Page images
PDF
EPUB

Sed praeter hoc jus politiae lex fundamentalis anni 1814 etiam jura quaedam in ecclesias Civitati tribuit. A. enim 1839 haec dicit:

"Onverminderd het regt en de gehoudenis van den Sou❝vereinen Vorst, om zoodanig toezigt over alle de gods"dienstige gezindheden uit te oefenen, als voor de belangen "van den Staat dienstig zal bevonden worden, heeft dezelve "bovendien in het bijzonder het regt van inzage en be"schikking omtrent de inrigtingen van de gezindheden, welke "volgens een der voorgaande artikelen eenige betaling of "toelage uit 's Lands kas genieten."

Tribuit hicce articulus Civitati duo jura distincta, alterum nitens Imperii natura, alterum transactione pecuniaria. Historia turbati illius temporis docuerat omnes societates quieti periculosissimas fieri posse, itaque eas omnes, ecclesiasticas etiam atque religiosas, arcte esse custodiendas. Quum vero Civitati jus illud cavendi tribuatur in omnes ecclesias, fines ejus potestatis in manu ipsius sunt positi Imperii, quum ipsum judex instituatur, quatenus eo jure opus sit. Quod si definitu difficile sit, in nulla tamen constitutione jus illud minus certis finibus descriptum est, quam in hac. Sed Imperio tempus defuit exemplis probandi, quatenus ipsi haec facultas extendenda videretur. Alterum jus est Civitatis in ecclesias mercenarias 1. Et illud non est jus politiae quoddam, sed est merum jus in sacra. Tribuitur enim Civitati jus inspiciendi et decernendi de institutis talis confessionis. Illa instituta sunt cultus et liturgia etiam, quae saepe, exempli gratia apud Romano-Catho

1 Articulus agit tantum de confessionibus et si confessio pecuniam accipit, tunc tota et in quaque parte, i. e., communione huic juri subjecta est. Sed etiam si una tantum communio pecuniam accipit (ut interdum fit apud Mennonitas), tum illa etiam huic placito est subjecta.

licos, ad dogmata pertinent. Facultas illa Imperio concessa est, ut curare posset ut pecunia publica ecclesiis praebita bene et parce impenderetur. Cui proposito tamen inspectio administrationis egenorum et librorum diaconalium suffecisset, neque tanta et tam ingrata potestate opus fuisset. Ingrata dico; nam jus illud in sacras institutiones nihil unquam Civitati peperit quam laborem et odium '.

Articuli 136-138 agunt de ipsa illa pecunia, qua ecclesiae sustentantur. In hoc argumento aequitas est servata, idemque jus est omnibus. A. 136 audit:

"Aan de Christelijke hervormde kerk wordt bij voortdu"ring verzekerd de voldoening uit 's Lands kasse van alle "zoodanige tractementen, pensioenen, weduwen-, kinder-, "school- en Academiegelden, als voormaals aan derzelver "Leeraren, hetzij directelijk uit 's Lands kas of uit de daar"toe bestemde inkomsten van geestelijke of kerkelijke goe"deren of eenige plaatselijke inkomsten, zijn betaald ge"worden."

Hisce verbis non privilegium datur; sed tantum jus quod

1 Princeps tamen illud jus repudiavit et explicavit articulum liberali modo. Consilium Status 13° Maji 1814, No. 6, censuit Imperium se tantum rebus pecuniariis immiscere debere, et 16° Maji ejusdem anni princeps haec decrevit: "dat het bijzonder regt bij het tweede gedeelte van het "1390 artikel der Grondwet aan ons toegekend, omtrent de gezindheden, "welke eenige betaling of toelage uit 's Lands kas genieten, geen ander “kan zijn, dan hetwelk met die betaling in verband staat, en dat wij ons “daardoor alleenlijk bevoegd achten tot beschikkingen van eenen finantiëlen “aard, en geenzins, om op grond van genoten wordende betaling uit 's Lands "kas, eenige andere inzage op de godsdienstoefening en kerkgebruiken van "eenige gezindheid te hebben, dan de aard der zake en de stellige voor"schriften van a. 135 en het eerste gedeelte van a. 139 aan het Gouver"nement toekennen, veel minder om op de godsdienstleer, welke volgens "a. 134 geheel wordt vrijgelaten, eenigen invloed te oefenen."

