Page images
PDF
EPUB

ex iisdem prodierint principiis religionis libertatis et Ecclesiae a Civitate separationis, praeter unum illud placitum, verbis tantum nonnullis differebant a schemate quinque virorum. Rogatio illa, quae egit de placitis circa religionem in lege fundamentali mutandis, levissime mutata lex facta est. Sed mihi propositum est paullo accuratius investigare, quid novissima illa lex quod ad nostrum argumentum statuerit. Et primum, quod maximum, perfecta cultus libertas sancita est. Art. enim 164 ita audit: "Ieder belijdt zijne "Godsdienstige meeningen met volkomen vrijheid, behou"dens de bescherming der maatschappij en harer leden "tegen de overtreding der strafwet 1. Vox enim belijden

"De tusschenkomst der Regering wordt niet vereischt bij de briefwisse"ling met de hoofden der onderscheidene Kerkgenootschappen, noch, be"houdens verantwoordelijkheid volgens de wet, bij de afkondiging van kerkelijke voorschriften."

1 Constitutio nostra majorem ita libertatem tribuit, quam pleraeque aliae. Ita nova Constitutio foederis Helvetici anni 1848 Judaeos excludit: § 66 enim ita audit: "Die freie Ausübung des Gottesdienstes ist den anerkann"ten christlichen Confessionen im ganzen Umfange der Eidgenossenschaft "gewährleistet.

Jura fundamentalia Austriae vero § 1 devotionem tantum domesticam, i. e. conscientiae tantum libertatem sanciunt:

"Die volle Glaubensfreiheit und das Recht der häuslichen Ausübung des "Religionsbekenntnisses ist Iedermann gewährleistet." Quam devotionem domesticam Const. Portogalliae anni 1826, § 6, peregrinis tantum permittit: incolae omnes debent esse Catholici. Conscientiae tantum libertas etiam sancita est in Preuss. Landrecht II. 11 § 1-4:

"Jeden Einwohner im Staate steht für seine Person volkommene Glaubens"und Gewissensfreiheit zu. Die Befugnisse der Einwohner des Staats von "Gott und göttlichen Dingen, der Glaube und der innere Gottesdienst können "kein Gegenstand von Zwanggesetzen sein. Niemand ist schuldig über seine "Privatmeinungen in Religionssachen Vorschriften vom Staate anzunehmen." Austriae vero const. § 2 ita sese habet:

"Jede gesetzlich anerkannte Kirche und Religionsgesellschaft hat das "Recht der gemeinsamen öffentlichen Religionsübing, ordent und verwal"tet ihre Angelegenheiten selbstständig, bleibt im Besitze und Genusse

significat publice religionem suam profiteri, verbis et factis. Quod quum non fieri possit quam conjunctim, quum natura socialis hominem cogat in religione etiam aliorum communionem quaerere, quumque religio ipsa multis in rebus non exerceri possit, nisi in locis aptis vel templis, et saepe ecclesiasticis opus sit, qui vel potestate ordinis sui superioris vel divini, vel majore sua doctrina aliis praeeant, divinoque fungantur officio, sequitur ut instituta, quae illas res, sine quibus prior libertas vana est, ordinant, etiam pro lubitu possint creari. Quae quum arctissime cum dogmatibus cujusvis religionis sint conjunctae, et dogmata, sive religionis principia, libertas conscientiae complectatur, quae etiam libertate profitendi suam religionem continetur, patet cuivis religiosae societati suas res suaque instituta ordinare licere. Quae religiosa societas legibus et institutis temperata ecclesia dicitur. Agnoscit ergo articulus ille libertatem etiam ecclesias creandi. Non tamen illa libertas licentia est, i. e. libertas omnia faciendi, quae velimus: in Societate enim humana, ubi omnes aequa habent jura, quisque, quamvis liber sit, aliorum etiam libertati suum tribuere debet, et ita cujusvis personae vel ecclesiae religionis libertas aliorum personarum vel ecclesiarum definitur li bertate. Si aliorum ergo jura violantur, Civitatis officium est punire delinquentes. Fuerunt tamen nonnulli e populo delegati, qui verebantur ut hoc satis dilucide ex articulo illo appareret; quae causa fuit, qua ultima illa verba addita sunt: nihil tamen mutatum est, ut rex ipse declaravit; eadem mansit libertas. Sed an licet Civitati prae

der für ihre Cultus-, Unterrichts- und Wohlthätigkeits-Zwecke bestimmten Anstalten, Stiftungen und Fonds; ist aber, wie jede Gesellschaft, den allgemeinen Staatsgesetzen unterworfen.

ventive agere ad aliorum jura tuenda, vel tantum repressive'. Legislatoris sententia erat praeventionem hac in re non esse licitam, quod inter alia patet ex oratione baronis de HEEMSTRA, qui 23 Aug. 1848 Reformatae religionis Minister hanc legem suasit, in qua haec verba inveniuntur: "Bovendien is dat recht (jus placeti) gevaar“lijk, omdat één praeventive maatregel, al is het bij ex"ceptie, in de Grondwet opgenomen, nadeelig is voor den "rechtstoestand der maatschappij. Neemt één praeventiven "maatregel op en gij hebt de deur opengezet tot vele an"dere strijdig met het aangenomen stelsel, aandruischend "tegen de ware belangen der maatschappij". Quum tamen ipse articulus legem poenalem designet, atque plurima in ea nobis obveniant placita praeventiva, cum grano salis illa Ministri regii verba explicanda sunt. Ei enim in animo erat, Civitati non licere a personis vel ecclesiis cautionem postulare ne jus constitutum violarent; quo laeso, communi juri poenali subessent. Nemini igitur licet religionis quoddam officium mentito civitatem turbare. Stat enim lex poenalis, quae omnes judicet. Nulla servitus, sed nulla etiam privilegia 3. Ita et societates ecclesiasticae nullum speciale jus habent; privatae sunt societates communi juri subjectae*. Quod quamquam aequitati conveniat, at

In jure criminali haec ita differunt: praeventive, si factum in se minime puniendum, punitur propter metum, ne ex illo delictum proveniat ; repressive, si ipsum delictum commissum puniatur, quia nocuit, non quia nocere potest. Politia vero semper praeventione utitur.

