Page images
PDF
EPUB

fidelitatem, sicut ex iuramento tenebantur, assisterent et ipsum vellent habere pro rege; et nos, tum quia de iure naturali et legali ad hoc tenebamur, tum etiam pro conservando honore imperii, onus tutelae subire voluimus, usque dum ipse puer ad eam perveniret aetatem, quod ipse per se regere posset imperium et iura eius requirere.

4. Goldene Bulle (1356) 5: Quotiens insuper ut premittitur sacrum vacare continget imperium, illustris comes palatinus Reni sacri imperii archidapifer ad manus futuri regis Romanorum in partibus Reni et Suevie et in iure franconico ratione principatus seu comitatus palatini privilegio esse debet provisor ipsius imperii cum potestate iudicia exercendi, ad beneficia ecclesiastica presentandi, recolligendi redditus et proventus et iuvestiendi de feudis, iuramenta fidelitatis vice et nomine sacri imperii recipiendi, que tamen per regem Romanorum postea electum suo tempore omnia innovari et de novo sibi iuramenta ipsa prestari debebunt, feudis Drincipum dumtaxat exceptis et illis, que vanlehen vulgariter appellantur, quorum investituram et collationem soli imperatori vel regi Romanorum specialiter reservamus.

§ 72. Kaiserthum und Papstthum.

Eichhorn II § 289, Schröder § 43, v. Schulte § 70, Siegel § 92; Waitz VI S. 173 flg., VII S. 183-301, v. Lancizolle, Die Bedeutung der römisch-deutschen Kaiserwürde nach den Rechtsanschauungen des Mittelalters, 1856, Berchtold, Die Entwicklung der Landeshoheit in Deutschland, 1. Theil, 1863, S. 3 flg., G. Knod, Das Papstthum und die deutsche Landeskirche zur Zeit der Ottonen, Programm des Realprogymnasiums zu Gebweiler, 1881, Friedberg, Lehrbuch des Kirchenrechts, 4. Aufl., 1884, §§ 13-14, Hinschius, System des kath. Kirchenrechts, II, 1878, §§ 121 u. 122, Sohm, Kirchenrecht, I, 1892, § 32, v. Schulte, Die Macht der römischen Päpste, 1871.

I. Das römische Kaiserthum. Die Erwerbung der Kaiserkrone eine staatliche Pflicht des deutschen Königs, ihre Verleihung ein Recht des Papstes.

1. Schreiben deutscher Fürsten an Papst Clemens V. über die Wahl Heinrichs VII. (1308): Ea propter sanctitati vestre tam devote quam humiliter voto unanimi supplicamus, ut ipsum Henricum sic devote et concorditer electum in Romanorum regem, ut est dictum, paternis ulnis amplectentes, eidem manus consecrationis conferendo, sibi de sacrosanctis manibus vestris sacri imperii diadema dignemini loco et tempore (oportuno) favorabiliter impertiri, ut sciant et intelligant universi, quod posuerit in lucem gentium vos Dominus, ut per vestre sanctitatis arbitrium orbi terre post nubilum exoptata serenitas illucescat.

2. Ordo coronationis (Friderici I., 1155, bei Pertz Leg. II. S. 97): Promissio imperatoris: In nomine Christi promitto, spondeo atque polliceor ego N. imperator coram Deo et beato Petro, me protectorem ac defensorem esse huius sanctae Romanae ecclesiae in omnibus utilitatibus, in quantum divino fultus fuero adiutorio secundum scire meum et posse.

II. Das Papstthum.

Entwicklung der Macht des römischen Bischofs innerhalb der Kirche und gegenüber dem deutschen Staate.

1. Dictatus papae (Gregorii VII., 1075, bei Jaffé, Monum. Gregoriana S. 174-76): Quod Romana ecclesia a solo Domino sit fundata. Quod solus Romanus pontifex iure dicatur universalis.

Quod ille solus possit deponere episcopos vel reconciliare. Quod illi soli licet pro temporis necessitate novas leges condere, novas plebes congregare, de canonica abbatiam facere, et e contra divitem episcopatum dividere et inopes unire. Quod illi liceat imperatores deponere.

Quod nulla synodus absque praecepto eius debet generalis vocari.

Quod sententia illius a nullo debeat retractari, et ipse omnium solus retractare possit.

Quod a nemine ipse iudicari debet.

III. Verhältniss beider Gewalten zu einander. Der Streit der beiden Schwerter.

1. c. 6 § 4 X de maioritate et obedienta, I, 33 (Innocentius III.) Ad firmamentum igitur coeli, hoc est universalis ecdesiae, fecit Deus duo magna luminaria, id est duas magnas instituit dignitates, quae sunt pontificalis auctoritas, et regalis potestas. Sed illa, quae praeest diebus, id est spiritualibus, maior est; quae vero (noctibus, id est) carnalibus, minor, ut, quanta est inter solem et lunam, tanta inter pontifices et reges differentia cognoscatur.