2 De variis hisce pensionibus vid. ROYAARDS, Kerkregt, II, pag. 214-250.

dam agnoscitur in id, quod aequitas dare postulabat. Omnia bona religiosa et pleraque ecclesiastica, unde antea ministri et pauperes alebantur, publicata erant, et quum Civitas se bonis illis ditaverat, non favor erat, sed officium ecclesiam Reformatam sustentare. Quod igitur speciali placito sancitum est, quum articulo sequente statuatur, quomodo ceterae confessiones alantur. Illud est jus, hic est favor; religio enim nullum habet jus, ut publica pecunia sustentetur, sed quum utilissima sit Civitati, hujus est aeque et parce omnibus sectis ea dare, quibus indigent. Neque praesentibus confessionibus tantum est tribuendus, sed etiam futuris; quod a. 138 disertis verbis ita exprimit: "In de behoeften van "die gezindheden, welke tot hiertoe geene of min toerei"kende toelage van 's Lands wege genoten hebben, zal op "aanvrage daartoe te doen, in billijkheid door den souverei"nen Vorst, met overleg van de Staten-Generaal, kunnen "voorzien worden."

Ecclesia igitur rogare debet pecuniam, quam princeps potest dare, si velit. Haec vero voluntas non regi debet dogmatum judicio, sed summa aequitate tantum et inquisitione an ecclesia revera publico indigeat auxilio, neque satis dives. sit, ut ipsa suos sutentet; an cautio quaedam adsit, ut cunia recte adhibeatur, caet.

pe

Quod est ergo principium, quod legislator hac constitutione sanxit. Est libertas religionis et omnium confessionum aequalitas 2; sed amore quodam et odio, in legisla

1 A. 137: "Van alle toelagen, welke laatstelijk aan de andere gezindhe"den uit 's Lands kas zijn toegestaan geweest, wordt almede het genot bij "voortduring aan gemelde gezindheden toegekend."

2 In proclamatione 2 Martii 1814 haec verba insunt: "Het volk moet "de meest mogelijke verzekering hebben, dat daarin deszelfs dierbaarste be"langen zijn in het oog gehouden, dat de Godsdienst, als de bron van alles

tore aeque vituperandis; neutram explicite sanxit, utrique quaedam detraxit. Quod si ex temporum vicissitudinibus explicare possumus, ne tamen laudemus!

Sed neque haec lex fundamentalis diu viguit. Primariae Europae potestates judicaverant novum creandum esse regnum Neerlandum et septem provinciis Belgium esse jungendum. Nova inde orta est respublica, cujus fundamentalia placita nova lege sancienda erant. Sed antequam de hac lege agam, prius paucis monendum mihi videtur, quaenam fuerit religionis conditio in provinciis istis meridionalibus, quibus augebatur regnum.

"goeds, daarbij geëerbiedigd en gehandhaafd, de godsdienstige vrijheid door "geene tijdelijke belangen gestoord, maar in de ruimste maat gewaarborgd "wordt"; etc.

§ 3. De religionis libertate in Belgio ante annum 1814.

Belgium sub finem medii aevi artibus et disciplinis, divitiis sed praesertim libertate florentissimum, saeculo 160 non cum provinciis septentrionalibus Hispanorum tyrannidi se exuerat, sed manserat sub peregrina dominatione primum Hispaniae, deinde Austriae; quae dominatio vero, quum principes longe abessent, a proconsulibus segniter exercebatur; quo factum, ut clerus et nobiles facile populum opprimere possent. Religionis Reformatio primum accepta cum gaudio et late extensa, saeculo 180 plurimis locis repressa est, ita ut, praeter magnas urbes Bruxellarum et Antverpiae, in regione Limburgica tantum Protestantes manserint. Religio Romano-Catholica ubique praepollebat, cujus clerus potentissimus erat. In quem tamen proclivem ad JANSSENII et ESPENII doctrinas Romani Pontificis auctoritas minima erat; ita ut Ecclesia potius dici posset aliquatenus Civitati inservire, quum princeps in eam latissimum jus circa sacra exerceret. Multis denique fruebatur privilegiis (libertatibus dictis), quae in Belgio eodem honore habebantur ac in Gallia privilegia Ecclesiae Gallicanae. In omnibus scholis et seminariis docebatur: Principem jure divino natum esse ad tuendum Ecclesiam, eumque civilia et politica ecclesiasticorum

« PreviousContinue »