Page images
PDF
EPUB

bit Ecclesiis: eas tantum arcebit, quae sociali Ethicae contrariae sunt, qua de re justus constitutus est judex, quum illam tueri debeat 1. De religione vero ipsa Civitas nihil statuere potest, quia haec longe alias res complectitur, quam quas ipsa, de illa ergo nihil judicabit: De his non curat Praetor 2. Nullam enim evidentiam habent veritates religiosae internam tantum pariunt certitudinem, quae, quum eadem sit in omnium religionum discipulis, nullam regulam Civitati praebere potest. Haec denique jurisdictio ei semper fuit detrimento. Omnes ergo liberas relinquet: aemulabuntur illae inter se: optima vincet, quippe quae maxime cum vera hominum convenit natura, eademque imprimis proderit Civitati. In singulis civibus non quaeret de religione: omnes aequi sunt, cuivis addicti religioni, etiam nulli, omnibusque licet novam, quam velint, religionem profiteri.

Quum ita religio ipsa, vel Ecclesia in qua vivit, nihil commune habeat cum Civitate, nullam illa publicam auctoritatem in Civitate arrogare debet. Est enim, ut quaevis alia

1 "Unbekümmert um ihre theoretischen Glaubenssätze fasst der Staat sie (die Kirche) nur von ihrer ethisch-practischen Seite auf und muss darum von dem absehen, was den besonderen Kirchen und Secten in der Regel gerade die Hauptsache ist. Aber unter den verschiedensten Formen lässt sich im Allgemeinen ein gewisser ethischer Inhalt wahrnehmen, eine wenn auch abstracte doch für die Rechts- und Staatsgrundsätze ausreichende Moral, und nach weiter nichts hat der Staat zu fragen." CHALYBAEUS, o. c., II, pag. 335.

2 Jure ita FRIDERICUS MAGNUS: "In den Preussischen Landen kann ein Jeder nach seiner façon selig werden."

3 Vide VINET, Mémoire, Part. I, Cap. 4, 7, 8, 9, 10.

4 Ita etiam BLUNTSCHLI, A. St., Lib. IX, Cap. 3.- GROTIUS de jure summae pot. circa sacra, Cap. 8, § 6 et multi alii illud negarunt. RosSAVIUS etiam qui civilem suam religionem omnibus voluit obtrudere. Ne. gat id etiam Vir. Ampl. GROEN VAN PRINSTERER.

societas in Civitate, juri privato tantum subjecta, quoad jura socialia exercere velit.

Aequalis religionis libertas, ut omnibus civibus, ita etiam omnibus tribuenda est Ecclesiis, quae Ethicae sociali non sunt periculo. Religionis libertas tripartito potest dividi 1, nempe in

1o. libertatem conscientiae,

2o. libertatem cultus,

30. libertatem proselytismi.

: Prima omnes internos hominum affectus et cogitationes complectitur: est enim jus cogitandi de religione, quid velimus. Quum ita nihil materiale ei insit, nemini etiam eripi potest 2. Voluntas enim, vel facultas se ad aliquid applicandi, est id, quod hominem a bestiis sejungit Deique reddit similem. Naturae ergo illius inhaeret, neque ei potest eripi, et "nihil tam voluntarium, quam religio est, in qua si animus adversus est, jam sublata, jam nulla est." Quum autem Civitati non licet inquirere, quid in cujusque civis agatur domo, devotio domestica plerumque tamquam libertatis conscientiae pars consideratur.

4

Proselytismi libertas cum conscientiae libertate conjunctissima est. Quod enim ipsi verum esse putamus, id aliis communicare et probare natura nos cogit humana 5. Ne

1 Ut fecit celeb. DE MONTALEMBERT, des intérêts Catholiques, au XIXe siècle, Cap. 4, secundum Annecensem Episcopum RENDU.

2 Dies Recht ist ein ebenso ursprungliches und unbedingtes wie alle frühere, weil es gerade in das Gebiet fällt, welches vom äussere, formellen Rechtsbegriffe her nicht bestimmt werden kann, da es zu den Rechtsansprüchen Anderer in keiner Beziehung steht und auch von den Gesetzen des Staates nicht abhängig ist." Ita J. H. FICHTE System der Ethik, Vol. 2, Part. 2, § 90, II.

3 Vide PUCHTA Institutionen § 1-4.

4 Ita LACTANTIUS, Divin. Inst. XVI, 5.

5 VINET Memoire en fav. etc. Pag. 25, 100.

que id impediri potest, quum fiat tam scriptis, quam verbis, signis, exemplo etiam. Quia autem finis spiritualis est, argumentis et rationibus certandum est, non vi vel corruptione pecuniae, honorum. Neque haec contentio unquam Civitati erit detrimento: agit enim de iis tantum, de quibus non curat Civitas. Si vero haec unam alteramve religionem speciali fovet cura eamque sibi conjungit, tum proselytismus in Civitatem invadere potest. Quid ergo dicemus? Nullusne proselytismus? Imo: nulla religio Civitatis. Ubicunque hic proselytismus vetitus est legibus, magis spectantur media materialia et modus, quam ipsa res, quae prohiberi nequit. Liberum ergo erit libros et tractatus conscribere de controversiis religiosis; liberum etiam sermones Ecclesiasticos de iis habere, quamquam hoc saepe legibus vetitum est 2.

