Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

tionem necessaria et utilia.- Ordinis supernaturalis : Deus exigit ut homo vivat vitâ supernaturali, tendat ad perfectionem; ergo illi dedit jus in media ad hunc finem necessaria et utilia. Etiamsi ab aliis jam sint occupata: Nam bona ordinis spiritualis sunt inexhausta, et ab omnibus intelligentiis simul occupari possunt. Modò sint occupabiles: Nam, si res spiritualis, v. g. veritas, omninò sit inaccessa intellectui, homo non po. test eam occupare realiter, nec proindè in cam jus habere.

2. Jus utendi rebus spiritualiter occupatis ad suam et aliorum utilitatem: Nam, ex dictis, hæc media concedit Deus, ut homo his utatur ad vitam et perfectionem spiritualem, ordinis tùm naturalis, tùm supernaturalis, suam primùm, et aliorum, cùm mandaverit Deus unicuique de proximo suo.

3. Jus dominii in res productas per facultates, rebus seu auxiliis spiritualibus informatas: Homo enim, vi concessionis divinæ, est usufructuarius tùm facultatum tùm rerum spiritualium. Ergo jus habet in earum vim productivam, cùm contrarium non constet; jus proindè dominii in res productas à facultatibus auxiliis spiritualibus informatas.

2o Considerata quoad durationem, jura hominis in res spirituales sunt, pro circumstantiis, inalienabilia aut alienabilia; à Deo revocabilia; perpetua.- Perpetua et revocabilia: propter rationes jam suprà expositas.Alienabilia aut inalienabilia pro circumstantiis: Sichomo non potest alteri homini communicare gratiam quam à Deo recepit. E contrà homo edoctus scientiam aut artem acquisitam alium edocere potest.

Ex jure dominii hominis in res productas per facultates, spiritualibus auxiliis informatas, sequitur:

I. COROL. Homo dominium habet in bona spiritualia, quæ, adjuvante gratiâ, facultatibus suis acquisivit.

II. COROL. Homo dominium habet in fructum suæ industriæ et ingenii.

Undè auctor operis manuscripti jus habet prohibendi ne typis edatur sine suo consensu. Hoc constat apud omnes. Idem dicendum de lectionibus publicis professoris, de concione oratoris (1).

Controvertitur autem utrùm, libro semel edito, auctor ejus proprietatem exclusivè conservet.

:

De hac controversià, attento solo jure naturali, triplex opinio - 1a Opinio affirmat proprietatem perpetuam auctoris. Nam liber est ejus facultatum fructus, in eum ergo habet dominium perfectum, ac proindè perpetuum.-2a Opinio negat. Siquidem ex alterâ sententiâ sequeretur societatem, pro arbitrio auctoris aut ejus successorum, posse perpetuò privari usu veritatum quæ ab ipso inventæ sunt. Porro hoc falsum est; jus enim bono societatis adversum, non potest individuo concedi à Deo societatis auctore.- Juxta 3am opinionem, in librum editum jus habet 1. Auctor: nam liber est ejus facultatum fructus; 2. societas: siquidem auctori suppeditavit media ad producendum opus necessaria, v. g. cognitiones, verba, etc. Aliundè ex proprietate exclusivâ auctoris sequerentur incommoda in secundâ opinione exposita. Indè libri utilitas dividenda inter auctorem et societatem.

(1) Vid. D. Carrière, De Jure, T. 1, n. 16.

Huic rei providit potestas civilis per leges de proprietate litteraria, quibus in praxi standum est. Lex enim præsumitur justa, nisi contrarium constet. Porro in materia præsenti contrarium non constat, cùm quæstio sit controversa (1).

Nota. Quæ dicta sunt de auctore libri, de inventoribus artium etiam dicenda.

CAPUT II.

De jure hominis in res Corporeas.

Tractandum sub titulo præsenti, ut in tabulà superiùs indicatum est, de juribus à Deo concessis 1o humano generi; 2o homini individuo ; 3° auctoritati publicæ.

ARTICULUS I.

De juribus humano generi concessis.

Generi humano in res sublunares Deus concessit jus -quoad originem, immediatum—quoad extensionem, dominii in omnes res sublunares

quoàd durationem, perpetuum, inalienabile et à Deo revocabile.

1o Jus quoad originem, immediatum: 1. Deus hominem creando, eo ipso vult immediatè ejus finem, et proindè jus ad ea quæ sunt ad finem necessaria; porro saltem

(1) De hâc controversiå et de dispositionibus juris civilis, cfr. Renouard, Traité des droits d'auteur. Tom. 1, part. 1.; D. Carrière, De Jure, Tom 1, n. 55 et seq.

usus rerum corporearum est necessarius.- 2. Verba Geneseos superiùs citata ad probandum jus hominis in res corporeas, à Deo ipso prolata sunt ; ergo jus per ea concessum est immediatum.

2° Quoad extensionem, jus dominii in omnes res sublunares: Talis extensio juris ratione probari non potest. Ex ratione quidem sequitur à Deo concedenda esse homini jura necessaria, non verò simpliciter utilia, cùm Deus ad melius non teneatur. Porro homini non est necessarium jus dominii, jus in omnes res sublunares, sed sufficit jus usûs in res absolutè necessarias. Probatur autem, ex textu suprà citato, concessione positivâ; Gen. 1,28: Replete et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cæli, et universis animantibus, quo moventur super terram.... Ecce dedi vobis omnem herbam.... et universa ligna.... » Indè 1. Jus à Deo concessum est dominii, siquidem non limitatur; imò est plenissimum « subjicite, dominamini. 2. Est universum; includit enim tria naturæ regna, scilicet, minerale « terram,» vegetale « herbam, » animale « animalia. »

30 Quoad durationem, est perpetuum, à Deo revocabile: ob rationes suprà dictas.-Inalienabile: non defectu juris, quod, ex dictis, est plenum; sed quia in orbe nulla existit entium species cui genus humanum jus suum transmittere possit.

ARTICULUS II.

De juribus homini individuo concessis.

Triplex jus, scilicet, 4° jus Occupationis ; 2o jus Usu

fructus; 30 jus Dominii directi individualis, seu Proprietatis in sensu stricto.

PUNCTUM I. De jure Occupationis.

Deus concessit homini jus occupationis- quoad origincm, immediatum — quoàd extensionem, allingere valens quidquid est occupabile et non occupatum quoad durationem, perpetuum, alienabile, à Deo revocabile.

1° Deus homini con cessit jus occupationis immediatum: Siquidem jus utendi rebus corporeis est à Deo immediatè concessum, ut ex infrà dicendis constabit; ergo etiam jus occupandi, cùm usus rei sit impossibilis sine hujus rei occupatione.

2o Quoad extensionem, attingere valens res occupabiles et non occupatas: Jus occupationis attingere non potest res quæ occupari nequeunt, v. g. totum lumen, totum aerem; jus enim supponit potestatem physicam subjecti in objectum res quoque jam occupatas; alioquin jus juri opponeretur, quod imposibile est.— Attingere verò potest omnes res occupabiles et non occupatas; nam jus utendi his rebus est universale, ac proindè jus eas occupandi.

3° Quoad durationem, est perpetuum, alienabile, à Deo revocabile: ob rationes generales.

PUNCTUM II. De jure Usufructus.

In res occupatas homo habet, saltem dominium utilequoad originem, immediatum-quoàd extensionem, jus saltem usufructus, attingere valens omnes res occupatas moraliter et physicè, modo immediato aut mediato —

« PreviousContinue »