Page images
PDF
EPUB

Et in primo mallo spondeat sacramentales et fideiussores praebeat, sicut lex habet, et wadium suum donet misso comitis vel illo centenario, qui praeest, ut in constituto die aut legitime iuret aut, si culpabilis est, conponat, ut per neglectum non evadat; et si evaserit, 60 solidos de fredo sit semper culpabilis.

2. Lex. Rib. (codd. A) XXXI, 5: Quod si [sc. homo] in provincia Ribuaria iuratores invenire non potuerit, ad igneo seu ad sortem excusare studeat.

3. Cap. Olonnense mund. (Lotharii, 825) 12: Quibuscumque per legem propter aliquam contentionem pugna fuerit iudicata, praeter de infidelitate, cum fustibus pugnent, sicut in capitulare dominico primo constitutum fuit.

4. Cap. ecclesiast. (Ludowici Pii, 818/19) 27: Sancitum est, ut nullus deinceps quamlibet examinationem crucis facere praesumat; ne quae Christi passione glorificata est, cuiuslibet temeritate contemptui habeatur.

5. Lex Baiuwar. (text. I) XVII, 1: Si quis homo pratum vel agrum vel exartum alterius contra legem malo ordine invaserit, et dicit suum esse: propter praesumptionem cum 6 solidis conponat et exeat. 6. Cap. Papiens. in legem data (Ludowici II, 855) 1: Si quis aliquem de aliquo mallaverit negotio et ille, qui mallatus fuerit, dicat ideo ei respondere nolle, quia servus alterius sit, aut si testimonia produxerit et similiter dixerit, quod ea recipere non debeat, quia aliquis eorum servus sit, nominet dominum eius et sic det wadiam de eo adducendo; et posito placito, in quantum ire, ubi eum invenire credit, et reverti posse iudices dixeriut, si in placito constituto dominum non adduxerit, praebeat sacramentum, quod pro nulla dilatione iustitiae eius hoc dixerit, nisi pro certo ita esse crediderit; quodsi iurare ausus non fuerit, quia pro occasione prolongandi iustitiam hoc dixit, componat illi bannum nostrum et iustitiam plenissimam faciat. Si vero aliquem adduxerit, qui se dominum eius dicat et illum, quem de servitio appellavit, replicare ad servitium non valuerit, tunc ipse, qui se dominum eius dixit, bannum nostrum illi componat, eo quod pro conculcanda iustitia ingenium tale facere ausus fuit. Crimina vero, si super cum pro dilatanda iustitia imponere voluerit, probare cogatur; et si probare non potuerit, et iustitiam faciat et insuper bannum nostrum pro tanta calliditate conponere cogatur.

verum

7. Lex. Sal. LVII, 3: Si vero illi rachineburgii non secundum legem iudicaverint, is contra quem sententiam dederint, causa sua agat et si potuerit adprobare, quod non secundum legem iudicassent, DC dinarios qui faciunt solidos XV quisque illorum culpabilis iudicetur.

8. Cap. leg. add. (Karoli M., 803) 10: Si quis causam iudicatam repetere

in mallo praesumpserit ibique testibus convictus fuerit, aut quindecim solidos componat, aut quindecim ictus ab scabinis qui causam prius iudicaverunt accipiat.

§ 50. Die Vollstreckung.

Eichhorn I § 81, Brunner II §§ 102, 105-15, Schröder § 37, N. 6, v. Schulte § 124, Gengler § 75, v. Amira § 92 und Das altnorwegische Vollstreckungsverfahren, 1874, Val de Lièvre, Launegild u. Wadia, 1877, Wilda, Das Pfändungsrecht, in der Zeitschrift für deutsches Recht, I, S. 167 flg., v. Bethmann-Hollweg V § 90, H. Horten, Die Personalexekution in Geschichte und Dogma, I, 1893.

I. Der Urtheilserfüllungsvertrag (in der Form des wadium) als Voraussetzung der Vollstreckung.

1. Lex. Sal. L, 1: Si quis ingenuus aut letus alteri fidem fecerit, tunc ille cui fides facta est, in XL noctes aut quomodo placitum fuerit quando fidem fecit, ad domum illius qui fidem fecit cum testibus vel cum illis qui praecium adpreciare debent, accedere debet. Et si ei noluerit fidem factam solvere Malb. thalasci asco, hoc est solidos XV super debitum quod fidem fecerit culpabilis iudicetur.

2. Lex Rib. (codd. A) LI: Si quis iudicem fiscalem ad res alienas iniuste tollendas, antequam ei fidem fecerit, aut ad extrodo admallatum habuerit, invitare praesumpserit, bis vicinos et quinos solidos multetur.