3

Libertas cultus magis jus Ecclesiarum est, quam singulorum, quod ipsum facit, illam non illimitatam esse ut conscientiae libertatem. Ecclesia enim est institutum, in quo religiosi affectus externam quamdam vitam accipiunt. Quum vero haecce cultus libertas naturalis sit consequentia prioris illius libertatis, Ecclesia etiam jus habet naturae congruum, cultum suum publice exercendi, sed tamen temperatum et summo regimini Civitatis, cujus haec ditio est, subjectum. Quamvis enim Ecclesia quaedam universalis esse possit, id est, omnes hujus terrae regiones complecti, quaeque tamen Civitas cam tantum spectat Ec

1 E. gr. in Borussia, A. L. R. § 34, in Bavaria Edict. § 8, in Saxonia, Mand. 20, Febr. 1827, in Vimaria Edict. 7 Oct. 1823, § 60. 2 Ex. gr. in Borussia, A. L. R. II . 11. § 38.

3 "La franche manifestation des convictions religieuses est un droit, puisqu'elle est un devoir." Ita VINET Essai sur la manifestation des convictions religieuses. Pag. 190.

clesiae partem, quae in suo adest territorio, id est, eam societatem religiosam, cujus sui cives socii sunt. Quod ad Civitatem igitur Ecclesia tantum est societas privata in Civitate, cujus ex legibus jura personae moralis accipit, ut quaevis alia societas. Nullam ergo Ecclesiis Civitas publicam tribuat auctoritatem; omnes sint aequales: nulla, ut religio Civitatis, majore fruatur honore vel potestate 1; omnes eadem jura eademque habeant officia ac quaevis alia societas. Quum tamen omnium longe Civitati sit utilissima, omnium etiam maxime defendatur et foveatur. Quum tamen eadem Ecclesia, si finem suum et scopum deserit, Civitati maximo fiat detrimento, eique multas pariat

1 BLUNTSCHLI A. S. Lib. IX, Cap. 4, negat Civitatem specialem quandam confessionem fovere debere, contendit vero eam omnino agnoscere debere Christianam religionem tamquam suam. Ex qua agnitione speciali haec sequi contendit:

1o. ut festi religiosi publice celebrentur, et civilia facta religione augeantur ;

2o. ut leges consentiant cum religione Christiana;

3o. ut magistratus in omnibus ut Christiani agant;

4o. ut adsint publica instituta in commodum religionis Christianae ;

5o. ut instituta, quae cum ea pugnant, arceantur et puniantur; 6o. ut adsit sacramentum civile.

Non tamen probat judices et magistratus Christianos esse debere: "da nicht bestritten werden kann, dass auch Nichtchristen gut regieren und gerecht richten können." Et tamen vult ut Christianos eos in omnibus agere. Quod et ego, at non quia Christiana religio, sed quia Ethica socialis ita imperat.

Idem BLUNTSCHLI alio loco (A. S. Lib. IX, Cap. 2.) Civitatem jus habere contendit jura politica cum certae confessionis professione conjungère:,,denn auf dem Gebiete des politischen Rechts herrscht der Staat." Concedo; sed non est tyrannus, qui omnia jura violare possit; et ita violatur mediate jus liberae religionis; quum Civitas ita publica auctoritate cives corrumpat, ut religionem relinquant, quam ipsi veram esse ducunt. Neque talis injuria proderit Civitati, cui non dogmatibus opus est, sed

moribus.

difficultates, sive praecipiendo, quae pugnant cum Ethica sociali, sive turbas ciendo, sive ipsam Civitatis auctoritatem opprimendo, majore cura et arctiore etiam indiget inspectione, quam ceterae societates. Quae cura, quae inspectio tamen quod ad internam religionem nihil statuere, nihil agere. debet, neque potest 1; externa tantum moderabit, quoad quies publica et Ethica socialis id postulent. Tantum enim Ecclesiarum libertati detrahendum est, quantum jura laedit Civitatis vel aliorum (Personarum vel Ecclesiarum). At Civitas jus habet se ipsam tuendi: ergo jus ei etiam est curandi ne Ecclesiae sibi fiant periculosae. Omnes cives omnesque Ecclesiae jus habent in securitatem et quietem publicam, in bonorum juriumque sanctitatem: Civitatis ergo est curare ne quae Ecclesia haec violet. Jura illa Civitatis in Ecclesiam jura majestatis circa sacra (Kirchenhoheit) nominantur, quorum tamen terminus vagus est, quaeque ab aliis juris doctoribus aliter definiuntur. Nomen ipsum mihi minus aptum esse videtur, quum non, quia sacra sunt, cura in ea exerceatur, sed quia publica. Valeant ergo jura illa majestatica, sed non circa sacra, sed circa publica.

Et primum inter illa ponendum censeo jus reformandi 3.

1 Recte enim dicit BLUNTSCHLI A. S. Lib. I, Cap. 2: Der Staat hat selbst, wenn er in das freie individuelle Gebiet missbräuchlich übergreift, die Macht nicht seine Herrschaft auch hier durchsusetzen; denn den Geist des Individuums vermag er nicht zu fesseln, und die Seele des Individuums kann er nicht tödten.

2 Vide: J. STEYN PARVÉ, Spec. Acad. de Ecclesia in Civitate. L. B. 1777 (passim).

[ocr errors]

P. B. J. VEGILIN VAN CLAERBERGEN o. c. Fran. 1833 (passim), H. G. VAN WESTERBEEK VAN DER HORST, Diss. de juribus summi Imperantis circa Sacra. L. B, 1829 (passim).

3 CHALYBAEUS, o. a. II. pag. 585.

« PreviousContinue »