Page images
PDF
EPUB

Si enim illi, qui eadem de religione sentiunt, eam communiter velint profiteri et societatem inire et personae moralis acquirere jura, a Civitate illa petant, quae iis publicam illam vitam socialiaque jura negare potest, si quid nova religio doceat, quod pugnet cum Ethica sociali vel cum aliorum Civitatisve juribus . Si minus, tunc eodem honore gaudeat ac ceterae Ecclesiae 2 et aeque libera sit ac quaevis alia societas in Civitate. Habebit ergo jura personae moralis (etiam jura externa (sive transeuntia) a juris doctoribus dicta 3), quae jus civile vel publicum omnibus tribuit societatibus. Habebit etiam jura interna (a juris doctoribus etiam immanentia, domestica, collegialia dicta), in quae referimus :

Jus Confessionis i. e. sua dogmata constituendi, de controversiis judicandi, symbola sua statuendi;

Jus Sacrorum i. e. cultum suum pro lubitu publice exercendi, locum tempusque determinandi (cui Jus Liturgicum inest);

Jus Regiminis i. e. jus suas res ordinandi, leges ferendi de rebus religiosis, illud denique regimen constituendi, quod salus Ecclesiae ejusque dogmata postulant: liberum

1 Vide BLUNTSCHLI, o. c. lib. IX. cap. 6. CHALYBAEUS, o. c. II. 335. 2 Omnes enim sint aequales; nulla distinctio inter Ecclesias publicas et privatas (Lands- und Dissidenzkirchen), quam probat BLUNTSCHLI o. c. lib. IX. cap. 6, quaeque viget in Borussia A. L. R. II. 11 § 17-19. 20, 23, 25; Bavaria Edict. § 28-32 et alibi.

3 Referunt in haec

jus ad existantiam;

jus ad remedia et subsidia sibi necessaria (?);

jus sese obligandi;

jus testamento vel contractu dominium acquirendi, vel remittendi;

jus bonae famae et existimationis;

ius sua bona administrandi; caet.

ergo erit Ecclesiae organisationem suam et divisionem Ecelesiasticam pro lubitu constituere;

Jus Sacerdotii i. e. jus suos ipsa ministros eligendi, eosque approbandi et ordinandi et in suis scholis instruendi (Ecclesiae ministri jus habent in quietum et liberum sui sacerdotii exercitium ut et in religiosam populi institutionem); Jus Reformationis i. e. jus ea in dogmatibus, symbolis, cultu mutandi, quae tempus postulat 1;

Jus Diciplinae Ecclesiasticae. (Poenae tamen spirituales tantum erunt. In civilibus et criminalibus enim judicia Ecclesiastica nihil agunt, nisi a publico confirmata judice 2).

Civitas cavere debet ne sua aliorumve jura violentur 3. Ut officio illo recte fungi possit, jus ei est inspiciendi omnia symbola, statuta, caetera, ut et postulandi ut omnia, quae in Ecclesiis decernuntur, statim sibi communicentur (jus visae)". Omnia denique materialia religionis instituta legibus politiae reguntur; quo referendum praecepta de aedificatione vel dirutione templorum, de sanitate publica, de iis, quae quies publica postulat, caet.

Ne porro bona Ecclesiarum dilapidentur Civitati summa

1 BLUNTSCHLI, o. c. lib. IX. cap. 7 illud jus Civitati tribuit, si ipsa Ecclesia eo non fungatur.

2 Vid. c. W. PAPE, Het Protestantisme en zijne betrekking tot den Staat, 2e stuk, pag. 157.

3 Cf. CHALYBAEUS, o. c. II. pag. 334-337.

4 Jus inspectionis, quod veteres juris doctores summo tribuebant Imperanti, multo latius patebat. Huc enim referebant:

jus placeti regii;

jus exclusivae (i. e. jus personas sibi ingratas a nominationibus Ecclesiasticis excludendi);

jus fidei sacramentum postulandi, festos constituendi et multa alia. Eadem jura WALTER, o. c. § 47 et BLUNTSCHLI, o. c.lib. IX. cap. 7. Civitati tribuunt.

[ocr errors]

quaedam in ea adest tutela, ut in omnium personarum moralium bona; quum legibus amortisationis prospicere debeat, ne ea nimium in manu mortua augeantur magno cum omnium detrimento.