II. Die aussergerichtliche Pfändung. nexti chantigio. Zwangsmittel.

1. Lex Baiuw. (text. I) XIII, 1: Pignorare nemini liceat, nisi per jussionem iudicis. Si forte est aliquis homo tam durus vel inobediens aut contumax rebellens iustitiae, qui non vult recte respondere, non vult iustitiam facere: ille est contemptor legis, talis distringatur a judice.

2. Cap. ad. leg. Sal. I, 10 (Behrend-Boretius): De pignoratoribus. Si quis debitorem suum per ignorantiam sine iudice pignoraverit, antequam cum nesti canthe chigio, et debitum perdat et insuper, similiter si male pignoraverit, cum lege componat, hoc est capitale reddat et solidos XV culpabilis iudicetur.

3. Lex Burg. XIX, 1: Qui ante audientiam cuiuscumque pignera abstulerit, causam perdat et inferat multae nomine solidos XII.

III. Die gerichtliche Pfändung, entwickelt aus der auf

das Vermögen beschränkten Acht (strudes legitima). Befriedigungsmittel. Pfändungsobjekte.

1. Lex Sal. LI, 1: Si quis grafionem iniuste ad res alienas tollendas invitat et rogaverit ambulare et legitime eum iactivum aut admallatum

non habuerit aut fides ei facta fuerit, VIIIM denarios qui faciunt solidos CC culpabilis iudicetur.

2. Lex Rib. (codd. A) XXXII. 3: [Quod si (scil. mannitus) ad septimo mallo non venerit,] tunc illi, qui cum manit, ante comite cum septem raginburgiis in haraho iurare debit, quod eum ad strude legitima admallatum habet; et sic iudex fiscalis ad domum illius accedere debet, et legitima strude exinde auferre et ei tribuere, qui eum interpellavit, hoc est ad septem raginburgiis unicuique 15 solidos, et ei, qui causam sequitur, 45.

IV. Die Frohnung (missio in bannum regis). Zwangsund Befriedigungsmittel.

1. Cap. miss. gen. (Karoli M., 802) 37: Ut hii qui patricidia vel fratricidia fecerit, avunculum, patruum vel aliquem ex propinquis occiderint, et iudicium episcoporum, presbiterorum caeterorumque iudicium obhedire et consentire noluerint, quod ad salutem animae suae iustumque iudicium solvendum missi nostri et comitis in tali custodia coartent, ut salvi sint nec caeterum populum quoinquinent usque dum in nostra presentia perducatur; et de res propria sua interim nihil habeant.

V. Die Personalexekution.

[ocr errors]

1. Form. Sal. Bignon. 27: Cautio de infracturis. Contigit, quod cellarium vel spicarium vestrum infregi et exinde annonam vel aliam raupam in solidos tantos furavi. Dum et vos et advocatus vester exinde ante illum comitem interpellare fecisti et ego hanc causam nullatenus potui denegare, sic ab ipsis racinburgiis fuit iudicatum, ut per wadium meum eam contra vos componere vel satisfacere debeam, hoc est solidos tantos vel- Sed dum ipsos solidos minime habui, unde transsolvere debeam, sic mihi aptificavit, ut brachium in collum posui et per comam capitis mei coram praesentibus hominibus tradere feci, in ea ratione, ut interim, quod ipsos solidos vestros reddere potuero, et servitium vestrum et opera, qualecumque vos vel iuniores vestri iniunxeritis, facere et adimplere debeam, et si exinde negligens vel iactivus apparuero, spondeo me contra vos, ut talem disciplinam supra dorsum meum facere iubeatis, quam super reliquos servos vestros.

VI. Die Strafvollstreckung, insbesondere die Verhängung der Acht (fartelljan). Der Vorbann (forisbannitio).

1. Lex Sal. LVI, 2: Tunc si ille qui admallat, ista omnia impleverit et qui admallatus est, ad nullum placitum venire voluerit, tunc rex ad quem manitus est, extra sermonem suum ponat eum. Tunc ipse culpabilis et omnes res suas erunt. Et quicumque eum aut paverit aut hospitalem dederit, etiam si uxor sua proxima Malb. lampicii, hoc est DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur, donec omnia que imputatur conponat.

2. Cap. Aquisgran. (Karoli M., 809) 4: Ut comes qui latronem in forbanno miserit vicinis suis comitibus notum faciat, eundem latronem a se esse forbannitum, ut illi eum non recipiant.

3. Abschnitt. Das Strafrecht.

§ 51. Allgemeine Rechtsgrundlagen.

