Page images
PDF
EPUB

tificabant ad emundationem carnis, non anima: ex fe enim fanctitatem aliquam legalem folummodò producebant; nec alia erat eorum virtus, quam ut fidem cæterafque interiori & fupernaturali obtinendæ fanctitati prævias difpofitiones juvarent. Pranuntiativa erant Chrifti venturi; hæc eorum potior dignitas. Adveniente igitur Redemptore ablata funt, & alia ab ipfo inftituta, virtute majora, utilitate meliora, actu faciliora, numero pauciora; & figna funt vifibilia gratiæ invifibilis ad noftram justificationem inftituta.

Perficiuntur effentialiter hæc Sacramenta, rebus tanquam materiâ, verbis tanquam formâ, quæ inter fe moraliter unitæ effectum Sacramenti fignificant, & ritè difpofitis conferunt; atque infuper intentione Miniftri de quâ modò dicemus. Peccaret igitur graviffimè qui materiam aut formam cujufvis Sacramenti fubftantialiter mutaret, quia nullum prorsùs effet & irritum. Immò gravi culpâ non vacaret, qui nullâ cogente neceffitate, rituum etiam merè accidentalium omiffionem aut mutationem liberè admitteret, etiamfi validum aliundè effet Sacramentum. Nec unquam licitum eft in Sacramentis conferendis, fequi opinionem probabilem de valore Sacramenti, relictâ tutiore. At ubi non fuppetit tutior & homines funt in extremis, modò Sacramentum fit neceffarium, ipfis conferendum erit, etiamfi probabilis tantùm effet aut etiam dubii valoris.

I I. De numero, ordine & effectibus Sacramentorum.

SEPTEM numera, tur Sasa EPTEM numerantur Sacramenta : videlicet, Baptifmus, Confirmatio, Eucha riftia, Pœnitentia, Extrema-Unctio, Ordo & Matrimonium. Multiplicem porrò habent inter fe ordinem. Cunctis neceffitate præftat Baptifmus : Dignitate præeminer Euchariftia: Miniftro, Confirmatio & Ordo : Matrimonium unionis Chrifti cum Ecclefia mysterio.

Gratia interioris dona pretio Sanguinis & meritorum Chrifti nobis acquifita non adumbrant tantùm Sacramenta novæ Legis, fed verè continent, & non ex opere operantis, id eft, per fidem Miniftrorum aut fufcipientium, fed ex opere operare conferunt, præcisè videlicet per ipfam Sacramenti feu figni exterioris cui gratia ex inftituto Chrifti annexa est ministrationem, nullo aliundè pofito obice, ut dicetur inferiùs. Per ea enim omnis juftitia vel incipit, vel capta augetur, vel amiffa reparatur. Ea quæ Mortuorum dicuntur, ex fuâ inftitutione primam gratiam fanctificantem per fe largiuntur; quæ Vivorum nuncupantur, eam pro menfurâ donationis Chrifti adaugent, & nonnunquam, per accidens producunt. Tria, nempè Baptifmus, Confirmatio & Ordo, præter gratiam quam conferunt, imprimunt in anima caracterem; hoc eft fignum quoddam fpiritale & indelebile, undè ea iterari non poffunt. III. De Miniftro Sacramentorum, ejufque fanctitate, fcientiâ, zelo & intentione.

POTERAT Deus per feipfum falvare homines; maluit tamen ad eorum falutem ipforum hominum uti minifterio : & hoc quidem, ut mirabile faceret confilium potentiæ & bonitatis fuæ potentiæ, dum infirma mundi eligit ad maxima virtutis fuæ opera bonitatis, dum mifericordiæ fuæ Vicarios, quos facilè adeamus, conftituit homines nobis confimiles. Neque tamen, fi Baptifmum excipias in cafu neceffitatis, omnis homo idoneus eft Sacramentorum adminiftrationi; fed ii tantùm qui fpeciali confecratione inaugurantur ad myfteriorum Dei difpenfationem.

