Page images
PDF
EPUB

nihil horum intelligebant, fed tantopere CAPUT mentibus eorum insederat vulgaris de Mes- CX. siæ regno terreno opinio, ut hæc causa fuerit contentionis, quis eorum videretur esse maior inter apostolos, et petitionis matris filiorum Zebedæi, ut ipsa matris petitio prodit: Dic ut fedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et alter ad finistram in regno tuo. Jam audierant, duodecim apostolos fessuros fuper fedes duodecim, et iudicaturos duodecim tribus Israel, ex quibus primas affectabant fratres Jacobus, et Joannes, eoque maiori fiducia, quod iam cum Petro præ cæteris assumti essent, ac primum nunc nuncii præmissi in itinere Hierosolymam, ubi regnum Messiæ iam ftabiliendum, in animum induxerant.

دو

Vi

debant se præ aliis, funt verba S. Jo. Chrysostomi a), in honore esse, et hinc se petitionem consecuturos esse fperabant. Sed quid petunt? Audi alium evangelistam hoc clare explicantem. Quod enim, inquit, prope Jerosolymam essent, putarentque regnum Dei iamiam revelandum esse, hæc postulabant. Existimabant enim regnum illud prope esse, et fub fensum cadere, ac se quod petebant femel consecutos, nihil triste passuros esse: neque enim illud propter hoc ipsum tantum petebant, fed ut ærumnas vitarent. Quid vero Christus

[ocr errors]

a) Hom. LXV. in Matth. n. 2. T. VII, p. 645.

CAPUT dicit: Nescitis, quid petatis. Illi de terreno CX. tantum regno, honore, et gloria cogitant, ignari adhuc cœlestis regni æternæque gloriæ, quæ eos fequantur, qui Christi calicem fint bibituri. Toto cœlo ergo aberrabant in fua petitione, multo maiora obtinentes, dum se calicem Domini bibere posse dicunt.. Ex animi fervore ftatim promittunt a), nescientes, quid dicerent, fed exspectantes, se quod petebant impetraturos esse. Quid

[ocr errors]

igitur ille? Calicem quidem meum bibetis, et baptismate quo ego baptizor, baptizabimini. Magna illis prophetavit bona, hoc est: Martyrio dignabimini: patiamini, quæ ego patiar. "

Erant discipuli adhuc ex illis, quos Christus Luc. XXIV. 25. ftultos et tardos redarguit corde ad credendum, quæ locuti funt non folum prophetæ, quia oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam fuam, verum etiam Christus ipse: qui cum primum apostolos Matth. X, misit, fingillatim quæ ipsis essent fufferenda, prædixit fuo exemplo, quia non est discipulus fuper magistrum, fervus fuper dominum fuum. Et: Qui non accipit crucem fuam, et fequitur me, non est me dignus. Seu ut habet Lucas XIV. 27. Qui non baiulat crucem fuam, et venit post me, non potest meus esse discipulus. Quod idem est ac illud: Potestis bibere calicem, quem ego a) Ibid. p. 646.

пес

CX.

bibiturus fum? In Codd. Græcis legitur etiam CAPUT apud Matthæum id, quod apud Marcum additur his verbis a): Potestis bibere calicem,

quem ego bibo, aut baptismo, quo ego bap; tizor, baptizari? Et mox: Calicem quidem quem ego bibo, bibetis; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini. De quo Christus alibi b): Baptismo autem habeo baptizari: et quomodo coarctor, usque dum perficiatus? Пws Guvexoμas iuxta textum originalem, quo angustiæ fignificantur, quas maxime expertus est in horto, ubi ei fudorem fanguineum expresserunt, rogavitque ter instanter: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste; qui vero fuit calix novi testamenti in fuo fanguine: Unde apostolus comparationem instituens novi et veteris testamenti in fanguine hircorum et taurorum ad emundationem carnis c): Quanto magis, inquit, fanguis Christi, qui per Spiritum fanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad ferviendum Deo viventi? Et ideo novi testamenti mediator est; ut morte intercedente, in redemtionem earum prævaricationum, que erant fub priori testamento, repromissionem accipiant, qui vocali funt aterna hæreditatis. De hac hæreditate in regno Dei Christus dicit : Sedere autem ad dexteram meam vel finistram

a) Marc. X. 38. 39.
c) Hebr. IX. 13. etc.

b) Luc. XII. 50.

16

CAPUT adiiciens dixit parabolam, eoquod esset prope CXI. Jerusalem: et quia existimarent, quod confestim

regnum Dei manifestaretur. Jam Christus interrogatus a Pharisæis a): Quando venit regnum Dei? Respondens eis, dixit: Non venit regnum Dei cum observatione: neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic, fcilicet regnat, fedem aut folium fuum posuit Messias: Ecce enim regAt tale regnum,

num Dei intra vos est.

etsi femper cum Christo essent apostoli, necdum concipiebant, percipiebantque : iamque putabant quod confestim manifestaretur regnum Dei, theocratia, de qua Judæi gloriabantur. Apostoli vero post resurrectionem, dum iam ascensurus Christus in cœlum accipere fibi regnum ad dexteram Dei fedens, adhuc eum interrogant: Num in tempore hoc restitues regnum Israel b)?

Jam a Christo, et mox ab apostolis prædicabatur Evangelium regni, fed toto cœlo diversum ab eo, quod exspectabant Judæi terrenum cum observatione cum fplendore mundano et potentia, dominatuque orbis, cuius domitorem ac dominum Messiam fibi fingebant. Neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic, in fede David', monte Sion; fed per totum mundum diffundetur regnum Christi in terris, Ecclesia catholica per

[blocks in formation]

Jam CAPUT

nobi

orbem. Ecce regnum Dei intra vos est.
adest, inter vos medius ftat, homo ille
lis accipere fibi regnum Filius Dei, Verbum
incarnatum: Et vidimus gloriam eius, gloriam
quasi unigeniti a Patre, plenum gratia et veri-
tatis, qnam vos fpernitis Judæi. Ideo dico
vobis: auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur
genti facienti fructus eius a). Hinc constanter
Paulus et Barnabas adversantibus Evange-
lio Judæis, dixerunt b): Vobis oportebat pri-
mum loqui Verbum Dei: fed quoniam repellitis
illud, et indignos vos iudicatis æternæ vita, ecce
convertimur ad gentes: fic enim præcepit nobis
Dominus: Posui te in lucem gentium, ut fis in
falutem usque ad extremum terra.

Apostolos igitur primos ad constituendam per orbem Ecclesiam elegerat, deditque decem mnas homo ille nobilis, Christus Dominus ex nobilissima Abrahæ profapia, immo cuius prosapiam Lucas usque ad Adam deducit; cives autem eius Judæi nempe eiusdem prosapiæ contribules oderant eum, ac etiamnum hodie dicunt: Nolumus hunc regnare fuper nos; quemadmodum toties Pilato, regem eis Christum eis Christum proponente, reclamant, nec titulum crucis ferunt: Jesus Nazarenus Rex Judæorum. Interim christianis, fuis fervis, divitiæ gratiæ eius funt

a) Matth. XXI. 43. TOM. III.

b) Act. XIII. 46.

B

CXI.

« PreviousContinue »