Mihi videtur regi etiam praeventive agere licere, nisi tamen eo cultus libertas re vera violetur.

2 Quaestio illa uberius tractata est in discussionibus de a. 169.

3 A. 166 vox voorregten, quae etiam in schemate quinqueviratus inveniebatur, mutata est in regten.

4 In illustratione (Memorie v. toelichting) schematis 5 virorum vocatur

que aliter separatio Ecclesiae a Civitate nondum revera adsit, hoc tempore minus est laetandum, quum leges nostrae de Societatibus valde sint imperfectae, atque earum placita exiguam tantum libertatem admittant ecclesiarum. Quod mihi paucis investigandum est.

A. 10 legis fundamentalis ita audit:

"Het Regt der ingezetenen tot vereeniging en verga"dering wordt erkend.

"De Wet regelt en beperkt de uitoefening van dat regt "in het belang der openbare orde."

Agnoscit ergo hic articulus jus quoddam naturale (agnoscere enim non est dare) omnium civium societatem ineundi vel tantum coeundi 1. Legis tamen est jus illud circumscribere et temperare, tam praeventive, quam repressive agendo (quod patet ex discussionibus; quamquam apud plurimos populos repressive tantum agere licet, ex gr. in Civitatibus Unitis Americae Septentrionalis, Anglia, Bada, Brunsviga, Hanoveria, Wurtembergia, Oldenburgia, Borussia, Saxonia, Belgio; vide VAN NISPEN, Recht van vereeniging, pag. 109, 135 sqq.). Sed tantum si quies

nova lex: "eene Staatsregeling, welke de Kerkgemeenten als particuliere "vereenigingen, vrij om God elke op hare wijs en naar hare regels te die"nen, eerbiedigende, ze enkel als burgerlijke genootschappen aan het ge"meene regt wil onderworpen zien.

1 Sanctio hujus principii ergo non magni puto momenti, quum in ipsa natura hominis insita sit, se cum aliis communicare atque unire. Nemo jus illud abstractum unquam negavit; sed quaestio erat et etiam nunc est, quid quies publica postulet. Quod lex de Societatibus ineundis, tam diu expectata, nos docebit.

Jus illud est jus politicum, quamvis finis non sit politica. Codex Civilis de societatum civilibus agit juribus (tanquam personarum moralium, quas a. 1690 enumerat).

Vide de hoc jure: VAN NISPEN, Recht van Vereeniging.

2

publica id imperat. Adest ergo eadem restrictio ecclesiarum ex hoc articulo, quam etiam ex a. 164 deduxi. Quum autem lex de Societatibus generalis desit, sola placita, quae de hoc argumento vigent, in codice poenali inveniuntur. Haec art. 291-294 statuunt: Omnis societas natura sua libera est; quum tamen multi socii sunt 2, nimiam acquirit in Civitate auctoritatem, praesertim si quo tidie, vel certis diebus coeunt. Tunc igitur ei opus est permissione regis: societates vero, quae jam aderant (ut ecclesiae), nulla indigent permissione; quam rex negare potest vel concedere etiam sub conditione, secundum quod societatis natura et Civitatis postulent commodum: statuta ergo ei inspicere licet. Si igitur ecclesiae non certis diebus religionem celebrant, sed ut tempus fert, si id fieri posset, tunc iis nulla permissio est roganda. Si lex violatur, ipsa societas dissolvitur, et ii, qui ei praesunt, pecuniaria poena mulctantur. Omne denique religionis exercitium in domu privata sine praevia permissione prohibitum est*.

1 Ex artic. addit. legi fundam. 3 illa enim placita vim suam retinent; quum sententia viri ornat. CHAUVEAU, putantis ea vim suam amisisse, quum Charta libertatem religionis sanxerit, apud nos non procedat, quum cultus illa libertas tantum sancita est sub conditione, ne lex poenalis violetur. 2 Plures quam 20 (a. 291).

Definitio hujus articuli omnes societates complectitur, ne qua falsum nomen mentita, finem prosequatur Civitati periculosum. v. leg. 7 Vindemiarii anni IV.

Si societas in sectiones divisa erat, quarum quaeque minores quam 20 socios habebat, tamen permissione ei opus foret, quum omnes unum corpus organicum efficiant, quod lex 10 Aprilis 1834 in Gallia eodem modo constituit (aliter vero VAN NISPEN o. c. pag. 9). Communio ecclesiastica, licet minores socios habeat quam 20, indiget igitur regia illa permissione. 3 Omnino autem in Gallia post legem 10 Aprilis 1834.

4 Verba art. 294 latissime patent, latius etiam quam voluit legislator. Secundum ea enim poena solvenda est, si presbyter viaticum tulerit in do

« PreviousContinue »