posteà, et novæ leges latæ, et multa arresta data fuerint, non est ratio cur novum corpus juris statim redintegretur. Quæ sint in isto mare scopuli, dixi sub aphor. 64.

78. Facessat multitudo auctorum] Et quomodò facesserent? Adhuc-ne in scholis, Cujacii Heinecciive opera volvuntur? Unusquisque professor, proprii voluminis auctor et mercator, permittitne tyronibus ut aliundè quàm in ipsius antecessoris verba jurent ac respondeant? Et in ipso foro nonne ultra modum multiplicari videmus libros titulis mendacibus ornatos, doctrinâ vacuos, et in egestate suâ nihil novi docentes? Sunt prætereà arrestorum compilationes innumeræ, nec non Dictionarii segnitiei faventes, et qui, si pragmaticis iguarisque ra

sectatur. Glossa fortasse aliqua bona; et ex scriptoribus classicis pauci, vel potiùs scriptorum paucorum pauculæ portiones, recipi possint pro authenticis. Reliquorum nihilominus maneat usus nonnullus in bibliothecis, ut eorum tractatus inspiciant judices, aut advocati, cùm opus fuerit sed in causis agendis, in foro citare eos non permittitor nec in auctoritatem transeunto.

SECTIO XIV.

De libris auxiliaribus.

APHORISMUS LXXIX.

At scientiam juris, et practicam, auxiliaribus libris ne nudanto, sed potiùs instruunto. Ii sex in genere sunto. Institutiones. De verborum significatione. De regulis juris. Antiquitates legum. Summæ. Agendi formulæ.

APHORISMUS LXXX.

Præparandi sunt juvenes et novitii ad scientiam; et ardua juris, altiùs et commodiùs haurienda, et imbibenda, per institutiones. Institutiones illas, ordine claro et perspicuo componito. In illis ipsis, universum fus privatum percurrito ; non alia omittendo, in aliis plus satis immorando, sed ex singulis quædam breviter delibando, ut ad

bulis trita subministrare valeant argumenta, strenuos sanè non possunt efficere jurisconsultos.

Nec in auctoritatem transeunto] Quamvis nomen auctoris habeant, libri tatem quicumque ab homine privato compositi, in auctoritatem non transeunt, sed tantùm in consilium adhibentur. Solus inter omnes P. Pithæus obtinuit ut instar legis allegaretur et veneraretur libellus quem conscripsit de Ecclesiæ gallicana Libertatibus. ( Vide Bibliothèque des Livres de droit, à la suite des Lettres sur la profession d'avocat; édition de 1832, n° 2710.

80. Et commodiùs] Jura videntur posse tradi commodissimè si primo levi ac simplici viâ....singula tradantur. INSTIt. Justin. § 2. de justit. et jure,

Ex fontibus] Id est, legibus (nempè Chartis et Constitutionibus), regestis publicis, exemplis precedentibus, aliisque documentis authenticis.

corpus legum perlegendum accessuro, nil se ostendat prorsùs novum, sed levi aliquâ notione præceptum. Jus publicum in institutionibus ne attingito, verùm illud ex fontibus ipsis hauriatur.

APHORISMUS LXXXI.

Commentarium de vocabulis juris conficito. In explicatione ipsorum, et sensu reddendo, ne curiosè nimis aut laboriosè versator. Neque enim hoc agitur, ut definitiones verborum quærantur exactè, sed explicationes tantùm, quæ legendis juris libris viam aperiant faciliorem. Tractatum autem istum, per litteras alphabeti ne digerito : id indici alicui relinquito: sed collocentur simul verba quæ circa eamdem rem versantur, ut alterum alteri sit juvamento ad intelligendum.

APHORISMUS LXXXII.

Ad certitudinem legum facit (si quid aliud) tractatus bonus et diligens, de diversis regulis juris. Is dignus est, qui maximis ingeniis, et prudentissimis jure consultis, committatur. Neque enim placent, quæ in hoc genere

81. De vocabulis] Abundant, in jure romano, commentaria de Verborum significatione, itemque Glossaria et juris Vocabularia; sed hujusmodi opus injure gallico adhuc desideratur. Repertorium Jurisprudentiæ à doctissimo viro congestum, quamvis definitiones verborum habeat, non est propriè de vocabulis commentarium; sed uti est in titulo, jurisprudentiæ, id est, arrestorum et decisionum variarum latissima recollectio. Vellem hâc de re librum, in uno tantùm volumine in-8° coarctum, qui solummodò de Verborum significatione tractaret, eodem fere modo quo sub fine Pandectarum suarum usus est Rob. Jos. Pothier; hoc in breve quidem et summatim prestare conati sumus, in Vocabulario quem ad calcem hujus libri consulere poterit lector,

Alphabeti ne digerito) Hic cum doctissimo auctore dissentio. In hujuscemodi opere, omnia ad faciliorem usum redigenda sunt. Atqui qualis facilior usus erit, quàm ordo alphabeticus in dictionario? Quoad utilitatem coadunandi verba quæ circa eamdem materiam versantur, unius ad alterum remissionibus facilè id consequi potest.

82. De diversis regulis juris] Id quod Baconius proponit, assequi conatus sum, in Prolegomenis juris breviter, et latiùs in

« PreviousContinue »