Page images
PDF
EPUB

2. Lex Rib. (codd. A) LVII, 1: Si quis libertum suum per manum propriam seu per alienam in praesentia regis secundum legem Ribuariam ingenuum demiserit et dinarium iactaverit, et eiusdem rei carta acciperit, nullatenus eum permittimus in servicio inclinare; sed sicut reliqui Ribuarii liber permaniat; vgl. auch LVIII. 3. Form. Marc. I, 22: Praeceptum denariale. Et quia apostolicus, aut inlustris, vir ille servo suo nomen illo per manu sua, aut illius, in nostri presentia, iactante denario, secundum lege Salica demisit ingenuum, eius quoque absolutionem per presentem auctoritatem nostram firmamus; precipientes enim, ut, sicut et reliqui mansuarii, qui per talem titulum a iugo servitutis in presentia principum nuscuntur esse relaxati ingenui, ita et amodo memoratus ille per nostro precepto plenius in Dei nomen confirmatus, nullum inquietantem, perennis temporibus cum Dei et gracia valeat permanere ingenuos atque securus.

nostra

4. Lex Franc. Cham. XI: Qui per hantradam hominem ingenuum dimittere voluerit, sua manu duodecima ipsum ingenuum dimittere faciat.

5. Pactus Alam. II, 45: Si litus fuerit in ecclesia aut in heris generationis dimissus fuerit, 13 solidos et tremisso componat.

III. Unfreie. Abstufungen: servi regis und ecclesiae, servi casati (mansuarii), mancipia.

1. Lex Fris. I, 11: Si quis homo, sive nobilis, sive liber, sive litus, sive etiam servus, alterius servum occiderit, componat eum iuxta quod fuerit adpretiatus, et dominus eius ipsius pretii eum fuisse sacramento suo iuraverit. Vgl. auch das. I, 13, II, 11 (add. W(u)lemari).

2. Lex Burg. II, 1: Si quis hominem ingenuum ex populo nostro cuiuslibet nationis aut servum regis, natione duntaxat barbarum, occidere damnabili ausu aut temeritate praesumpserit, non aliter admissum crimen quam sanguinis sui effusione conponat.

3. Lex Baiuw. (t. I) I, 13: Servi autem ecclesiae secundum possessionem suam reddant tributa. Opera vero 3 dies in ebdomada in dominico operent, 3 vero sibi faciant. Si vero dominus eius dederit eis boves aut alias res, quod habet, tantum serviant quantum eis per possibilitatem inpositum fuerit; tamen iniuste neminem obpremas.

§ 36. Volks- und Stammeszugehörigkeit.

Eichhorn I § 46, Brunner I §§ 34 u. 35, Schröder §§ 16, 29 u. 30, V. Schulte § 22, Siegel § 71, Heusler I §§ 34 u. 35, v. Amira § 44, Gengler 22 Anm. 13.

I. Die Volkszugehörigkeit. Rechtsstellung der Fremden (waregangi), Römer und Juden im germanischen Staate.

1. Lex Baiuw. (Textus I) IV, 30: Nemo enim ausus sit inquietare vel nocere peregrinum, quia alii propter Deum, alii propter necessitatem discurrunt; tamen una pax omnibus necessaria est.

2. Cap. de Judaeis (Karoli M.) 1: Nemo Judeus praesumat de ecclesia Dei aliquid recipere neque in wadio nec pro ullo debito ab ullo christiano, in auro sive in argento neque in ceteris rebus. Quod si facere praesumpserit, quod absit, omnis substantia sua auferatur ab eo et dextera manus illi amputetur.

3. Cap. miss. Aquisgr. alterum (Karoli M.): 13: De judeis constitutum est, ut si aliquis judeus super christiano propter suam querellam aliquid interpellaverit et cum testibus fuerit ei iudicatum adprobare, III testes idonei cristiani illi sufficiant, et habeat iudeus secundum estimationem rei IV aut VIII aut VII. Si vero christianus iudeum interpellare voluerit et de qualibet re, similiter cum tribus testibus idoneis christianis vel tribus iudeis illi sufficiat.

II. Die Stammeszugehörigkeit. Entwicklung des Personalitätsprinzips. professiones juris.

1. Lex Rib. (codd. A.) XXXI, 3: Hoc autem constituemus, ut infra pago Ribuario tam Franci, Burgundionis, Alamanni, seu de quacumque natione conmoratus fuerit, in iudicio interpellatus, sicut lex loci contenit, ubi natus fuit, sic respondeat. 4: Quod si damnatus fuerit, secundum legem propriam, non secundum Ribuariam, damnum susteneat.

2. Cap. Aquitan. (Pippini, 768) 10: Ut omnes homines eorum legis habeant, tam Romani quam et Salici, et si de alia provincia advenerit, secundum legem ipsius patriae vivat.

