Page images
PDF
EPUB

decretum Congressus Vindobonensis, quo Belgium Hollandiae est adjunctum, notum erat, nobiles indignabundi fuerunt, qui Austriam potiorem habuerant; clero vero satis placuit speranti regem Protestantem omnia sibi largiturum, ut Catholicorum et Belgarum emeret favorem. Constituit sibi vero omnem suam auctoritatem servare, quoad fieri posset. Imperio inservierat Austriaco, Gallico; non inserviret regi Neerlandiae !

S 4. De lege fundamentali anni 1815.

Decreverant magnae Europae potestates Belgium jungendum esse Neerlandiae. Desiderarunt enim civitatem potentem in finibus Galliae; et Austria longius aberat, quam ut Belgium tueri posset. Nimis exigua erat, quam ut suis viribus stare posset libera Belgarum respublica, quae etiam ad nutum Galliae recta fuisset; si vero provinciis septentrionalibus jungeretur, auctoritas Galliae magis magisque evanesceret et nova civitas conderetur Galliae non valde amica. Sed quamquam moribus et lingua cum Hollandia satis conveniebat, religione tamen discrepabat. Si ergo haec unio fieri posset, aequalitas et libertas omnium religionum latissima non doceri tantum, sed etiam vigere debuit; et retrogradus ille amor temporis acti in utraque regione vigens, alter Civitatem Catholicam, alter Reformatam desiderans, omnibus viribus fuit reprimendus. Quod etiam Congressus Vindobonensis ut unionis fundamentum praecepit. In 8 Articulis, qui fundamentalia illa principia continebant, haec verba legebantur (a. 1, 2): "Deze vereeniging zal naauw en volledig zijn, zoodanig, "dat de beide Landen een' en denzelfden staat zullen "uitmaken, bestuurd door eene reeds in Holland geves

"tigde Staatsregeling, die met gemeenschappelijk overleg, "overeenkomstig de nieuwe omstandigheden zal gewijzigd "worden.

"Er zal niets veranderd worden in de artikelen dezer "Staatsregeling, welke aan alle Eerediensten eene gelijke "bescherming en gunst verzekeren, en de toelating van "alle burgers, welke ook hunne godsdienstige begrippen. "zijn, tot openbare ambten en bedieningen waarborgen.”

Alia denuo igitur constitutione opus fuit et princeps commisit 22 viris, pro dimidio Belgis, ut novam legem fundamentalem proponerent. Absolverant jam pensum suum mense Julio; plurima mutata erant, nullus de religione articulus idem marserat, quamquam seperatio Ecclesiae a Civitate servata esset; plurimi tamen Belgae contra nisi erant. 2 Ita RAEPSAET desideravit repraesentationem per tres ordines (nobiles, clerum et tertium ordinem) et itaque ut clerus agnosceretur tanquam proprius ordo in civitate. 3 Quod quum minus prospere evaderet, omnes vires intendit, ut clerus repraesentaretur in ordinibus provincialibus, sed etiam frustra et clerus tamquam ordo exclusus

1 22 April. 1851.

3

2 Quid in illa commissione actum sit novimus ex diario RAEPSAETII, patricii Belgici tertii ordinis, ante omnes Romano-Catholici, qui multus fuit in nova illa lege: ei, ex. gr. debemus, dua fuisse collegia populi delegatorum.

3 "Mais en admettant l'ordre équestre par province, est-ce bien poli"tique d'en avoir exclu l'ordre du clergé, dans les provinces Catholiques, "où il a toujours formé le premier des trois ordres.

“l'Influence du clergé sur le peuple dans les provinces Catholiques est "connue; il me semble qu'il aurait fallu le ménager dans ces circonstan"ces, surtout où notre roi est de la religion prétenduement réformée et "que cette considération n'est déjà pas indifférente aux yeux du vulgaire. "Le temps nous apprendra si j'ai bien prévu." (Journal).

