Page images
PDF
EPUB

$ 2. De lege fundamentali anni 1814.

Patria nostra libertatem receperat. 20 annos in turbis et dominatione vixerat, multa praestantia acceperat, sed verba in hostium signis fulgentia raro veritati censentur consentire. Non igitur mirum ut nostrates principiis et institutis illorum 20 annorum majorem partem malorum tribuerint, quae per illos annos passi erant. Non etiam mirum ut amore quodam in antiquae reipublicae tempus respexerint, quod prismate auctum praeteriti clarius etiam et beatius et uberius iis apparebat, quam re vera fuerat. Quum igitur novam rempublicam principium illud egregium libertatis religionis et confessionum aequalitatis non tam late vidimus adhibere, quam antea per varias constitutiones viguerat, et in nova primas tribuere Reformatorum religioni , pro qua patres bona et sanguinem effuderant, principes et populus expugnaverant libertatem, non est, quod in illius temporis legislatores succenseamus, licet id doleamus. Neque etiam leges novae barbarae erant et religionis dominatrices, naturae vero repugnantes; non tantum enim conscientiae libertatem sanciebant, sed etiam principium libertatis religionis, cujus libertas conscientiae, cultus, proselytismi partes sunt. Et quamvis non in omnibus principium illud servaretur, sta

bat tamen apud plerosque opinio Ecclesiam ab Imperio separatam esse debere, earumque unionem multa mala attulisse antiquae etiam et beatae illi reipublicae. Quod multum sane; et si 20 illi anni nihil aliud effecissent, quam ut haec opinio in populo viveret, neque tum etiam steriles et inutiles fuissent praeterlapsi. Sed jam tempus est indagandi, quae placita de religione nova sanxerit lex fundamentalis 1

Caput octavum inscribebatur: de religione, instructione publica et cura egenorum, et agebat de his tribus argumentis arcte cohaerentibus.

A. 133 audiebat: “De Christelijke hervormde Godsdienst is die van den Souvereinen Vorst." Primus hic articulus de religione agens unam confessionem tamquam privilegiatam constituebat solamque dignam , quam summus imperans profiteretur; quod sane non congruebat cum confessionum omnium aequalitate ; sed metus ne Reformati opprimerentur sub rege alii religionis formae addicto hunc articulum pepererat; qui tamen nullo modo Ecclesiam politicam (Staatskerk) instituebat; tunc enim alumni hujus tantum religionis capaces fuissent omnibus officiis publicis et honoribus, quod ipsum articulo sequente vetabatur. Hic enim ita sese habebat:

"Aan alle bestaande Godsdiensten wordt gelijke bescher

1 Mense Nov. 1813 princeps Arausiacus redierat et 2 Dec. summum imperium acceperat constitutione definiendum. Decretis 21 et 29 Dec. princeps 16 viris eminentibus commisit, ut legem illam fundamentalem conficerent, schema sequentes GYSBERTI CAROLI a HOGENDORP. Quod jam 2 Martii anni 1814 peregerant, et e 600 notabilibus incolis, qui ex decreto 14 Febr. 1814 de schemate illo suffragia ferre debebant, quorumque 474 28 Martii 1814 Amstelodami praesentes erant, 448 pro lege suffragium dederunt; quae ergo postero die promulgata est.

Vide ampliora: Mr. R. METELERKAMP, De Regeringsvorm der Vereenigde Nederlanden, 's Hage 1814.

[ocr errors]

ming' verleend; de belijders van dezelve genieten dezelfde “burgerlijke voorregten' en hebben gelijke aanspraak op "het bekleeden van waardigheden, ambten en bedieningen.”

Omnia privilegia hoc articulo tolluntur: in magistratibus nominandis nulla religionis cura : virtus et doctrina tantum inquiruntur, non confessio. Nulla ergo Ecclesia politica; non tamen hic totidem verbis statuitur nullam religionis formam honore quodam potiorem esse (e. g. praecepto a. 133). Articulus noster omnibus sectis aequam tuitionem promittit, quae adest si princeps quamque confessionem aeque tuetur in publico religionis exercitio; non tamen postulat, ut omnes plane eodem sint honore. Quod etiam RAEPSAET sentiebat, Romano-Catholicus ante omnes, quum censeret hunc articulum etiam in constitutionem anni 1815 recipiendum esse, quia minime Catholicos impediret quominus postea primas occuparent ante omnes alias religionis formas.

1 Haec verba jam inveniuntur in rogatione anni 1797 et inde in posteriores et in hanc constitutionem manarunt.

? Si omnes eodem utuntur privilegio, tunc non amplius est privilegium (i. e. lex in privatum), sed jus. Vox voorregten ergo hic non est probanda.

3 "Das neuere Princip erhält vielmehr seine tiefere Begründung in der Anerkennung der Idee, dass der religiöse Glaube und das religiöse Bekenntniss ihrem Wesen nach von staatlichem Zwange frei sein und der Mahnung des Gewissens allein anheim gegeben werden müssen, dass daher auch keine politische Nachtheile, keine Rechtsverminderung die Abweichung von dem Christlichen Glauben bedrohen dürfe.” Ita BLUNTSCHLI, 0. C., Lib. II, Cap. 19.