Illud autem primùm perpetuò curent qui facra peragunt minifteria, ut eluceat in eis totius forma juftitiæ. Etfi enim Sacramentorum efficaciæ nihil detrahat Miniftrorum indignitas, quia tamen honor Sacerdotum honor eft Ecclefiæ, eos tales effe convenit, graves nempè, prudentes, pios, irreprehenfibiles, immaculatos, ut quifquis viderit eos, ftupeat, admiretur, & dicat: Hi homines funt Dei, quorum talis eft converfatio. Et certè fi viris in plebe pofitis perfectam Deus vivendi regulam dedit, quantò utique illos effe perfectiores jubet, à quibus omnes docendi funt ut poffint effe perfecti; quique ad thronum mifericordia pro aliis fupplicaturi quotidiè accedunt? Quod funt igitur profeffione, actione potiùs quàm nomine demonftrent; hoc mente continuò revolventes quòd ab eo qui curam animarum fufcipit, hoc non folùm requiritur ut malus non fit, fed etiam ut virtute præftet.

Grandis eorum dignitas, fed grandis ruina fi peccent. Levia ergò delicta que in. ipfis maxima effent, effugiant. Qui fpernit modica, paulatim decidet. Fit enim ut mens affueta malis levibus, nec graviora perhorrefcat. Si autem Sacerdotes mali evaferint, inemendabiles fiunt; eorum difficilis & rara pœnitentia.

Si igitur (quod avertat Deus) Sacerdos peccatum aliquod lethale commiferit,. delictum fuum amarè defleat, & ufque dùm ab eo abfolutus fuerit, à Sacramentorum adminiftratione abstineat, nifi urgeat neceffitas; nam fi defuerit alius Sacerdos, qui poffit, & velit ea miniftrare, vel cui peccata confiteri queat, & ab eo Sacramentaliter abfolvi, contritionis actum quàm perfectiffimè poterit, eliciat; ficque Sacramenta quæ petuntur aut urgent, tremens miniftret, & quamprimùm Confeffarium adeat, à quo abfolvatur.

Divinam Sacramentorum virtutem eximiamque fanctitatem fæpè fæpiùs meditentur Sacerdotes, & eo præfertim inftanti quo ea miniftraturi funt, orationi paulifper, fi fieri poffit, vacent: ita enim fiet ut ex frequenti eorum ufu & minifterio nulla proveniat irreligiofa familiaritas; aliundè verò facrorum perceptioni neceffarias difpofitiones populis faciliùs exponent, diverfafque fidei, fpei, charitatis & aliarum virtutum affectiones ipfis infpirabunt efficaciùs; eorum enim eft Christianam plebem ad Sacramenta ritè & fanctè fufcipienda difponere.

Cùm ars artium fit regimen animarum, tàm doctrinâ, quàm vitá clarere debent. Attendant igitur lectioni, exhortationi & doctrina. Scripturam divinitùs infpiratam ad docendum & erudiendum in juftitia utilem, quàm diligentiffimè fcrutentur, & ex eâ quotidiè aliquid legant. Scriptis Patrum, Ecclefiafticifque Canonibus legendis, è quibus pure Traditionis fontes fcaturiunt, toti incumbant. Librum autem hunc Ritualem pervolvant affiduè, ut fideliter & abfque defectu vel leviffimo muniis fuis defungantur.

Si quandò ipfis à ftudio, oratione, vel facro minifterio ceffandum est, subsequatur aliqua manuum operatio, ut vitetur otiofitas animæ inimica; vel fcientias artefve homine Ecclefiaftico non indignas edifcant, quibus ingenium excoli queat, aut mens fatigata recreari. Cæterùm apud fe libros non habeant aut legant, quorum lectione bene agendi ftudium, morum difciplina, & timor charitafque Dei poffic languefcere.

