Page images
PDF
EPUB

omnium detrimento in licentiam convertatur. Nunc mihi paucis indagandum videtur, quid de altero illo praeclaro principio, nempe de aequalitate omnium religionum statutum sit.

Et hic primum mihi occurrit articulus ille 165, quem modo citavi1. Agit de ecclesiis agnitis (prior enim articulus egit de singulis personis, eorumque jure in ecclesias coeundi); quibus omnibus, quotquot in Civitate adsunt, vel aderunt, aequa tuitio conceditur. Tollit ergo art. 165 omnem potiorem honorem, omne jus eminens, omne etiam privilegium pecuniae. Aequales omnes sunt ecclesiae. Non regi licet alii minus concedere, alii plus, quia haec suam etiam religionem profiteatur; non licet pro illa tuitione ab alia cautionem quamdam postulare, quam non aeque aliis imperat, caet 1. Omnium denique jura summa cum aequitate tueri debet; si publicum auxilium invocant, vel pecuniae, vel militum, aeque id omnibus praebere; in quietem publicam denique tuendo unum tandem illud inquirere, quid reipublicae salus postulet. Summa aequalitas ergo secundum legem fundamentalem adest inter omnes ecclesias; Civitas enim non dijudicat, quaenam religio verior ducenda sit. Sed ex hoc eodem principio sequitur, eam ne in singulis quidem hominibus inquirere, quam profiteantur religionem; quod expressis verbis constitutum est a. 166: "De belijders der onderschei"dene Godsdiensten genieten allen dezelfde burgerlijke en

1 Articulus hic bifariam est mutatus. 1o. In lege fundamentali 1840 legebatur: "godsdienstige gezindheden," quod rectissime mutatum est in: "kerkgenootschappen", quae vox multo magis rem acu tangit. 2o. Verba: "in het koningrijk bestaande" conversa sunt in: "in het Rijk" et ita vox illa : "bestaande", quae tot mala pepererat, e lege fundamentali sublata est. 1 Religio Civitatis, vel uni Confessioni eminens concessum jus, viget adhuc in Russia (Cod. I. § 40), Graecia (Const. § 1), Hispania (Const. § 11), Portogallia (Const. § 6), Neapoli (Const. § 3), Suecia (Const. § 3, 4), Norvegia (Const. § 2).

1

"burgerschapsregten; en hebben gelijke aanspraak op het be"kleeden van waardigheden, ambten en bedieningen." 1. Statuit hic articulus jura civilia et politica plane eadem esse omnibus. Non quaeritur, cujusnam religionis sint, num fortasse nullam religionem habeant; omnia illa enim Civitatis nihili interest; ipsa nullam religionem habere potest, ergo nec judicare, quae sit optima; non inquirit in civium conscientias. Viris ei opus est probis et strenuis, non Reformatis, vel Catholicis, vel Christianis, vel Judaeis.

Ignorat in singulis religionem; in ecclesia tantum inquirit, an ejus dogmata et instituta pugnent cum legibus Civitatis. Quid plura. Satis enim apparet legislatorem Civitatem penitus ab Ecclesia separare voluisse, et ita omnes religionis societates duxisse aequales, quod clarius etiam patebit inspecto articulo 168, qui ita audit:

"De traktementen, pensioenen en andere inkomsten van "welken aard ook, thans door de onderscheidene .godsdien

1 Hoc placitum jam in lege fundamentali anni 1815 legebatur, quae verbis utebatur: "politieke voorregten". Mutata sunt illa in "burgerschapsreg"ten", 1°. quod ita placitum magis Belgice (?) sonaret; 2o. quod, quum omnes eisdem gaudeant juribus, nullus amplius privilegiis locus sit.