4 "J'insiste et veux que l'article soit conservé tel qu'il est dans la con

est. Clero denique partes tribuere voluit in exsequendis legibus de religione et institutione publica, quod a. 86 ordinibus mandaverat provincialibus 1, sed hic etiam victus decessit. Mansit ergo Ecclesia a Civitate separata, servata est illa optabilis inter omnes religiones aequalitas et GUILIELMUS I vere in proclamatione 18 Julii, qua nova lex suffragiis Notabilium submissa est, de ea profiteri potuit, ut omnibus religionibus eadem privilegia tributa essent, omnesque cives ad omnia publica munera et honores eligi possent. Ob id ipsum tamen clerus Belgicus acriter novae legi adversatus est, et inter primos episcopus Gandavensis, princeps a BROGLIO, qui ex exsilio redierat, cujusque vicarius-generalis LESURE librum edidit (Avis aux notables de la Belgique, caet.), in quo contendit nullum Catholicum bona conscientia illam legem suffragio posse probare. Inde factum est ut ex 1600 notabilibus, 1323 tantum praesentes fuerint, quorum 527 tantum legem suffragii suis probarunt. Abrogata igitur fuit, sed GUILIELMUS I non ausus est novam ferre legem, quae aeque abrogata fuisset. Gladio ergo fregit nodum illum Gordianum. Ex 796, qui contra legem suffragia. tulerant,

"stitution (mon motif secret était de ménager une porte au clergé) d'en"trer comme ordre dans les états des provinces, puisque je n'avais pas "réussi à le faire entrer comme tel dans les Etats-Généraux." (Journal).

1 "Je propose un amendement à cet article; non pas pour le fond, "mais pour la tranquillité des provinces Belgiques, en ce que cet article "donne aux états provinciaux l'exécution des lois et ordres concernant les "intérêts du culte public et l'instruction publique; je propose d'y ajouter: "concurremment avec la puissance spirituelle, qui d'après les principes, "Concordats, lois et usages propres à chaque culte respectif, doit y con"courir. Je fonde mon amendement sur ce que dans la Belgique la puis"sance spirituelle a droit de surveiller l'instruction publique concurremment "avec la puissance civile." Journal.

126 fuerunt, qui se ita suffragare declaraverant propter placita de religione; contendit itaque princeps placita de religione congressu Vindobonensi esse constituta, haec ergo non a notabilibus judicanda esse; illos igitur 126, quum causa, propter quam contraria suffragia dederant, non exstaret, legem suffragiis probasse censendos esse; legem ergo illam in meridionalibus etiam provinciis esse acceptam 1. Constitutio ergo illa promulgata est; sed unio non stare poterat tali modo condita. Clerus Belgicus recalcare turbasque ciere coepit, quae per 15 annos durarunt, donec junctio illa duarum regionum vi incepta, vi et armis distraheretur.

Sed quae tandem lex illa fundamentalis de religione statuit? Principium illud, quod aderat in omnibus prioribus constitutionibus quodque postularunt Articuli Vindobonenses, sancitum est. Omnes religiones erant liberae, omnes aequales et hinc profectum est, ut a. ille 133 constitutionis anni 1814 ("De Christelijk Hervormde "Godsdienst in die van den Soevereinen vorst"), in hanc novam legem non receptus sit 2. Excepit hunc articulum aliud placitum libertatem conscientiae latissiman sanciens; a. 190 enim ita audiebat: "De volkomene vrijheid "van Godsdienstige begrippen wordt aan elk gewaarborgd." Quod si nonnullis memoratu indignum videatur, quum haec libertas natura non negari possit, non ego sum qui talia

1 Quamquam tum etiam 670 contra legem, 653 tantum pro lege suffragia dedissent.

2 Fuerunt tamen anno 1840 e populo delegati (et inter eos GROEN VAN PRINSTERER), qui censebant a. 133 C. anni 1814 semper viguisse, et tantum non in legem fundamentalem anni 1815 receptum esse, ne Belgarum sensus religiosus laederetur; post 1830 denuo articulum illum omnem vim recepisse.

« PreviousContinue »