Page images
PDF
EPUB

d) declaratio se nunquam petituros jura vel bona aliae ecclesiae, legibusque Civitatis se parituros.

Quamquam magna requirebantur, duobus et gravibus impedimentis liberati sunt hoc decreto separati, nempe: certificatione nominum subscriptorum a magistratu municipali, et cautione. Ita igitur sensim novas communiones creare poterant, donec anno 1848, cultus libertate expressis verbis sancita, ultima impedimenta sint sublata.

Sed rex etiam, quod in ecclesiam reformatam exercebat, regimen mitigavit; et rescriptum Ministri, cui mandata erat cura religionis Reformatae et aliarum, diei 1 Julii 1842 declaravit regi esse in animo, sibi nunquam jus aliquod in sacra, ne circa sacra quidem arrogare.

Quod si forsitan pulcrius quam verius, non tamen inania tantum verba fuerunt; ipse enim rex vinculum sustulit arctissimum, quo ecclesia illa Civitati juncta erat. Articulus enim 15 Decr. Ref. Rel. obstitit, ut vidimus, omnibus ecclesiae conatibus, mutandi aliquid in ordinatione sua. Articulus ita erat conceptus: "Geene veranderingen kunnen in "dit reglement gemaakt worden, dan door Z. M. op voorstel, "immers na voorafgaande overweging bij de Synode, hetwelk "echter voor en aleer te dezen besluit te nemen, daarop de "consideratien zal inwinnen van de provinciale kerkbesturen.”

Sensit rex in Reformatorum statutis multa esse mutanda; verebatur tamen se sacris immiscere: ut huic igitur rei et in posterum mederetur, die 25 Julii 1843 decretum apparuit, quo sancitus est novus articulus, ut synodus eum proposuerat, quique ita audiebat: "Geene veranderingen in het algemeen "Reglement kunnen worden gemaakt, dan door de algemeene "Synode der Nederlandsche Hervormde kerk, welke echter, ❝vóór en aleer te dier zake een besluit te nemen, daarop de "consideratien zal inwinnen der Provinciale kerkbesturen; en

"zal zoodanig besluit, alvorens te worden uitgevoerd, aan "Z. M. den Koning ter bekrachtiging worden aange"boden."

Ita ecclesiae Reformatae jus suum est redditum; sed per 5 annos non eo usa est, et concussionem requirebat anni 1848, quae omnibus voluntatem et audaciam daret antiqua illa instituta commutandi.

Perspicuum est etiam in institutione publica separationem illam Ecclesiae a Civitate indies increvisse; et testimonio afferre possem decretum 2 Jan. 1842, quod statuit, praeceptores atque eos, qui committuntur ad scholas inspiciendas, aeque ex omnibus religionibus esse eligendos (a. 2, 5, 7);

tollendam esse necessariam conjunctionem muneris praeceptoris cum quibusdam muneribus ecclesiasticis (e. g. cantoris) (a. 8);

ecclesiasticis cujusvis religionis liberum esse animadversiones suas proferre in libros, quibus in scholis utuntur discipuli;

omnem instructionem dogmatum in scholis esse prohibitam, sed (atque ex hoc apparet regem sibi officio duxisse religionem tueri) singulis religionibus licere quotidie per unam horam uti locis, ubi scholae habentur.

Placita illa, quae decreto 3 Julii 1843 Limburgiae etiam sunt adhibita, omnino conveniunt cum jure et aequitate, quin etiam cum commodo publico.

Quum ita sub novo rege plerarumque ecclesiarum conditio liberior facta est, Catholici eadem retinuerunt instituta. Concordatum anni 1827, ut apparuit, nunquam peractum est, cum magno religionis illius detrimento, quae ita jure caruit suas res ordinandi. Anno 1841 vero rex censuit huncce rerum ordinem jam satis diu obtinuisse, tandemque tempus illuxisse, ut Catholici etiam eo jure fruerentur. Egit igitur

de illa re cum curia Romana et, quamquam Protestantes acriter foedus illud vituperarent, concordatum eodem anno arcana rathibitum est conventione; quod tamen non magis valuit, quam priora: ut illa enim nunquam exsecutioni est mandatum. Mansit ergo Catholicorum ecclesiastica divisio1; caruerunt episcopis cultui suo necessariis; et, quamquam rex injuriam illam tollere voluerit, aliarum ecclesiarum querelis territus injustum illum statum durare passus est.

Ecclesiarum libertatem per hocce temporis spatium minus certam fuisse patet, quum lex fundamentalis non sanxerit expressis verbis, quod aequitas postularet, et rex saepe meliora, quae voluit, veteribus impeditus statutis non perficere potuerit, quaedam etiam concesserit Protestantium querelis, qui neque tunc ferre poterant, ecclesiam suam a Civitate esse separatam omnesque sectas eodem gaudere jure 2.

