Page images
PDF
EPUB

PROLEGOMENA.

Homines in terra in societate vivunt conjuncti, quum sua quemque natura impellat aliorum consortium quaerere et auxilium. Solus enim quisque eorum impar est immanibus bestiis et naturae viribus, neque suas animi dotes excolere potest, neque etiam omnibus iis bonis iisque gaudiis frui, quibus aptus est. Haec vero societas humana, cujus finis est, ut summus Ancillonus id egregrie determinavit : "le developpement harmonique de toutes les forces “et de toutes les facultés humaines” !, eo ipso hodie omnibus summo jure imponitur, quique se ea detrahere vult, ex omnium auctoritate mulctatur. In qua societate, ut in quovis homine, duo magna vivunt principia , alterum spectans hominem in terra a Deo creatum, alterum hominem aeternum Dei similem; alterum bona quaerens, quae terra praebet, alterum sese extollens ad coelum in contemplatione

pag. 125.

1 Essais de Philosophie, de Politique et de Littérature, III, Ita etiam clar. 'DE BOSCH KEMPER, Handleiding tot de kennis van het Nederl. Staatsregt, § 37.

Dei; illud sapientiae obtemperare debet, hoc religio est. Illud in objecto positum est , hoc vero in subjecto; nempe in eo, quod quisque animus sentit adesse vinculum Deum inter et se ". Ex quo sequitur varias adesse religiones sensu speciali ?, quarum quisque illam veritati congruam putat, quam ipse profitetur. Quum tamen homines natura compellantur internas suas cogitationes externis ostendere signis, easque aliis communicare, ii, qui eadem de religione sentiunt searctius jungunt, ut communiter ea agant, quae Deo suo grata esse putant; quae religiosa societas Ecclesia dicitur. Dividitur autem societas humana quod ad hancce terram in Civitates, i. e. “societates hominum in certa terrae regione sub communi Imperio viventium, naturaeque “humanae dotes, adhibitis omnibus vitae socialis praesidiis, "excolentium” 3. Civitates condere natura nos cogit humana, a Deo nobis insita, quo sensu etiam a Deo profectae esse possunt dici ", quamquam nihil commune habent cum

1821,

1 BLUNTSCHLI, Allgemeines Staatsrecht, Lib. IX, Cap. 1.

CHALYBAEUS, System der Speculativen Ethik, Theil II, pag. 380. ? Non opus esse puto speciosas verbi religionis distinctiones et definitiones philosophorum et theologorum docere, quae, inter alia, reperiuntur etiam in Disputatione Academica de juribus Summi Imperantis in Societates Ecclesiasticas, auctore P. B. J. VEGILIN VAN CLAERBERGEN, pag. 5 sqq. 3 Ita WENCK, Oratio de Juris Nat. studio sine ratione spreto, Lips., pag.

105. Cf. etiam CHALYBAEUS, 0. c. II, pag. 241 sqq.

4 “Der Bedürfniss des Staates ist mit der Menschheit geboren, und der Trieb zum Staate von Gott in die menschliche Natur gelegt. Die Menschheit konnte daher nicht zur vollen Entwicklung ihrer Kräfte und Anlagen gelangen, ohne in dem Staate und durch den Staat; und so ist dieser nicht etwa ein nothwendiges Uebel sondern vielmehr ein nothwendiges Gut, und keineswegs nur bestimmt Leiden und Unrecht ab zu wenden, sondern auch die Vervollkommnung des remeinsamen menschlichen Daseins zu fördern." Ita BLUNTSCHLI, Allg. Staatsr., Lib. II, Cap. 6.

