Page images
PDF
EPUB

ordinare. Et jam satis ex iis, quae peregerat, apparere synodum ex eodem fonte hausisse, iisdemque principiis imbutam esse ac Civitatem; omnia illa enim detrimento esse verae religionis Reformatae. Sed nequaquam ferendum esse, quod formulam sanctam et antiquam subscriptionis mutasset 1: nunc enim sanctissima dogmata penitus eversa, nullumque amplius esse honorem formulis illis Unionis, quas Synodus Dordracensis statuerat, divino quodam spiritu afflata. Hinc ecclesiam repletam esse Verbi divini ministris, qui verum animorum nutrimentum nec praebere possent nec vellent. Tempus denique non longe abesse, ubi ecclesia omnibus suis pastoribus orba foret. Solum ergo praesidium verae religioni relictum esse, nempe separationem ovium ab hircis !

Accidit haec separatio, neque, ut verisimile est, sine tumultu et odio. Postularunt separiti ut rex eos tueretur, 1o. in libero religionis exercitio, 2o. in possessione bonorum ecclesiasticorum. Quid fecit rex? quid ei faciendum fuit? Principia codicis poenalis secutus est, quum legis fundamentalis sequi principia praestitisset. Rex ita ratiocinatus est. Lex fundamentalis nullum sancit generale societatum vel sodalitiorum jus coeundi. Ergo vigent art. 291-294 C. P.,

1 Antiqua formula subscriptionis anni 1619 ita audierat: "dat alle arti"kelen en stukken der leer, in de belijdenis en Cathechismus der Neder"landsche Gereformeerde kerken begrepen; mitsgaders de verklaring over "eenige punten der voorzeide leer in de Nationale Synode, ao. 1619 te "Dordrecht gedaan, in alles met Gods woord overeenkomen."

In nova vero formula subscriptionis haec verba legebantur:

"Dat wij de leer, welke overeenkomstig Gods Heilig Woord in de aange"nomene formulieren van eenigheid der Nederlandsche Hervormde kerk is “vervat, ter goeder trouw aannemen en hartelijk gelooven." Celeberrima illa quaestio, utrum quia an quatenus. Vide plura apud ROYAARDS, Hedendaagsch Kerkregt, II, pag. 125-141, et VAN APPELTERE, het Staatsregt in Nederland, caet, pag. 25-33.

2 Lex fundamentalis anni 1798 inter jura hominis et civis etiam jus

qui etiam agunt de societatibus religiosis et ecclesiasticis, quae etiam sunt societates in Civitate et eidem juri subsunt. Secundum articulos illos nulla societas, ne religiosa quidem ergo, plures quam 20 homines complectans existere potest sine praevia regis permissione 1, in quam addicendo vel negando, obsequi debet placitis legis fundamentalis. Sancit illa libertatem de religione sentiendi, quod velimus (a. 190), quod tamen non libertatem tribuit societates ineundi. Praebet illa aequam tuitionem omnibus ecclesiis, quae exstant (a. 191); sed separati novam conficiunt ecclesiam. Vetat illa ne publicum religionis exercitium impediatur, nisi publica quies vel securitas id postulare posset (a. 193); et separati nullam dant cautionem se nunquam illam turbaturos esse. Mandat illa regi curam, ne ulla ecclesia turbetur in religionis suae exercitio (a. 196): jura earum ergo tueri debet ecclesiarum, quae separati violant. Quid igitur?

10. Quod primum petunt, nempe ut rex eos tueatur in publico religionis exercitio, iis negandum est nisi caveant separati:

1o. instituta novae ecclesiae nullo futura esse detrimento publicae quieti et populi moribus;

2o. se jura aliarum ecclesiarum non violaturos ;

3o. novam ecclesiam officiis suis socialibus defuncturam esse (sustentando suum cultum, alendo egenos suos, caet.).

Separati tamen tantum quod ad primum caverunt, declarando sibi ea esse instituta, quae synodus Dordracensis con

coeundi in sodalitia proclamaverat articulo 18°. Quum in posterioribus legibus constitutionalibus hae definitiones jurium non amplius invenirentur, hoc etiam placitum periit et nihil de hoc jure in legibus fundamentalibus statutum est, usque ad annum 1848.

1 Quod ulterius sequi videtur ex jure latissimo reformandi, quod rex, ea constitutione vigente, habuit.

stituerat, nihil vero quod ad caetera; permissio ergo iis est neganda. Magistratus municipalis separatorum ergo impedire debet conventicula, et si non pareant, vi armata utendum est, et delinquentes poenis in codice poenali statutis puniendi sunt.

20. Quod secundo loco petunt, nempe ut Civitas eos tueatur in possessione bonorum ecclesiasticorum, etiam iis negandum est, quum bona illa in dominio sint ecclesiae Reformatae, ut in patria exstat secundum decretum anni 1816, et separati non sint audiendi, quum contendant ea bona pertinere ad ecclesiam, quae genuina Reformatorum dogmata profitetur, seque esse illam ecclesiam vere Reformatam, ut erat praecedente saeculo.