3. Lib. Pap. Lotharii 38: Volumus ut cunctus populus Romanus interrogetur, quali lege vult vivere, ut tali, quali professi fuerint vivere velle, vivant.

4. Urk. v. 1018 (Muratori, Antiqu. Ital. I S. 387): nos Rainardus filius quondam Attoni, et Roza jugalibus filia quondam Oddoni, qui professa sum ex nacione mea Legem vivere Langobardorum, set nunc pro ipso viro meo Legem vivere videor Romana:

§ 37. Das Königthum.

Eichhorn I §§ 26, 27, 90, 136, 158, 159, Brunner II §§ 60-70, Schröder § 17, v. Schulte §§ 42-44, Siegel §§ 63-66, v. Amira §§ 45-48, Gengler §§ 37-39; Waitz II, 1 S. 136 flg., 2 S. 350 flg., III S. 76 flg., 221 flg., W. Sickel, Die Entstehung der fränkischen Monarchie, in der Westdeutschen Zeitschrift für Geschichte und Kunst, IV, 1885, S. 231 flg., 313 flg., v. Sybel, Entstehung des deutschen Königthums, S. 241 flg. I. Entwicklung des Stammeskönigthums. Erweiterung zum Reichskönigthum bei den fränkischen Königen. Steige

rung der königlichen Gewalt nach Innen.

Kaiserkrönung.

Theokratie.

1. Gregor. Turon. Hist. Franc. II, 9 in fin: Tradunt multi, eosdem (sc. Francos) de Pannonia fuisse degressus, et primum quidem litora Rheni omnes incoluisse, dehinc, transacto Rheno, Thoringiam transmeasse, ibique juxta pagus vel civitates regis crinitos super se creavisse de prima et, ut ita dicam, nobiliore suorum familia. II. Thronfolge, ein erbliches Recht im königlichen Geschlechte. Thronfolgeordnung, -fähigkeit (Mündigkeit). Thronbesteigung (Uebergabe der königlichen Insignien, Salbung und Krönung). Umfahrt und Huldigung (leudesamio).

1. Ordinatio imperii (Ludowici P., 817) 14: Si vero aliquis illorum (scil. filiorum) decedens legitimos filios reliquerit, non inter eos potestas ipsa dividatur; sed potius populus pariter conveniens unum ex eis, quem Dominus voluerit, eligat; et hunc senior frater in loco fratris et filii suscipiat et, honore paterno sublimato, hanc constitutionem erga illum modis omnibus conservet. De ceteris vero liberis pio amore pertractent, qualiter eos more parentum nostrorum salvent et cum consilio habeant.

15: Si vero absque legitimis liberis aliquis eorum decesserit, potestas illius ad seniorem fratrem revertatur. Et si contigerit illum habere liberos ex concubinis, monemus ut erga illos misericorditer agat.

16: Si vero alicui illorum contigerit, nobis decedentibus, ad annos legitimos iuxta Ribuariam legem nondum pervenisse, volumus ut, donec ad praefinitum annorum terminum veniat, quemadmodum modo a nobis sic a seniore fratre et ipse et regnum eius procuretur atque gubernetur. Et cum ad legitimos annos pervenerit, iuxta taxatum modum sua potestate in omnibus potiatur.

2. Ann. Fuld. (auctore Einhardo) ad ann. 768: filiique eius (scil. Pippini) Carlus et Carlomannus infulas regni suscipiunt.

3. Ad ann. 801: In die natalis Domini ante confessionem beati Petri apostoli cum rex ab oratione surgeret, Leo papa coronam capiti eius imposuit, et a cuncto Romanorum populo adclamatum est: ,, Carlo augusto a Deo coronato magno et pacifico imperatori Romanorum vita et victoria!" Et post laudes more antiquorum principum adoratus est atque ablato patricii nomine imperator et augustus est appellatus.

4. Marculfi Form. I, 40: Ut leudesamio promittantur rege.

Ille rex

ille comis. Dum et nos una cum consensu procerum nostrorum in regno nostro illo glorioso filio nostro illo regnare precipemus,

adeo iubemus, ut omnes paginsis vestros, tam Francos, Romanos vel reliqua natione degentibus, bannire et locis congruis per civitates, vicos et castella congregare faciatis, quatenus presente misso nostro, inlustris vero illo, quem ex nostro latere illuc pro hoc direximus, fidelitatem precelso filio nostro vel nobis et leudesamio. per loca sanctorum vel pignora, quas illuc per eodem direximus, dibeant promittere et coniurare.

III. Inhalt des königlichen Amtes, nicht unbeschränkt. 1. Anspruch auf Gehorsam und Treue. 2. Schutz des Friedens nach aussen (der König oberster Kriegsherr) und 3. nach Innen (der König oberster Gerichtsherr). 4. Das Bannrecht. 5. Der besondere Königsschutz, Schutzbrief (carta de mundeburde).

