Page images
PDF
EPUB

§ 5. De Ecclesiae nexu cum Civitate inde a lege funda

mentali anni 1815 usque ad annum 1830.

Lex fundamentalis anni 1815 igitur, quamquam minime perfecta, quod ad religionem tamen multa sanxit laudanda placita, sed

om

quid leges sine moribus vanae proficiunt! Non magna res est vera principia in lege conscribere, sed in quaque re perscrutari quid cum principiis illis conveniat, quid non, hic labor est! Rex ipse praeterea indole sua non adeo proclivis erat ad regendum secundum talem legem, quum ingenio acri et voluntate tenace praeditus, nia ipse perspicere et pro lubitu perficere vellet. Et populus etiam, qui per 18 annos jam 7 viderat varias leges fundamentales, magis morum et consuetudinis firmitudini confidebat, quam legum. Tam in provinciis meridionalibns quam septentrionalibus multi erant, qui antiqua desiderarent, et aegre ferrent, quod rex secundum constituta illa placita regeret, quae tantum considerabantur tamquam principia philosophica quaedam, quae sine damno negligi posse utraque pars regni pro suo commodo censebat”. Non

· Et tamen rex primis praesertim temporibus omnino regere cupiit secundum normam praescriptam. “Proteger,” ita scripsit in literis, quas misit ad principem de MEAN 16 Sept. 1815, “l'entière liberté des cultes

mirum igitur est, ut eo tempore Ecclesia Civitatis, Civitas Ecclesiae limites transgressa sit, et rex vetere usus sit exemplo ut ecclesiam Romano-Catholicam comprimeret: concordatum enim illud anni 1801 adhuc vigere contendit, injuria tamen puto *; sed fac illud cum stricto jure convenisse, certo non convenit cum principiis legis fundamentalis et publico commodo, quod postulat ut Ecclesia,

“existans est un des principaux devoirs que la constitution m'impose; et wà moins de meconnaître l'esprit de cette constitution, et de mal interprêter “les dispositions y contenues, on ne peut craindre que ceux qui s'obligent "avec moi à l'observer et à la maintenir, soient jamais dans le cas de por“ter atteinte aux dogmes et à la religion Catholique.”

| Plerique eo tempore putabant Concordatum adhuc valere in patria nostra. Ego vero aliud puto. Erat enim foedus inter Pontificem Romanum et civitatem Gallicam, collective, non cum singulis provinciis, sed cum tota, utut in posterum , futura esset, amplificata sive diminuta. Itaque etiam forte in patria nostra et Belgio viguit, quamdiu cum Gallia juncta fuit. Sed propter eandem causam desiit vigere, si unquam viguit, postquam separata est a Gallia et propria respublica facta, quacum Pontifex Romanus nullum ferierat foedus. Rex noster nunquam Papam obligare poterat voluntate sua unilaterali (tunc rebelles semper omnibus foederibus fruerentur, quae justus princeps contraxerat). Sed praeterea Concordatum illud tantum est exsecutioni mandatum in provinciis meridionalibus et in parte Limburgiae et Zeelandiae eo tempore cum Gallia juncta, quum etiam ex decreto 22 Junii 1810 in departementis ostiorum Rheni et Scaldis et in Arrondissamento Bredano; in caeteris vero regni partibus, ubi decreto 6 Jan. 1811 executibile declaratum est sans préjudice des modifications particulières, "qui ont été ou seront par Nous apportées pour ces mêmes Departements," nunquam peractum est, quum jam a. 206 decreti 18 Oct. 1810 haec verba continebat: “l'organisation du Clergé Catholique et du Clergé Protestant, "actuellement existante, est maintenue.” Illa pars denique Concordati , quae de Protestantibus agit, nusquam viguit unquam. Mea est ergo opinio Concordatum illud nunquam in novo valuisse regno; alia vero regis. Dubitabat tamen quod ad legem Germinalis anni X, quae tamen consentanea est cum omnibus legibus Napoleonticis, etiam cum decreto 25 Febr. 1810 (etiam hic executibile esse declarato), quo quatuor illae libertates ecclesiae Gallicanac publica lex esse dicuntur. (Rex etiam noster decreto 29 Aug. 1829 locutus est de: libertatibus Ecclesiae Neerlandicae Romano-Catholicae).

tamquam persona moralis, ipsa ea ordinet, quae ad suam pertinent oeconomiam: doctrinam, cultum, institutionem religiosam; ut Civitas ea tantum vetet, quae vel sua vel aliorum jura violare possunt. Sed quum Ecclesia tum Civitas limites illos transgressae sunt cum magno patriae nostrae detrimento. Quod quum paullo accuratius investigem primo de vinculo Civitatem inter et Romano-Catholicos sermo erit; deinde de aliis religionis sectis agam. Quod si cui minus accurata videatur distinctio, computet, precor, per id temporis spatium Belgium et religionem Catholicam fuisse conjuncta, quo factum ut saepe edicta de religione politicam quamdam vim habuerint: ex eodem etiam fonte dua illa Ministeria manarunt, alterum religionem Catholicam, alterum omnes alias sectas complectens.