Ita rex; et idem etiam accidit 1. Respondit itaque die 27 Nov. 1834 (die enim 23 Nov. 1834 separati e pagis Doeveren, Genderen et Gansoyen religionis exercitium et bona ecclesiastica a rege petierant): "nunquam fore ut eorum conscien"tiae libertas laederetur;

"separatione sua eos jus amisisse ecclesiis tantum datum, "quae exstant, nempe ut rex eas tueretur in publico reli"gionis exercitio;

"iis nihilominus coeundi libertatem dare nihil esse, nisi "turbas ciere;

"nullum denique eos jus habere in bona ecclesiastica." Eadem porro latius explicata sunt in notificatione 11 Dec. 1835 et in decreto 5 Julii 1836 2, quamquam hoc mo

1 Omnes curiae correctionales, ad quas appellatum est, censerunt articulos illos Codicis Poenalis etiam in hanc rem esse adhibendos.

2 Notificatio illa 11 Dec. 1835 statuit:

"Separationem illam omnibus esse detrimento;

"si tamen in ea pergerent, tunc iis esse cavendum de publica quiete et "securitate et de juribus praesentium ecclesiarum, instituta sua regi com"municando;

derationem quamdam adhibuit, quum iis devotionem domesticam qualificatam concederet; sed nimis saeviit rex in sectam. illam; quod si forsitan non pugnaret cum verbis legis, tamen alienum erat ab aequitate et commodo publico. Et articuli ii codicis poenalis minime in ecclesias scripti sunt, quamquam illas vagis suis verbis complectantur. Quos iniquum ergo erat tanta acerbitate in eos invocare, qui liberum exercitium religionis petebant. Quod si verum est legem fundamentalem iis non concessisse expressis verbis; tamen non alienum fuisse videtur legislatorum voluntati. Sed regi mandata erat cura in varias ecclesias et is pro lubitu cautiones postulare poterat, quibus quieti publicae opus. Non tamen tot et tantae rogandae erant ab hominibus innoxiis, quas praeterea saepe non dare poterant (e. g., cautionem se egenos suos sustenturos), vel iniquae erant (e. g., quod magistratus municipalis nomina subscripta certificare deberet). Quid denique militibus opus! Quantum praestitisset religionis exercitium iis concedere, nae! eorum pastores etiam ex a. 194 publica alere pecunia.

"iis interea nullum jus esse in publicum religionis exercitium, eorum"que communiones tamquam illegitimas non esse ferendas."

Decretum 5 Julii 1836 de societatibus et conventibus religiosis, quae contra legem aderant, haec decrevit :

1o. Eorum communiones nullo jure niti et contra legem adesse; vetitum ergo esse ne amplius coirent, vel titulum et nomen gererent ecclesiae Reformatae, quae exstat, iisque nullum esse jus in bona ecclesiastica.

2o. "Si numerus eorum satis magnus sit, iis tunc permissionem a rege "petendam esse literis ab omnibus subscriptis (quae subscriptiones a ma"gistratu municipali sunt certificandae), communicando statuta sua, et "declarando se nunquam petituros publicam pecuniam, vel bona eccle"siastica.

3o. Eos interea devotionem domesticam qualificatam [cum ministro v. d.] exercere posse, etiam si plures essent quam viginti, magistratu municipali "quietem tuente."

Breves tamen fuerunt hae turbae propter religionem. Magno civium numero minus placuit imperium, ut a rege exercebatur, et plurimi a rege petiverunt ut legis fundamentalis, quae talem regendi modum sanciebat, vel sane non vetabat, plurima mutarentur placita. Consensit rex et anno 1840 quaedam placita sed pauca et minoris pretii mutata sunt. Pleraque eadem manserunt, ut et omnia, quae de religione statuta erant. Apparuit tamen major libertatis in sacris cupido; multa mala, quae patria passa erat, attributa sunt dominationi regis in sacra; et undique vota exaudita sunt, ut tandem Ecclesia a Civitate separaretur; quibus rex etiam obsecutus est; et inde ab anno 1840, quamquam principia in lege fundamentali edita manserint eadem, major exstitit libertas sacrorum, quum novus rex mitius et moderatius jure suo usus est 1.

Quod imprimis patet in iis, quae peracta sunt quod ad separatos. Satis viderat rex severas illas leges nihil boni attulisse, et ex separatis nullum periculum imminere Civitati, si modo ipsi cultum et instituta sua ordinare possent. Decretum ergo 9 Jan. 1841 facilius iis reddidit novas creare communiones. Jubebat enim decretum, illud fieri literis petitoriis a singulis subscriptis, quibus addenda erant: a) leges et statuta ecclesiastica;

b) declaratio magistratus municipalis templum cultui aptum esse, neque aliis religionibus vel quieti publicae officere;

c) declaratio separatorum se sustenturos esse suos egenos (sine ulteriore cautione);

1 Quum tamen status legitimus ecclesiarum idem mansit, earumque statuta vigere non desierunt, rex saepe coactus eadem via pergit. Ita decreto 2 Febr. 1840 ecclesia Israelitarum in Limburgia in eum ordinem redacta est quo aliae gaudebant provinciae.

« PreviousContinue »