Page images
PDF
EPUB

nus numerus aderat Catholicorum. Non tamen in Reformatos tantum dominandi illa libido se extendit. Edictum 19 Sept. 1818, quod Lutherani acceperunt, iisdem laborabat vitiis. Citabo quaedam placita: Minister regis summus judex est in litibus pro

Ecclesia actis a. 5).

Omnia decreta, etiam ea quae de sacris tantum statuunt, a rege sunt rata habenda (a. 9, 31, 42).

Nullum literarum commercium cum peregrinis ecclesiis, sine praevia permissione (a. 11). (Quod etiam statutum est (a. 12) quod ad ecclesiam Reformatam). Sequitur ex a. 207, 208 C. P.

Rex jus habet omnia statuta illa ampliandi et mutandi (a. 13, 19). Creat socios et secundos, praesidem, eum qui vice praesidis est, et scribam Synodi (a. 22, 24, 25) et socios cum praeside collegii revisionis (a. 39).

Concionibus adest per commissarios politicos (a. 26).
Ordinat conciones Synodi (a. 27, 39).
Jus habet dispensationis.
Tutor est in re pecuniaria (a. 43, 60, 61, 62).

Approbare debet quamvis ministrorum Verbi divini electionem.

Sed quid pluribus opus est? Nonne rex die 5 Dec. 1816 satis monstraverat se non reformidare sacrorum gimen, quum proprio motu Amstelodami Seminarium Lutheranum fundasset et ipse secundum ejus Scholae statuta (a. 2, 7, 21) professores nominasset, qui inter alia etiam dogmata docerent ?.

re

sub Regimine Ecclesiae provinciali Limburgiae secundum Decretum 16 Aprilis 1816.

1 In re pecuniaria Lutherani iisdem gaudebant privilegiis ac Reformati. Ita decretum 1 Aug. 1816 iis concessit easdem pensiones pro liberis, schola

Israelitae statuta sua jam acceperant vigente adhuc lege fundamentali anni 1814; decretum enim 26 Febr. 1814 quaedam in ecclesia illa mutaverat, quae 12 Junii ejusdem anni ordinationem suam edicto regio accepit ', in quo aequalitas inter varias sectas, quam praescripserat lex constitutionalis, minime est observata; quod etiam inde patet, quod Israelitarum regimen non Religionis Ministro sed Rerum internarum mandatum sit. Odiosa exceptio2, quae nulla majore libertate compensata est. Regis enim erat ex decreto illo divisionem ecclesiasticam determinare (a. 9, 11), Rabinos approbare (a. 3), praescribere, quid in Summo Rabino postularetur! et quo modo eligeretur (a. 16); Notabiles nominare, qui cum Parnassinis Summum Rabinum eligerent a rege approbandum (a. 17). Praeterea nulla nova communio creari poterat sine praevia permissione regis (a.19); qui etiam multa praecepit ecclesiae in legibus suis constituendis observanda (a. 22, 23); ille tandem decreto 6 Julii 1817 summum constituit Collegium rerum Israelitarum, cujus socios ipse nominavit, cuique quosdam Rabinos adjunxit, quum decernere debebant de quaestionibus religiosis vel ecclesiasticis; quodque paullatim factum est summum regimen ecclesiae Israelitarum.

Sed haec sufficiunt. Satis enim perspicere licet, quomodo

et Academia; quas Remonstrantes ex eodem decreto acceperunt, Mennonitae vero ex decreto 21 Junii 1817.

i Decreto 13 Aug. 1816 res Judaeorum in Belgio sunt ordinatae.

2 Ex lege etiam 1 Martii 1815 praecepta statuente de celebratione dierum ad publicum religionis Christianae exercitium consecratorum Judaei non aequo jure ac alii gaudebant, quum tantum dies festi Christianorum et dies Solis gaudeant privilegiis, non Judaeorum; quod pugnat aliquatenus cum omnium religionum aequalitate. Non tamen directe contra legem fundamentalem esse videtur, ut etiam sententia est cl. DE BOSCH KEMPER. 0. C. $ 476. Vide etiam Edict. Bavar, Ø 80, 82; Const. Belg. a. 15.

rex principium fundamentale illud religionis libertatis exsecutus sit. Scio alias religiones, Remonstrantes, Mennonitas, caet, multo majore usas esse libertate; suas res ipsae enim regebant et tantum, si pecuniam a Civitate accipiebant, in paucis ei suberant; quae omnia perscrutari longius foret, ut et quaenam fuerit Ecclesiae conditio in coloniis, ubi tota secundum decretum anni 1820 subjecta erat regi, apud quem summum erat coloniarum imperium.