1 Divisa erat patria nostra in quatuor regiones ecclesiasticas:

1o. Missionem Hollandicam cum 7 Archipresbyteratibus (Hollandia et Zelandia, Ultrajecto, Gelria, Frisia, Sallandia et Drenthia, Twenthia, Gruninga);

2o. Vicariatum Apostolicum Silvae Ducis ;

3o. Vicariatum Apostolicum Bredae;

4o. Vicariatum Apostolicum Limburgiae;

2 Anno 1847 in discussionibus de libro 2o novi codicis poenalis vehementer in utramque partem quaestio est agitata, utrum literarum commercium ecclesiastici cum peregrina ecclesia vetitum poenali sanctione indigeret, et eodem tempore jus placeti regii acerrime impugnatum est et defensum. Quum autem rex librum illam retraxerit, quia plurimi delegati declaraverant se contra totum librum suffragium daturos propter solam causam, quod illa sanctio poenalis deesset; omnia in eadem manserunt conditione et nihil est cur ego hic de jure placeti peculiariter agerem.

§ 7. De lege fundamentali anni 1848.

Interea magis magisque ad plerosque pervaserat opinio legem fundamentalem minus aptam esse regulam populi nostri, et vota indies altius effundebantur, ut tandem penitus in melius mutaretur. Anno etiam 1844 9 delegati e populo idem proposuerant, eorum vero vox non audita est. Nunc vero undique eaedem querelae eademque vota ad regem proferebantur, qui iis resistere noluit. Primum vero paucas tantum mutationes proposuit, sed quum tota Europa rerum conversionibus turbaretur, ipse praeiit in lege fundamentali radicitus mutanda. Decreto 17 Martii 1848 quinque viros elegit, qui schema conjicerent, quod brevi in lucem prodiit 1. Egit schema illud de ecclesiis tamquam

1 Hi articuli in eo religionem tractabant :

A. 156. Ieder belijdt zijne godsdienstige meeningen met volkomen vrijheid. A. 157. Aan alle kerkgenootschappen in het Rijk wordt gelijke bescherming verleend.

A. 158. De belijders der onderscheidene Godsdiensten genieten alle dezelfde burgerlijke en politische voorregten, en hebben gelijken aanspraak op het bekleeden van waardigheden, ambten en bedieningen.

A. 159. Alle openbare oefening van Godsdienst wordt toegelaten, voor zoo verre die niet kan worden geacht eenige stoornis aan de publieke orde en rust te zullen toebrengen.

A. 160. De tractementen, pensioenen en andere inkomsten, van welken aard ook, die in 1814 door de onderscheidene Godsdienstige gezindheden of derzelver leeraars genoten werden, blijven aan dezelve gezindheden ver

de privatis collegiis, quibus liberum erat Deum colere, quodque suo modo, communi juri subjectis ut civilibus societatibus (vide: Memorie van Toelichting). Multi tamen putarunt conspectum illum nimis licentiae popularique potentiae inservire, quum ab alia parte omnia Civitatis omnipotentiae subjicerentur. An verae istae fuerint querelae, nunc ego non habeo quod dijudicem; persuasum mihi vero est, placita, quae de religione sanciebantur, omnino veritati fuisse consentanea. Aliter vero regis Ministri ', qui praesertim A. 162 schematis periculis plenum esse judicarunt, et partem tantum ejus in suas leges receperunt, quas jubente rege de legis fundamentalis mutatione rogarunt. Quae tamen, quum

zekerd. Aan de leeraars, welke tot nog toe uit 's lands kas geen, of een niet toereikend, tractement genieten, kan een tractement toegelegd of het bestaande vermeerderd worden.

A. 161. De Koning waakt, dat alle Kerkgenootschappen zich houden binnen de palen van gehoorzaamheid aan de wetten van den Staat.

A. 162. De kerkgemeenten hebben de vrije keus harer leeraren, en het regt van briefwisseling met hare hoofden, gelijk dat, om hunne kerkelijke voorschriften af te kondigen, behoudens de verantwoordelijkheid volgens de Strafwet.

1 Comes SCHIMMELPENNINCK et DONKER CURTIUS.

2 In illa rogatione haec de religione constituebantur:

"Ieder belijdt zijne godsdienstige meeningen met volkomen vrijheid. "Aan alle kerkgenootschappen in het Rijk wordt gelijke bescherming "verleend.

"De belijders der onderscheidene Godsdiensten genieten allen dezelfde "burgerlijke en burgerschaps regten, en hebben gelijke aanspraak op het "bekleeden van waardigheden, ambten en bedieningen.

"Alle openbare Godsdienstoefening binnen gebouwen en besloten plaatsen "wordt toegelaten, behoudens de noodige maatregelen ter verzekering der "openbare orde en rust.

"Onder dezelfde bepaling blijft de openbare Godsdienstoefening buiten de "gebouwen en besloten plaatsen geoorloofd, waar zij thans naar de wetten "en reglementen is toegelaten.

"De Koning waakt, dat alle Kerkgenootschappen zich houden binnen de "palen van gehoorzaamheid aan de wetten van den Staat.

« PreviousContinue »