Page images
PDF
EPUB

CAPUT CXIX.

CAPUT

CHRISTUS LAPIS ANGULARIS.

Dicit illis (principibus facerdotum, fe-
nioribus populi, et Pharisæis) Jesus:
Nunquam legistis in fcripturis: Lapi-
dem, quem reprobaverunt ædificantes,
hic factus est in caput anguli? A Do-
mino factum est istud, et est mirabile
in oculis nostris: Ideo dico vobis, quia
auferetur a vobis regnum Dei, et da-
bitur genti facienti fructus eius.
qui ceciderit fuper lapidem istum, con-
fringetur: fuper quem vero ceciderit,
conteret eum. Matth. XXI. 42. etc.

Et

CXIX.

bus, non

fcandali.

Ju udaismus et Gentilismus utrumque ex-Credentiperti funt, ut et cadentes fuper lapidem credentiangularem Christum Jesum, quibus nimi- bus petra rum erat lapis offensionis et petra fcandali, confringerentur, cadensque fuper eos lapis hic contereret ipsos. Judæi hoc primum fustinuerunt, ac etiamnum fustinent, quibus id Petrus Act. IV. 11. exprobrat: Hic est, inquit, lapis, qui reprobatus est a vobis adificantibus, qui factus est in caput anguli. Et Paulus ad Rom. IX. 32. Offenderunt enim, de iisdem Judæis ait, in lapidem offensionis, ficut fcriptum est: Ecce pono in Sion lapidem

CAPUT offensionis, et petram fcandali: et omnis, qui CXIX. credit in eum, non confundetur a). non confundetur a).

Fecerunt hoc credentes in Christum Gentiles, de quibus paulo ante apostolus: Gentes que non fectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam, iustitiam autem, que ex fide est. Solebat, ut Bern. Lamy in apparatu biblico observat cap. 12. reus mortis fic præcipitari, ut impingeret magno alicui lapidi: quo vulnere si non moreretur, alter lapis ei impingebatur, ad quod alludit Dominus dum ait, et qui ceciderit fuper lapidem istum, confringetur, fuper quem vero ceciderit, conteret eum. Sic porro deinceps Gentilismus hostis christiani nominis et persecutor obrutus corruit comminutus et redactus in nihilum, idque Romanum Imperium per irruptiones nationum barbararum, ipsamque Romam toties vastatam mansit fatum, ut aperte omnino Dan. II. explicatur, prout in ftatua aurea, argentea, aerea, ferrea ac fictili regi Nabuchodonosor in fomno quatuor regna feu monarchiæ mundi fuerunt præsentata : Donec abscissus est lapis de monte fine manibus ; et percussit ftatuam in pedibus eius ferreis, et fictilibus, et comminuit eos. Tunc contrita funt pariter ferrum, testa, as, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam aestiva area, que rapta funt vento: nullusque locus inventus est eis: lapis autem, qui percusserat ftatuam, factus a) Isai. VIII. 14. et XXVIII. 16.

est mons magnus, et implevit universam terram. CAPU⭑ Et mox: In diebus autem regnorum illorum CXIX. fuscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum

[ocr errors]

non dissipabitur, et regnum eius alteri populo
non tradetur: comminuet autem, et consumet
universa regna hæc: et ipsum ftabit in æternum.
Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus
est lapis fine manibus, et comminuit testam, et
ferrum, et as, et argentum, et aurum etc. Dif-
fusa nimirum per universam terram Ecclesia
Christi lapidis angularis, a Domino factum est
istud, et est mirabile in oculis nostris! Neque
enim maius est, aut cogitari potest miracu-
lum, quam totum mundum in Christum
crucifixum, Judais quidem fcandalum, Gentibus
autem ftultitiam a), credidisse. Tria funt
incredibilia, inquit S. Augustinus b), que
tamen facta funt: Incredibile est, Christum
resurrexisse in carne, et in cœlum ascen-
disse cum carne: Incredibile est, mundum
rem tam incredibilem credidisse: Incredi-
bile est, homines ignobiles, infirmos, pau-
cissimos, imperitos rem tam incredibilem.
tam efficaciter mundo, et in illo etiam doc-
tis persuadere potuisse. "
Utinam, quas
maiores nostri feliciter fuperarunt difficul-
tates contra vim omnem potestatum fæculi
ac tyrannorum in fuscipiendo Evangelio,
nihil obstante doctrina in mysteriis a fensu
communi perinde aliena, ac vitæ norma
a) I. Cor. I. 23. b) Lib. XXII. de Civ. Dei c. 5.

CAPUT abhorrente a moribus inolitis, opposito CXIX. item cultu religionis avitæ, opinionibusque

vulgi imperiti et peritorum philosophorum, utinam, inquam, illas et nos non moremur difficultates et obstacula in conservanda fide! utinam, ah utinam non divina hæc fides nostris diebus flocci magis magisque fieret! Sic I. Pet. II. 7. honor credentibus: non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt adificantes, hic factus est in caput anguli, et lapis offensionis, et petra fcandali his, qui offendunt verbo, nec credunt, in quo et positi funt. Tribus illis incredibilibus a S. Augustino notatis incredibilius adhuc videri queat, post tot fæculorum decursum in ipso hodie Ecclesiæ gremio multiplicari hos qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi funt, qui fpreto obsequio fidei infallibili Ecclesiæ iudicio debito, arbitrium fibimet passim ac libertatem, quam Protestantes primum contra tribunal Ecclesiæ usurpantes Pyrrhonismo, incredulitati, ac irreligioni portam aperuerunt, adhuc graviori periculo (ut omnium maxime horrificum in Voltairio exemplum habemus) fumunt: Impossibile est enim eos, qui femel funt illuminati, gustaverunt etiam donum cæleste, et participes facti funt Spiritus fancti, gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque faculi futuri, et prolapsi funt, rursus renovari ad pænitentiam a).

*) Hebr. VI. 4.

CAPUT CXX.

PARABOLE IN JUDEOS
PARRICIDAS.

Cum audissent principes facerdotum et
Pharisæi parabolas eius, cognoverunt,
quod de ipsis diceret. Et quærentes
eum tenere, timuerunt turbas, quo-
niam ficut prophetam eum habebant.
Matth. XXI. 45. 46. et XXII. 1. etc.

CAPUT

CXX.

Ponit hæc evangelista post parabolam de In falutem,

patrefamilias vinitore, Deo nimirum, qui plantavit vineam in veteri testamento, et fepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, genti Judaicæ in peculiarem populum fibi assumtæ, atque ab omnibus in. sultibus tam fortiter custoditæ: cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit fervos fuos prophetas, quos apprehensos alium ceciderunt, alium occiderunt, alium lapidarunt. Novissime autem misit Filium fuum Jesum Christum, quem ipsum appre hensum eiecerunt extra vineam, et occiderunt. Quærit iam Christus: Cum ergo venerit Dominus vinea, quid faciet agricolis illis? Aiunt illi: Malos male perdet, et vineam fuam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus fuis. Observa vero, apud Lucam

gentium.

« PreviousContinue »