Sit in eis prompta voluntas Deo placendi & animas fanctificandi. Gerit enim Paftor vices Dei, qui amat animas, & Chrifti qui gloriam fuam non quarebat fed honorificabat Patrem; venitque in mundum, ut oves fua vitam haberent & abundantiùs haberent. Glorientur ergo Sacerdotes de fuo munere & de fuis functionibus: nullas contemnant, nullas negligant; & quotiefcumque Sacramenta à fidelibus expostulantur, ad opus fuum pergant corde magno & animo volenti. Cogitent, quia

pro Chrifto legatione funguntur, fe animas fuas pro ovibus fibi commiffis ponere debere, fibique valdè criminofum fore, fi eas in periculo vel leviffimo deferant. Undè non ut mercenarii propriis commodis aut faluti confulentes, afflictos populos. fpiritualibus Ecclefiæ folatiis & adjumentis deftitutos derelinquant; fed veri paftoris zelum & charitatem præmonftrantes, ftatim ut accerfuntur, quâcumque diei vel noctis horâ, ægrotorum domum petant, humanos affectus reprimentes, omnemque timorem, quem vel nimius labor, aërifvè intemperies, aut morborum contagiofa malignitas poffet incutere. Ideò fe omnium fervos ad munia fua quâcumque occafione præftanda paratos fæpè fæpiùs publicè profitebuntur, quò majori cum fiduciâ ipfos liberè adeant Parochiani.

Definivit Tridentina Synodus in Miniftris, dùm Sacramenta conficiunt & conferunt, requiri intentionem faltem faciendi quod facit Ecclefia. Actualis aut virtualis fit illa intentio neceffe eft, id eft, vel actu præfens in mente, vel quæ virtute actualis præhabitæ & non revocata Miniftri actionem dirigat; aliàs non perficeretur Sacramentum. li ergò qui rationis compotes non funt, Sacramenta non poffunt ministrare. Cæterùm eâ generali intentione ita contenti non fint facrorum Miniftri, ut attentionem & fenfum Religionis interiorem negligant. Verùm ad munia fua procedentes, priùs, quoad fieri poterit, ad gradus altaris genuflexi, aut alio in loco convenienti, fuam renovent intentionem: tùm in miniftrando ritus fideliter observent, verba ipfi diftinctè proferant; & quod exteriùs operantur, interiùs intendant, pietatifque fervore perficiant.

Ν

IV. De fufcipientibus Sacramenta.

IN gratiam hominum viatorum Sacramenta inftituta funt, qui, ut eorum effectum plenè confequantur, gratiæ quam conferunt, nullum debent obicem ponere. In infantibus ad Baptifmum nulla prærequiritur fanctitatis præparatio. Ipfis nunc temporis alia Sacramenta non conferuntur, ufquedum rationis ufum habeant. In adultis verò ad percipienda Sacramenta requiritur intentio. Perfectior eft actualis. Virtualis minùs perfecta, fed fufficiens. Si qui fidelium (idem dicendum de Catechumenis refpectu Baptifmi) fubitò obmutefcerent, vel omni rationis ufu deftituerentur, iis ultimo cafu correptis ordinariè non neganda abfolutio nec Extrema-Unctio; tunc enim præfumi poffunt habere fufficientem ad illa Sacramenta recipienda intentio nem ac difpofitionem. Qui autem cum actuali intentione facris participant, ipfique jungunt fidem puram, certam fpem, charitatem vivam, & fenfum hunc pietatis exteriori adornant modeftiâ, hi cum fructu uberiore haurient aquas in gaudio de fontibus Salvatoris.

Obfervandum autem, quòd nemo, nifi baptizatus, poteft alia Sacramenta fufcipere, V. Quid in Sacramentorum adminiftratione generaliter fervandum fit.