Eichhorn I §§ 71, 76, 206, 207, Brunner II §§ 124-37, Schröder § 36, Siegel §§ 172 flg., Zöpfl III 128 u. 129, v. Amira §§ 72-82, Gengler §§ 65-68; Osenbrüggen, Das alamannische Strafrecht, 1860, und das Strafrecht der Langobarden, 1863, Brunner, Ueber absichtslose Missethat im altdeutschen Strafrechte, in Forschungen S. 487 flg. vgl. auch die Litt. zu § 15.

I. Allgemeiner Charakter des Strafrechts noch überwiegend der eines Privatstrafrechts, doch Zunahme der öffentlichen Strafgewalt erkennbar.

1. Lex Thuring. 31: Ad quemcunque hereditas terrae pervenerit, ad illum vestis bellica, id est lorica, et ultio proximi et solutio leu dis debet pertinere.

2. Decret. Childeberti II. (596) 5: De homicidiis vero ita iussimus observare, ut quicumque ausu temerario alium sine causa occiderit vitae periculum feriatur: nam non de precis redemptionis se redimat aut componat. Forsitan convenit ut ad solutionem quisque discendat, nullus de parentibus aut amicis ei quicquam adiuvet; nisi qui praesumpserit ei aliquid adiuvare, suum weregildum omnino componat; quia justum est, ut qui novit occidere, discat morire.

3. Edictus Langob., Rothari 25: Si quis sepulturam hominis mortui ruperit et corpus expoliaverit aut foris jactaverit, nongentos solidûs sit culpavelis parentibus defuncti. Et si parentes proximi non fuerint, tunc gastaldius regis aut sculdahis requirat culpa ipsa et ad curte regis exegat.

4. Cap. Aquit. Pippini (768) 8: Si aliquis homo ante nos se recla maverit, licenciam habeat ad nos venire, et nullus eum per fortia deteneat.

II. Allgemeine strafrechtliche Grundsätze. 1. Berücksichtigung des rechtswidrigen Erfolges. Grundsätzliche Straflosigkeit des Versuchs. 2. Strafbemessungsgrundsätze. Absolut bestimmte Strafen. Begnadigungsrecht des Königs. 3. Das kirchliche Asylrecht.

1. Lex Thuring. 51: Qui nolens, sed casu quolibet hominem vulneraverit, vel occiderit, conpositionem legitimam solvat.

2. Cap. miss. (Ludowici Pii, 819) 15: Ut de debito quod ad opus nostrum fuerit rewadiatum talis consideratio fiat, ut is qui ignoranter peccavit non totum secundum legem conponere cogatur, sed iuxta quod possibile visum fuerit; is vero qui tantum mala voluntate peccavit totam legis conpositionem cogatur exsolvere. 3. Lex Alam. (codd. B) LXXI: Si quis homo in equo suo caballicaverit, et aliquis eum super ipsum plagare voluerit et, dum illum plagare voluerit, caballum eius plagaverit, ita plagam caballi conponat, quemadmodum conponere debuit, si dominum eius plagasset.

4. Lex Sal. XVII, 1: Si quis alterum voluerit occidere et colpus falierit cui fuerit adprobatum Malb. uito ido efa, hoc est MMD dinarios, qui faciunt solidos LXIII culpabilis iudicetur.

5. Lex Burg. LII, 5: Rectius est enim, ut paucorum condemnatione multitudo corrigatur, quam sub specie incongruae civilitatis intromittatur occasio, quae licentiam tribuat delinquendi.

6. Constit. Wormat. (829) de pers. regali (Pertz M. G. L. I S. 346) 1: Ipsius (sc. regis) enim terror et studium huiuscemodi in quantum possibile est esse debet, primo ut nulla iniustitia fiat, deinde si evenerit ut nullo modo eam subsistere permittat, nec spem delitescendi sive audatiam male agendi cuiquam relinquat. Sed sciant omnes, quoniam si ad ipsius notitiam pervenerit quippiam mali quod admiserint, nequaquam incorrectum aut inultum remanebit, sed iuxta facti qualitatem erit modus iustae correctionis. 7. Lex Sax. 11: Qui oculum unum excusserit, 720 solidos conponat; si ambos 1440 solidos conponat. Similiter de una aure vel ambabus, si surdus efficitur; similiter de naso, si abscisum fuerit, 720 solidos conponat. Similiter de manibus, de pedibus, testiculis, si unum abscisum fuerit, 720 solidos, si ambo 1440 solidos conponat.

8. Cap. miss. gen. (Karoli M., 802) 29: De pauperinis vero qui in sua elymosyna domnus imperator concedit qui pro banno suo solvere debent, ut eos iudices, comites vel missi nostri pro concesso non habeant constringere parte sua.

9. Lex Sax. 28: Capitis damnatus nusquam habeat pacem; si in eccle

siam confugerit, reddatur.

« PreviousContinue »