Civitas Ecclesiam tueri debet ut alias societates, at ei, ut longe sibi utilissimae, speciali auxilio subvenire debet 2. Quod fiet honorem quemdam tribuendo religionum ministris, eosque a quibusdam muneribus publicis immunes reddendo, eos denique, ut et eorum templa, publica sustentando pecunia, si ipsa Ecclesia illud facere nequeat; tunc vero Civitatis est numerum et pensionem ministrorum determinare. Nunquam vero ea pecunia sibi jus quoddam in sacra emere debet, quod tam Ecclesiae quam Civitati detrimento erit. Nihil commune habeant, nulla ergo communia instituta: ita in nuptiis Civitas civile matrimonium, Ecclesia vero ecclesiasticum tamquam suum et verum agnoscat; neutra vero alterius obligetur placitis. Ita Ecclesia tot festos instituat, quot velit; Civitas vero praecipiat, qui dies feriati sint, qui non. Nullam ita caeremoniam religiosam sibi adsciscere debet Civitas, quia ita sese in religionem miscet. Nullum ergo praescribat Civitas sacramentum, quum id religionis sit, et pro quavis religione differat.

1 Vide RICHTER, o. c. § 288.

2 Quod juris doctores jus advocatiae dicunt, in quod vero inter alia referunt curam ne religionis exercitium turbetur; ut ministri ea tantum doceant, quae cum cujusvis Ecclesiae symbolis congrua sunt! (ita WALTER etiam et BLUNTSCHLI); ne bona Ecclesiastica dilapidentur et ut illa in suum adhibeantur usum; ut ministri et templa sustententur, utque ministri in scholis religiosis instruantur; caet.

3 Die Kirche muss von ihrer hierarchischen und dogmatischen Rechtsprincipien ablassen, und der Staat aufhören bevormundender Polizei- und Erziehungs-Staat zu sein. Ita CHALYBAEUS, o. c. II. pag. 564.

Quo plura habent communia co major utriusque erit dominandi libido; eo minor erit concordia. Utraque vero sua ingrediatur via, se ipsam excolat, suum persequatur propositum et utraque finem suum optime consequetur 1.

1 "Il ne faut pas," (ita ANCILLON, o. c. III. pag. 175–176) “attribuer à l'église des droits et des devoirs qui seraient contraires à sa nature et à sa destination. Son règne n'est pas de ce monde. Il ne faut pas non plus attendre de la société politique ce qu'elle ne saurait nous donner, et former des prétentions qu'elle ne peut ni ne doit remplir. Son pouvoir est borné au monde sensible, elle ne peut opérer que sur lui et pour lui. Les intérêts purement spirituels, éternels, infinis de l'humanité n'appartiennent pas à la sphère étroite des gouvernemens. La religion seule peut les assurer et les garantir aux hommes."

§ 1. De religionis libertate in Hollandia ante annum 1813.

Mihi historiam religionis libertatis tractanti in patria nostra inde ab anno 1813, pauca primo paragrapho praemonenda visa sunt de prioribus saeculis, unde pateret, quomodo libertas illa sese explicuerit et post rerum conversionem Gallicam tandem in lucem prodierit.

Septem provinciae foederatae armis se jugo Majestatis Catholicae liberaverant, et primaria ratio illius belli oppressio fuit religionis, inquisitione Hispanica introducta. Major pars incolarum novis Protestantium doctrinis imbuta erat et Catholicam religionem cum dominatione Hispanica cohaerere putabat ; non igitur mirum, ut Civitas ipsa sese artissime conjunxerit cum doctrina reformata, illamque omnibus viribus tuita sit 2. Inde orta est Ecclesia politica,

I Viguit semper jus placeti, cujus rationes expositae sunt in resolutione Ordinum Gener. 19 Dec. 1732 circa promulgationem bullae Unigenitus. Vide SCHELTUS, Groot-plakkaatboek, III. 372.

Jus illud anno 1848 demum specialiter est abrogatum.

2 Vide de libertate religionis in patria nostra

usque ad 1584 J. A. JOLLES, Disp. litt. de varia libertatis sacrorum in patria nostra conditione. Amst. 1837.

usque ad 1619 A. J. VAN BEECK CALKOEN, Observationes aliquot juris publici sacri in Hollandia. Tr. ad Rh. 1830.

« PreviousContinue »