Ut jam memoravi, rex in regimine suo usus est tum Conordato anni 1801 quum lege anni X; quae 10° Maji 1816 decrevit fundamentum et regulam futura auctoritatis suae in ecclesiam Romano-Catholicam in Belgio. (Sub archiepiscopatu Mechlinae suffragani erant episcopatus Namurci, Turnaci, Gandavi et Leodii). Quod tamen clero minime placuit, cujus praesul princeps a BROGLIO, post NAPOLEONTEM in episcopatum Gandavensem restitutus, pastorali epistola placita de religione in lege fundamentali vituperavit, ediditque: “Me“moire adressé le 8 Oct. 1814 aux hautes puissances as“semblées dans le Congrès de Vienne par M. M. les vicai“res généraux du Diocèse de Gand, dans l'absence et sui“vant l'intention expresse de Monseigneur le prince de “Broglio, Evêque de Gand,” in quo libro petitur:

ut in Belgio religio Catholica sola publicum habeat religionis exercitium;

ut in consilium status (Conseil d'Etat) tantum ecclesiastici vocentur;

ut Nuntius Bruxellis summam habeat jurisdictionem;

ut rex ex tribus candidatis ab Ecclesia electis episcocum nominet;

ut decimae ecclesiasticae et religiosae et Academia Lovaniae restituantur ;

ut omnes societates religiosae liberae sint; caet.

Ex quibus patet, quid clerus Belgicus persequeretur; quamquam magnae Europae potestates nihil mutarunt in 8 Articulis Vindobonensibus; et lex fundamentalis anni 1815 promulgata est. Sed ubique querelae, quas Papa PIUS VII audiit "; et episcopi Gandavensis, Turnacensis et Namurcensis petierunt a rege, ut jusjurandum ita mutaretur, ut conscientia sua id comprobare posset ? Rex tamen nihil concessit. Perperam forte: nam primo jusjurandum illud supervacaneum erat, quamdiu jus placeti exercebatur, tum pugnabat cum ecclesiarum aequalitate ab alia tale jusjurandum postulare, ab alia non; injustum denique erat ecclesiasticos cogere ea divulgare, quae ex potestate ordinis sub sigillo confessionis audierant, quaeque vulgari religio et conscientia vetabant.

Plerique, ut episcopus Leodii, brevi post, archiepiscopus Mechlinae, princeps de MEAN, declararunt se in sa

2

1 Vide ejus epistolam 1 Maji 1816.

Jusjurandum illud erat secundum a. 6 Concordati: “Je jure et promets à Dieu, sur les saints Evangiles de garder obéis"sance et fidélité au gouvernement établi par la constitution de la répu“blique française (du royaume des Pays-Bas). Je promets aussi n'avoir “aucune intelligence, de n’assister à aucun conseil, de n'entretenir aucune "ligue, soit au dedans, soit au dehors, qui soit contraire à la tran"quillité publique; et si, dans mon diocèse ‘ou ailleurs, j'apprends qu'il se “trame quelque chose au préjudice de l'Etat, je le ferai savoir au Gou“verment.” Apud omnes fere Germaniae populos tale jusjurandum postulatur, exempli gratia , a. 15 Concordati Bavarici anni 1817 jusjurandum iisdem verbis nuncupatur.

cris eo jurejurando non ligari; et episcopus Gandavensis in libris conscripsit se non tali placito parere posse, quae una est ex causis, propter quas die 8 Nov. 1817 a curia assessorum Bruxellensi (Cour d'assises) exsilio mulctatus est ^ Nimis acriter rex ita jus suum persecutus est e foedere oriundum, cujus a. 17 ita audiebat: “Il est "convenu entre les parties contractantes, que dans le cas “où quelqu'un des successeurs du premier Consul actuel ne “serait pas Catholique, les droits et prérogatives mention"nés, dans l'article ci-dessus, et la nomination aux evê“chés, seront règlés par rapport à lui dans une nouvelle “convention 2."

Non semper tamen rex eadem firmitate usus est; interdum etiam clero morigeratus est, plus quam aequum et justum erat; sed haec clementia paullum ei profuit, quum

1 Totam vide sententiam inter alios apud BROES, Kerk en Staat. V.

2 Ex eo Concordato rex etiam sibi jus placeti adscivit (quamquam usque ad 1848 duabus tantum bullis papalibus promulgatio negata est); quod male, si nullo alio nitatur fundamento, quum in Hollandia nunquam peractum sit. Jam decreto 16 Sept. 1815 rex sibi hoc jus arrogavit, cujus decreti articulus 6 ita audit: “Daar de wetten der Nederlanden mede“brengen, dat geen bevelschrift over geestelijke zaken van een vreemd "gezag afkomstig, in dit rijk publiek mag worden gemaakt, zonder goed“keuring der Regering, bepalen wij, dat het daartoe vereischte onderzoek "voortaan zal geschieden door de Commissie uit den Raad van State, ge"meenschappelijk met den directeur-generaal voor de zaken van R. K. Eere“dienst, en zullen dezelve in het algemeen de handhaving van de aloude "regten der Belgische kerk in het oog houden.”

Vide etiam Orationem, quam rex habuit die 15 Oct. 1827, et regiain nuntiationem 11 Dec. 1829. Quod jus placeti Belgium semper aegre tulerat, quam ob rem in legem fundamentalem 7 Febr. 1831 articulus 16 receptus est haec statuens: “l'Etat n'a pas le droit de défendre aux ministres d'un culte “quelconque de correspondre avec leurs supérieurs et de publier leurs ac“tes, sauf en ce dernier cas, la responsabilité ordinaire en matière de presse "et de publication."

« PreviousContinue »