2. Sachsensp. I, 1: Tvei svet lit got in ertrike to bescermene de kristenheit. Deme pavese is gesat dat geistlike, deme keisere dat wertlike. Deme pavese is ok gesat to ridene to bescedener tiet up eneme blanken perde unde de keiser sal ime den stegerep halden, dur dat de sadel nicht ne winde. Dit is de beteknisse, svat deme pavese widersta, dat he mit geistlikem rechte nicht gedvingen ne mach, dat it de keiser mit wertlikem rechte dvinge deme pavese gehorsam to wesene. So sal ok det geistlike gewalt helpen deme wertlikem rechte, of it is bedarf.

3. Schwabensp., Vorwort: Sit nv got des vrides fvrste haizet so liez er zwai swert hie vf ertriche, do er ze himel fvor, ze schirme der

cristenhait. div lech vnser herre sante peter beidiv einz von geistlichem gerihte, daz an der von weltlichem gerihte. Daz weltlich swert des gerihtes, daz lihet der babest dem chaeiser, daz geistlich ist dem pabest gesetzet, daz er da mite rihte.

4. c. 1 (Unam sanctam) Extrav. comm. I, 8, de maioritate et obedientia (Bonifacius VIII.): Uterque (gladius) ergo est in potestate ecclesiae, spiritualis scilicet gladius et materialis. Sed is quidem pro ecclesia, ille vero ab ecclesia exercendus. Ille sacerdotis, is manu regum et militum, sed ad nutum et patientiam sacerdotis. Oportet autem gladium esse sub gladio, et temporalem auctoritatem spirituali subiici potestati.

§ 73. Die Reichsverwaltung.

Eichhorn II §§ 290-92, Schröder §§ 44-46, v. Schulte §§ 71 u. 72, Siegel §§ 87, 91 u. 92, Waitz VI S. 24 flg., 257-361, VII S. 1 flg., Ficker, Die Reichshofbeamten der staufischeu Periode, in den Sitzungsberichten der philos. hist. Klasse d. Akademie d. Wiss. zu Wien, Bd. 40, 1862, S. 447-549, Guba, Der deutsche Reichstag in den Jahren 911-1125, in: Historische Studien, H. 12, 1884, Wacker, Der deutsche Reichstag unter den Hohenstaufen, das. H. 6, 1882, Ehrenberg, Der deutsche Reichstag in den Jahren 1273-1378, das. H. 9, 1883.

I. Die Auflösung der fränkischen Grafschaftsverfassung durch das Lehnswesen. Die Grafschaft ein beneficium.

1. Thietmari Merseb. episc. Chronicon VI, 3 (ad a 1004): Inde (Heinricus II.) per Thuringiae orientalisque fines Franciae transiens ad Ratisbonem venit; ibique habito regali placito militi suimet generoque Heinrico XII. kal. Aprilis cum omnium laude presentium cumque hasta signifera ducatum dedit.

2. Schenkungsurkunde Heinrichs IV. von 1062 (Hamburgisches Urkundenbuch h. v. Lappenberg, I Nr. 88 S. 87): Heinricus . . . eundem comitis prenominati comitatum in pagis Emisga, Vuestfala et Angeri situm, cum uniuersis appendiciis, eiusdem comitis beneficia respicientibus, hoc est utriusque sexus mancipiis, areis, edificiis. . forestum etiam cum nostro banno regali per omnem comitatum . sancte Hammaburgensi ecclesie . . . in proprium tradidimus atque donauimus.

II. Einzelne Hof- und Reichsbeamte. Die königliche Kanzlei und die Kanzler für Deutschland, Italien und Burgund.

1. Schwabensp. 130: Der bischof von magenze ist kanzlaer ze tvschem lande.

2. 110 (Ausgabe v. Wackernagel): Der bischolf von Triere ist kanzler über daz Künicrich Arel. Der Bischolf von Kollen der ist kanzler ze Lamparten.

III. Der Reichstag, im wesentlichen eine grosse Lehnskurie. Unentschuldigtes Fernbleiben gilt als Verletzung der Lehnspflichten. Reichstagssachen besonders Neuverleihung von Reichslehen und Verhandlung von Lehnsstreitigkeiten. Form der Beschlussfassung.