Ecclesiis. Utraque quidem divisio totam humanam societatem complectitur; non tamen altera ab altera turbatur vel laeditur: habet enim utraque regnum suum et plane distinctum '. Neutra igitur alteri servit: liberae sunt et aequales Civitas et Ecclesia , quum utraque ex ipsa hominis natura orta eum majorem, meliorem reddat 2, quamvis Ecclesia , quo altiora petat, eo sublimior habenda sit. Suntne igitur inimicae, quae sibi invicem nocent? Imo sorores et sociae, quae sibi auxiliari debent. Altera enim alteri prodest. Sed quomodo illud maxime fiet? : Suum quaeque persequendo propositum“. Civitas enim ordinem et quietem publicam augendo, mentes colendo et ornando, bonos mores et jura omnium tuendo cives aptos reddet ad religionem; Ecclesia vero optimos cives pariet Civitati; nam (ut summus dixit GROTIUS, de Imperio summae potesta

i Vide VINET, Mémoire en faveur de la liberté des Cultes, Pars II,

Cap. 4.

2 Vid. ANCILLON, Essais de Phil. de Pol. et de Lit. III, pag. 173, 174, qui Civitati munus libertatem externam tuendi tribuit , Ecclesiae vero libertatem internam.

3 “Die Kirche und der Staat wirken, wenn auch in verschiedenen Kreisen, auf dasselbe Ziel hin, auf das zeitige und ewige Wohl der Menschheit. Die Kirchen- und die Staatsgewalt sind daher einerseits zwar jede in ihrer Sphäre selbstständig und haben sich darin gegenseitig als eine Göttliche Ordnung anzuerkennen. Andererseits aber mussen einander aufrichtig und bereitwillig unterstützen, weil das Wohl der Menschheit auf ihrem einträchtigen Zusammenwirken beruht.” Ita WALTER, Lehrbuch der Kirchenrechts aller Christlicher Confessionen, § 43.

4 “La société religieuse, et la société politique doivent toutes deux vivre d'une vie nouvelle, mais d'une vie propre, régulière et légale. Que l'Eglise devienne comme l'Etat et l'Etat comme l'Eglise, un véritable tout organique! que la vie de l'Eglise se développe d'elle-même et se propage par ses propres forces! Alors l'Eglise et l'Etat se vivifieront et se limiteront réciproquement, alors elles seront toutes deux des écoles d'Esprit public et des principes de vertu.” Ita ANCILLON Essais, III, pag. 178.

tis circa sacra, C. 1, pag. 10): “Natura ac vis religionis “propria est, ut homines placidos, amantes patriae, juris "et aequi retinentes efficiat.” 1 Altera alteram ergo augere debet atque tueri, quod eo melius efficere possunt, quum utriusque finis conveniat in tuendo bonos mores: propositum enim Civitatis est materiale, intellectuale et morale ; Ecclesiae vero morale et spirituale. Ethica illa socialis non quidem eadem est ac religiosa Ethica; sed invicem se excolunt ac poliunt ? Si enim populus religione quadam imbutus est, hujus praecepta, in civium animos recepta, in vita publica adhibita, quasi sanctae fient consuetudines, quas Ethica socialis recipit; quo factum est ut hodie Ethica socialis populorum cultu praestantium omnino consentanea sit cum Ethica Christiana. Qua causa Civitas cum praeceptis moralibus Christianae religionis convenire debet, non quia Christiana sunt, sed quia vivunt in populo ut socialis Ethicae placita.

Ita eundem quodammodo habent finem Civitas et Ecclesia; si ergo altera suum commodum promovere velit, alteram quam maxime excoli patietur: liberam eam relinquet, sed omnia tollet impedimenta, praestabitque auxilium. Quamquam enim omnino separatae esse debent, magni interest Civitatis religionem puram in omnibus vigere. Civitas 'ergo illud auxilium omnibus aeque praesta

1 Vide de utilitate religionis quod ad civitatem ANCILLON Essais, pag. 171, 172.

BLUNTSCHLI, A. St. Lib. IX, Cap. 4.

Ita etiam summus censebat LEIBNITZ (Epist. Censor. contra PUFFENDORFF, § VI.): “Tolle religionem et non invenies subditum, qui pro pa“tria, pro republica, pro recto et justo, discrimen fortunarum, dignitatum vitaeque ipsius subeat, si eversis aliorum rebus ipse consulere sibi et in “honore atque opulentia vitam ducere possit.”

· Vide vinet, Mémoire en faveur de la liberté des Cultes, Pars I, Cap. 6

« PreviousContinue »