4 Vide RAEPSAET, Journal, Séance du 19 Juin:

“Je réprésentais que l'art 134 pouvait être maintenu, puisqu'en accor"dant protection égale et admissibilité aux emplois, ce n'était pas recon"naître qu'il n'y aura pas de religion dominante, attendu que la religion “Catholique est dominante en France, et que cependant cette égalité de "protection et d'admissibilité aux emplois y existe avec la prédomination “de notre religion; qu'ainsi en admettant cet article, auquel le Congrès de

Sed hic mihi omnino naevus in hoc articulo videtur, quod aequalem illam tuitionem tantum promittat religionibus existentibus; hoc enim injustum, nam Civitas non tuetur illas, quia per saecula exerceri solerent in patria, vel quia cum illarum dogmatibus consentiat; sed quia quisque jus habeat religionem exercendi, quam velit, nisi Civitati sit noxia; quia denique omnis innoxia religio Civitati prosit, et propter eam rem Civitas eam tueatur et adjuvet; et ita religiones, quae in posterum recipientur, idem jus habent ac veteres !.

Sequens articulus (a. 135) agit de publico religionis exercitio, eamque sub certa conditione liberam permittit : “Alle "openbare uitoefening van Godsdienst", ita dicit articulus, “wordt toegelaten, voor zoo verre dezelve niet kan gere“kend worden eenige stoornis aan de publieke orde te zul"len toebrengen."

Hujus articuli initium latissime patet, et cultus libertatem valde extendit: omnes enim complectitur non ecclesias

6«Vienne et les huit articles de Londres ne sont aucunement opposés, nous “ne préjugions rien et nous favorissions les Catholiques de Hollande, qui "font un tiers de la population des provinces septentrionales.”

1 Scio -multos verba illa ita explicare, ut nihil aliud dicant, quam ut Civitas eas tantum religiones tueatur, quae vere existunt, i. e. quae ecclesiae sunt agnitae ; sed tunc non opus foret hoc placito. Neque historia hujus articuli sententiae illi favere videtur.. A. 61 schematis HOGENDORPII ita audiebat:

6 Alle andere godsdiensten (a. 60 agebat de religione Reformata) genieten sode bescherming der Regering.” In discussione multi putarunt hunc articulum plus dare, quam unquam in patria obtinuerat sub constitutionibus, quae sane religionis libertati favebant, non tamen ulterius progressae erant, quam ut tuitionem aequam promiserant omnibus ecclesiis in civitate existentibus (a. 1 C. 1805, a. 6 Const. Wetten 1806). Propositum est ita legere: “Aan alle erkende gezindheden wordt gelijke bescherming verleend.” Sed objiciebatur nonnullas minores confessiones, ex. gr. societatem : “Christo “Sacrum”, nullam fortasse expressam agnitionem esse consecutas, quamquam jus tamen acquisitum haberent. Itaque verbum bestaande receptum est.

tantum agnitas, sed eos etiam, qui novam in civitate religionem profitentur. Porro hoc religionis exercitium liberum est tam intra muros templi, quam extra. Non amplius RomanoCatholici vetantur processiones agere, vel cruces et altaria ponere in via publica. Sed tota haec libertas limitatur iis verbis, quae leguntur in fine hujus articuli. Conditio enim adjicitur: si quieti publicae non nocebit, si Respublica nullum inde damnum patietur. Quae clausula justa est. Cives jus habent in cultus libertatem, concedo, sed etiam jus habent in quietem publicam, in securitatem bonorum , via publica utendi, caet., et si haec jura violantur exercitio quodam religionis, Civitatis est litem aeque dirimere. Conditiones imponere potest, nonnullis in locis accidentales quasdam illius exercitii formas in publico vetare, sed tantum si ordo publicus id poscat. Et quid est ille ordo publicus ? Est quies publica, qua quisque tutus suas res agere potest, quum bona ejus tuentur et boni mores publice servantur. Sed Civitatis etiam officium est se ipsam tuendi et omne religionis exercitium prohibere debet, quod sibi detrimento futurum sit; prohibendum ergo est ne detrimentum capiat, non tantum puniendo quum jura quaedam laesa sunt, sed curando ne laedantur; praeventive igitur agendum, quod dilucide patet ex verbis: "te zullen toebrengen.Sed de cultu loquor, non de religione. Civitas non habet jus pro lubitu statuendi utrum novam religionem patiatur in territorio suo nec ne, sed tantum curandi ne cultus quieti publicae noceat. Et utendum est eo jure summa cum cura, sine ira et studio, aeque in omnes et pro omnibus confessionibus; quod fere nunquam accidit; et idcirco plerique tale jus praeventivum in constitutionibus Civitati negari volunt, non quia id ipsum injustum putent, sed quia Civitas eo jure semper injuria abutatur.

« PreviousContinue »