Aequalitas ergo religionum inter se hoc temporis spatio saepe est violata; separatio Ecclesiae a Civitate inane nomen factum est, quum rex in omnibus fere rebus, ecclesiasticis etiam et sacris, temere se immisceret, quae imprudentia postea acerbos tulit fructus Ecclesiae et Civitati.

$ 6. De Ecclesiae nexu cum Civitate inde ab anno 1830

usque ad legem fundamentalem anni 1848.

Quamquam ex importuna Civitatis dominatione in Ecclesiam magna causa nata esse videtur conversionis illius, quae Belgium ab antiquis provinciis avulsit, nihil adversa fortuna doctus rex eodem modo sacra pergit ordinare. ?.

Iterum vero non desiit cum aequitate varias religiones sustentare earumque alere ministros ?.

Accidit res tamen in hoc temporis spatio, ex qua dilucide apparuit, quidnam senserit rex de religionis libertate, turbas dico Separatorum; in quibus reprimendis vagis antiquae legis usus est placitis, ad saeviendum in viros, plerosque bonos cives, qui voce conscientiae impulsi se ab ecclesia Reformata separaverant.

Negari autem non potest strictum jus non ea repro

Anno 1835 Lutherani genuini (Hersteld Lutherschen), Decretum suum acceperunt, cujus a. 10 regi jus concessum est, post praeviam discussionem in concionibus ecclesiasticis, quae vellet in iis statutis mutandi. Ita etiam a. 15 Decr. Ref. et a. 19 Decr. Luth.

2 Quod patet, e. gr., ex: “Reglement op het verleenen van pensioenen “ten laste van den Staat, aan Roomsch-Katholieke Geestelijken, wegens “verrigte kerkelijke dienst, van 5 Mei 1838.”

basse, quae rex peregit; omnino autem consentiendum est ea aequitati et publicae quieti quam maxime fuisse contraria.

Causa generalis separationis erat, quod in lege fundamentali Ecclesia a Civitate separata esset '

neque Reformatis ullum tributum privilegium. Separati aegerrime ferebant Civitatem nullam religionem amplexam esse, et legem publicam tueri, quae Reformatos cum Catholicis, quid dico ! Christianos cum paganis aequo jure tamquam cives admitteret. Et tamen Protestantes fuisse, clamitabant, qui patriam peregrino jugo liberarant, patresque suos anteriore et meliore tempore non tanta usos esse ingratitudine. Si tamen privilegia et honores tantum sibi auferrentur, tunc se aeque id passuros; sed ipsum religionis suae, maximi illius boni, fontem a Civitate esse contrectatum atque turbatum; hanc etiam summa vi niti ad omnem religionem exstinguendam, quum ad se institutionem publicam traxisset, et a Scholis publicis, ubi populum docendum esset, quo ei ante omnia opus foret, omnem religionem tamquam morsum viperinum amoveri. Caeterum satis illud apparere ex legibus, in quibus nunquam Dei vel Christi nomen nuncu paretur; omnia violari, omnia turbari! sanctissimam etiam diei dominicae quietem plurimis locis profanari. Si ita pergeretur, brevi profecto omnem religionem, nae! totum genus humanum pessum dari!

Hae querelae late effundebantur, quod ad legitimam religionis conditionem; sed in synodum etiam acriter invehebatur. A rege contra jus et aequitatem institutam et nominatam nihil eam esse contendebant, nisi administrationis publicae collegium, cujus ope Ministro liceret omnia in Ecclesia

i Ita ut Civitas non amplius publico jure dogmata quaedam tueretur, quaedam rejiceret.

« PreviousContinue »