[ocr errors]

UIA igitur in Ecclefia Dei nihil Sacramentis fanctius, Parochus aut quivis alius Sacerdos ad quem eorum pertinet adminiftratio, ritus ac cæremonias prout hoc in libro præfcribuntur, quâ par eft diligentiâ ac religione cuftodiat. Nec enim, ipfo definiente Tridentino Concilio, aut contemni aut pro libito omitti, ve in novos alios mutari queunt abfque peccato recepti & approbati Ecclefia Catholica ritus in folemni Sacramentorum adminiftratione adhiberi confueti. Qui inferiùs apponuntur, vel ad effentiam Sacramentorum pertinent, quos immutare grande foret

fagitium; vel funt ufus quidam locales & antiqui, aut de novo ad antiquitatem prudenter reftituti legitimorum authoritate Præfulum, quorum Sanctionibus omnis debetur obfervantia.

Ideò, quoties Sacramenta ministrant Paftores, memoriæ non credant facilè vacillanti, fed librum hunc Ritualem præ manibus femper habeant, quò decentiùs & faciliùs ftatutas peragant cæremonias.

Sanctorum Doctorum exemplo, fidelibus explicent quid adumbrent ritus noftri: me populus stupidè noftra veneretur myfteria, mente fervili & Judaïcâ folas in eis quærens quafi carnis juftitias, iifque adjungat fuperftitionis deliramenta.

Sciant infuper quid juxtà leges Ecclefiafticas in adminiftrandis Sacramentis licitum fit, quid expediat, ne ultrà poteftatem quid agant. Aliter vel indignis canibus fancta darent, vel jus fuum in non fibi fubditos extenderent. Sicut autem priùs à Chrifto & Ecclefiâ vetitum, ita & pofteriùs. Ad Sacramentorum enim adminiftrationem legitima poteftas ex jurifdictione propriâ vel delegatâ dimanans neceffaria eft in Sacerdotibus, licèt vi ordinationis ipfis collatæ fint facrorum Miniftri. Qui ergò nec proprius eft Sacerdos, nec delegatus ab eo cui delegare competit, extrà cafum neceffitatis, Sacramenta miniftrare non audeat.

Animarum falutem inquirat Sacerdos, non lucra terrena. Quod gratis accepit, gratis det. Nihil pro Sacramentorum adminiftratione velut debitum à quoquam exigat. Quæ voluntariè offeruntur abfque vel leviffimâ avaritiæ fufpicione recipiat, pauperumque non minorem curam gerat quàm divitum.

Diligat decorem domûs Domini, follicitus ut altare niteat, ut parietes abfque fuligine, ut pavimenta terfa, facrarium mundum, vafa luculenta. In Miniftris enim facræ fupellectilis nitor & elegantia, pietatis & religionis grande argumentum eft.

Sacramenta Baptifmi, Euchariftia, Unctionis- Extreme & Matrimonii miniftraturus Prefbyter, fuperpelliceo & ftolâ defuper fit ornatus in Sacramenti autem Pænitentiæ adminiftratione, fuperpelliceo femper fit indutus in Ecclefiâ.

Prout loci & Sacramenti ratio poftulabit unum faltem vel plures Clericos, fi habeat, decenti habitu & fuperpelliceo fimiliter indutos fibi adjungat Ministros: ubi autem defunt Clerici qui ipfi affiftere poffint, Laïcum fatis peritum adhibeat qui apprimè facienda & refpondenda teneat.

Habitus ille decens quo Clerici, & ii maximè qui in facris conftituti funt, veftiantur oportet, faltem in loco Beneficii & refidentiæ, talaris effe debet, juxtà Concilii Lateranenfis Decretum, & Sixti V. aliorumque Summorum Pontificum Conftitutiones atque infuper hujus Provincia Conciliorum Synodorumque Sanctiones, necnon Decefforum noftrorum Statuta, quæ ut firma rataque fint, hac in pagina autoritate noftrâ renovamus; prohibentes infuper, fub poena fufpenfionis incurrenda ne quis fine dictâ velte talari integrâ Miffam celebrare, ullumque Sacramentum miniftrare, exceptis tamen Sacramenti, Baptifmi, Pœnitentiæ, & Extremæ Unctionis, in cafu fummæ neceffitatis.