1. Admonitio ad omnes regni ordines (Ludowici P., 823-25) 2: Sed quoniam complacuit divinae providentiae nostram mediocritatem ad hoc constituere, ut sanctae suae ecclesiae et regni huius curam gereremus, ad hoc certare et nos et filios ac socios nostros diebus vitae nostrae optamus, ut tria specialiter capitula et a nobis et a vobis, Deo opem ferente, in huius regni administratione specialiter conserventur: id est ut defensio et exaltatio vel honor sanctae Dei ecclesiae et servorum illius congruus maneat et pax et iustitia in omni generalitate populi nostri conservetur. 2. Capit. Saxon. (Karoli M., 797) 9: Item placuit, ut quandoquidem voluit domnus rex propter pacem et propter maiores causas bannum fortiorem statuere una cum consensu Francorum et fidelium Saxonum, secundum quod ei placuerit, iuxtà quod causa exigit et oportunitas fuerit, solidos sexaginta multiplicare in duplum, et solidos centum sive usque ad mille conponere faciat qui eius mandatum transgressus fuerit.

3. Capit. Vernense (Karolomanni, 884) 2: Decernimus igitur, ut omnes in palatio nostro commanentes et illud undique adeuntes pacifice vivant. Quodsi aliquis corrupta pace rapinum exercuerit, per nostram regiam auctoritatem et missi nostri iussionem ad palatinam adducatur audientiam, ut, secundum quod in capitulis antecessorum continetur, legali multetur iudicio tripla compositione peracta cum dominico banno.

§ 38. Der königliche Hof.

Eichhorn I § 25 b, Brunner II §§ 71-76, Schröder § 20, v. Schulte §§ 43 u. 45, Gengler §§ 40 u. 41; Waitz II, 2 S. 69 flg., III S. 493 flg., Brunner, Zur Geschichte des Gefolgswesens, in Forschungen, S. 75 flg. I. Im Allgemeinen. Bedeutung des Königsdienstes für den Staatsdienst. Hof und Hofstaat (palatium, palatini).

Frommhold, Deutsche Rechtsgeschichte.

3

II. Die Hofbeamten. 1. Der Hausmeier (maior domus). 2. Der Pfalzgraf (comes palatii). 3. Der Grosssiegelbewahrer (referendarius) und Erzkanzler (cancellarius). 4. Der Domänendirektor (domesticus). 5. Die vier germanischen Hofämter: Seneschalk (senescalcus), Marschalk (comes stabuli), Schatzmeister (thesaurarius), Schenk (buticularius). 1. Capit. Remedii (Zeumer) III: Si quis de senioribus quinque ministribus occiderit, id sunt camararius, butiglarius, senescalcus, iudicem publicum, comestabulum, qui de hos quinque occiderit, de qualecumque linia fuerit, ad CXX solidos fiat reconpensatus.

III. Das königliche Gefolge (trustis regia). Die Antrustionen (antrustiones dominici).

2. Marculfi Form. I, 18: De regis antrustione. Rectum est, ut qui nobis fidem pollicentur inlesam, nostro tueantur auxilio. Et quia illi fidelis, Deo propitio, noster veniens ibi in palatio nostro una cum arma sua in manu nostra trustem et fidelitatem nobis visus est coniurasse: propterea per presentem preceptum decernemus ac iobemus, ut deinceps memoratus ille inter numero antruscionorum conputetur. Et si quis fortasse eum interficere presumpserit, noverit se wiregildo suo soledos sexcentos esse culpabilem.

§ 39. Der Reichstag.

Eichhorn I § 161, Brunner II § 76, Schröder § 22, v. Schulte § 46, Gengler § 43; Waitz II, 2 S. 135 flg., III S. 554 flg., Sohm, Reichs- und Gerichtsverfassung § 3, W. Sickel, Zur Geschichte des deutschen Reichstags im Zeitalter des Königthums, in Mittheilungen d. Instituts f. österreich. Geschichtsforschung, I. Ergänzungsband, 1885, S. 220 flg.

Geringe staatsrechtliche Bedeutung der Volksversammlung. Heeresversammlungen: Märzfeld (campus Martius) und Maifeld (campus Madius). Die beiden Reichstage unter Karl dem Grossen. Beschränkung der Versammlungspflicht. 1. Hincmari Rem. epistola de ordine palatii (Ausg. v. Krause, 1894, S. 2021) 29: Consuetudo autem tunc temporis talis erat, ut non saepius, sed bis in anno placita duo tenerentur: unum, quando ordinabatur status totius regni ad anni vertentis spacium quod ordinatum nullus eventus rerum, nisi summa

necessitas, quae similiter toto regno incumbebat, mutabatur. In quo placito generalitas universorum maiorum, tam clericorum quam laicorum, conveniebat: seniores propter consilium ordinandum, minores propter idem consilium suscipiendum et interdum pariter tractandum et non ex potestate, sed ex proprio mentis intellectu

« PreviousContinue »