1. Curia Moguntina (Litterae invitatoriae Henrici IV. ad Udalcialcum abbatem Tegrinsensem, 1100): Comperto nuper apud nos domni apostolici Clementis) obitu, principes qui nobiscum erant consuluerunt, ut universis principibus curiam generalem in natali Domini apud Moguntiam indiceremus, quatenus eorum communi consilio Romana sedes ordinetur et reformande unitatis ecclesiastice, que longo iam tempore miserabiliter scissa est, ratio capiatur. Qua de re monendo, rogando et precipiendo debitam a te nobis fidem diligentissime convenimus, ut, sicut Deum et pacem, christianam dilectionem quoque et gratiam nostram curas, ad predictam curiam venire nulla dissimules occasione, nulla pretermittas occupatione. Pro certo noveris, quod hunc laborem nulli principum remittimus, nullius in hoc negligentiam equo animo sufferemus.

2. Sachsensp. III, 62 § 1: Vif stede die palenze heten licgen in'me lande to sassen, dar die koning echte hove hebben sal. Die irste is gruna; die andere werle, die is to goslere geleget; walehusen is die dridde; alstede die vierde; merseburch die vefte.

3. Schwabensp. 138: So der kvnc einen hof wil gebieten, den sol er gebieten vber sehs wochen, vnd sol in den fvrsten vnd anderen herren kvnden mit versigelten brieven. si svln den hof svochen ze tvschen lande, vnd nit fvrbaz, vnd swer dar niht kvmt, der ist dem Kvnge schvldic eins gewettes.

4. Gesta pontif. Camerac. I, 97 (ad a. 978): Interea itaque imperator (Otto II.) snae terrae duces et principes bello accinctos convocari precepit, vocatisque omnis rei causam cum gravitate proclamationis intimans, expeditionem super Lotharium ducere destinavit.

5. Sententia de non alienandis principatibus (Friderici II., 1216): . accedens ad presentiam regie excellentie nostre in curia solempni Herbipoli domina Tuta, inferioris monasterii abbatissa, per suum procuratorem, cum aliqua honesta utriusque capituli parte coram principibus et baronibus atque tota curia nostra gravi querimonia protulit, se et ecclesias suas indebite a nobis fuisse gravatas, et super hoc adiutorium et sententiam principum postularunt; pro

ponentes firmiter, nullum principatum posse vel debere commutari vel alienari ab imperio vel ad alium principem transferri, sine voluntate presidentis principis illius principatus et de plano consensu eiusdem ministerialium. Super quo facta a nobis inquisitione, per sententiam principum et subsecutionem tam nobilium quam baronum atque ministerialium et omnium qui aderant iudicatum est, nullum principatum posse vel debere nomine concambii vel cuiuscunque alienationis ad aliam personam transferri ab imperio, nisi de mera voluntate et assensu principis presidentis et ministerialium eiusdem principatus.

6. Gisleberti Chronicon Hanoniense ad ann. 1191: Dominus imperator et scolarium Cameracensem et nuntium comitis Hanoniensis benignissime suscipiens, scolario certissime episcopatum Cameracensem et preposito Leodiensi episcopatum Leodiensem per nuncium comitis Hanoniensis promisit; et quia hoc nisi sub testimonio principum Theutonie fieri non poterat, et Theutonie princeps aderat unus tantummodo, scilicet patriarcha Aquilee, investituras istas usque in Theutoniam oportuit differre.

§ 74. Das Heerwesen.

Eichhorn II § 294, Schröder §§ 47 u. 51, v. Schulte § 74, Waitz VIII, S. 95-215, VII S. 42 flg.; Weiland, Die Reichsheerfahrt von Heinrich V. bis Heinrich VI. nach ihrer staatsrechtlichen Seite in: Forschungen z. deutschen Geschichte, VII, 1867, S. 113 flg., M. Lehmann, Das Aufgebot zur Heerfahrt Otto II. nach Italien, daselbst, IX, 1869, S. 435 flg. I. Das Aufgebot. Umwandlung des Volksheeres zur Feudalmiliz; heerespflichtig nur die Lehnsmannen.

1. Urkunde Heinrichs II. von 1023 (im Urkundenbuch zur Geschichte der mittelrhein. Territorien, I No. 300 S. 349): . . notum fieri cupimus, qualiter nos ex abbatia s. Maximini que in suburbio Treuirorum sita est, ubi Haricho uenerabilis abbas preesse uidetur, quasdam curtes et territoria scilicet ad sex millia sexcentos quinquaginta sex mansos a prefato abbate in beneficium accepimus, et his fidelibus nostris Henrico duci et Ezzoni palatino comiti nec non Ottoni comiti, qui nichil a regno uel a nobis usque adhuc habere uisi sunt, ea ratione beneficiauimus, ut quia predictus abbas iam senio confectus commode nobis domi militieque servire non poterat, ipsi et heredes eorum pro eodem abbate suisque successoribus curiam regalem petant et in expeditionem eant, abbas uero suique successores a curia regia et omni expeditione . . . omnino sint liberi.

2. Constitutio de expeditione Romana, 2: Statuimus ergo et decernimus cum consensu omnium tam spiritualium quam secularium princi

« PreviousContinue »