Ad miniftrandum aliquod Sacramentum procedentes Sacerdotes, fi ipfis orationi aliquantulùm priùs vacare non liceat, faltem preces fequentes, nifi tempus inftet, ad Deum fundant genibus flexis eo in loco ubi miniftrant. Habentur inferius in Ordine Sacramenti Poenitentiæ miniftrandi, Confeffionibus excipiendis prævia Orationes propriæ.

Veni, fancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium, & tui amóris in eis ignem accénde.

y. Emíttes Spíritum tuum, & creabúntur,

R. Et rénovabis fáciem terræ. Pf. 203. 30.

ORE MU s.

[ocr errors]

DOMINE, Deus omnipotens, qui me licèt indignum propter tuam mifericórdiam Miniftrum fecifti facerdotális officii, propitius efto mihi péccatóri, ut condignè poffim divína cleméntiæ tuæ Sacraménta fidélibus ad ea confugiéntibus miniftráre: Per Chriftum Dóminum noftrum. Amen.

Miniftratis Sacramentis, paulifper fefe in oratione colligant, tùm ut Deo gratias agant qui ipfos myfteriorum difpenfatores elegit, tùm ut, fi quos fortaffe in fuis muniis defectus admiferint, animadvertant, eofque poeniteat. Ab ipfis recitari potérit fequens Oratio.

OREMU s.

MNIPOTENS & miféricors Deus, qui mihi licèt indigno fámulo tuo adeffe dignátus es ad facrum minifterium peragendum, ne refpícias peccáta mea, fed fidem Ecclefiæ tuæ, & præfta ut in famulis tuis grátia tua illud intériùs perficiat, quod exterióri ópere à nobis exercétur; & quos in facris múniis fragilitas noftra defectus admifit tuâ benígnus mifericordiâ fupplere dignéris: Per Chriftum Dóminum noftrum Amen.

Ubi poftulabit Sacramenti ratio, illud à fe adminiftratum fuiffe, ipfifmet die & horâ Actis mandent juxtà formulas infrà fcriptas, & ita diligenter & attentè, ut nullæ lituræ, nihil in charta vacuum, nullæ fcripturæ interlineares in Actis reperiantur. Si quid autem addendum fit, ad calcem Actûs referatur, vel ad marginem; atque additiones illæ ficut & lituræ, fi quæ fint, approbentur debitè. Duo in una quaque Parocia habeantur Regiftra, pro infcribendis Baptifmis, Matrimoniis, Funeribus. Obfervandum enim quòd juxtâ tenórem Regia Declarationis datæ Verfaliis die nonâ Aprilis anni millefimi feptingentefimi trigefimi fexti, quilibet Actus infcribi debet in diverfis Codicibus, feu Regiftris duobus, à locorum Judice Regio pen fingula folia probatis, quorum Codex unus penès Parochum remanebit, alter intra fex hebdomadas, poft annum expletum, ad forenfia Tabularia Regia deferendus erit. In utroque Codice Actus omnes eodem modo fubfignari debent, à perfonis quarum intereft, teftibus & Parocho; nihilque in eis abfimile reperiatur. Registrum feu Codicem, quem retinebit, Parochus cautè cuftodiat fub fera & clavi, neque foràs efferi finat, nec recognita exemplaria concedat, nifi iis quorum verè intereft. Extat in fine hujus Ritualis exfcripta Declaratio Regia quam legant attentè Paź rochi, ipfique in omnibus obtemperent, ne ftatutis in ea pœnis fubjaceant.

Diximus quemlibet Actum à perfonis quorum intereft, teftibus & Parocho fubfcribendum effe. Ubi verò perfonæ illæ, feu teftes, fubfcribere nefciunt, id eos poft interpellationem debitam declaraffe Parochus annotare non omittat.

« PreviousContinue »