Caeterum bene notandum est huncce articulum non agere de sociis cujusdam ecclesiae, sed de discipulis cujusdam religionis. Ergo ii etiam, qui religionem profitentur tam bonis moribus et legibus Civitatis contrariam, ut sibi non liceat ecclesiam creare, quae illa dogmata doceat, singuli idem jus habent civile et honorum. Aliter lex fundamentalis anni 1801, quae, ut vidimus, art. 12 statuerat, omnes cives socios esse debere ecclesiae cujusdam. Principium a. 166 post annum 1848 etiam in Germania sancitum est. Ita Const. Austriae anni 1849 § 1, Const. Borussiae anni 1851, ut et conceptus Constitutionis Berolini et Francofurti conjectus enuntiant: "dass "Genuss der bürgerliche und der Staatsbürgerliche Rechte von dem Reli"gionsbekenntnisse unabhängig" esse. Nondum sancitum est in Italia, Hispania, Portogallia, America Meridionali, Norvegia, Suecia, Russia, Helvetia (novum etiam foedus anni 1848 Christianis tantum liberum tribuit domicilium), partim in Anglia.

"stige gezindheden of derzelver leeraars genoten wordende, "blijven aan dezelve gezindheden verzekerd.

"Aan de leeraars, welke tot nog toe uit 's lands kas "geen, of een niet toereikend traktement genieten, kan een "traktement toegelegd of het bestaande vermeerderd wor"den." 1

Verba illa godsdienstige gezindheden (quae, quum totus articulus in solidum ex priore lege, quae fundamentalia praecepta constituebat, transscriptus sit, non mutari poterant) pro ecclesiis posita sunt; his enim Civitas pecuniam praebet, non singulis hominibus vel doctrinae religiosae, nullam ecclesiam efficientibus. Ergo omnes pensiones, quibus quovis nomine anno 1815 ecclesiae, vel eorum ministri, fruebantur, in posterum etiam iis solventur, neque unquam tolli poterunt. Pensiones vero, (vel altera tanta) inde ab 1815 ecclesiis vel pastoribus illarum concessae, non ita sunt inviolabiles et, tempore id postulante, tolli poterunt. Secunda pars denique articuli tantum de verbi divini ministris agit; his novae pensiones vel altera tanta concedi poterunt: non vero ecclesiis ipsis, vel communionibus, quae ergo, secundum stricta legis verba, nullam novam publicam pecuniam accipere poterunt, ad templum aedificandum vel pauperes alendos.

Multi clamarunt hunc articulum, qui tam liberaliter et aeque providet in ecclesiarum necessitates, vinculum esse quo Ecclesia Civitati colligata esset. At sine eo ecclesiae non existere possunt. Civitas ergo, ita pergunt, iis pro rata parte quovis anno pecuniam in solidum distribuere debet.

1 Articulus ex prioribus legibus fundamentalibus in hanc transiit. Idem a legislatore servatus est, ne de ea re novae orirentur contentiones. Verbum thans significat igitur: eo tempore, quo condita est lex fundamentalis 1815. (Schema 5 virorum pro thans dicebat: in 1814).

Sed hoc tantum fieri potest quod ad pensiones ante 1815 solutas, quia hae certae atque stabiles sunt factae; non vero aliae; illas enim rex concedere vel negare debet, prout res postulat; plus enim praebere quam opus est, est uni dare, quod omnium est. Articulus igitur jus postulat manumissionis (handopening) quod ad eas saltem communiones, quarum ministri post 1815 demum pensiones suas acceperunt. Non ergo puto illum articulum separationem inter Civitatem et Ecclesiam excludere; Ecclesia enim, si velit, pecuniam publicam non accipiet, si ipsi socii, quod omnino optandum foret, in sumtus religionis suae provident; interim etiam separata a Civitate publicam pecuniam accipere potest.

Sed haec sufficiant. Aequalitas religionum omnium, ut perspicuum est, aeque ac religionis libertas in lege nostra fundamentali sancita est, quia nulla vincula adsunt, quae Ecclesiam cum Civitate colligant. Omnino ergo probanda sunt placita, quae postrema lex fundamentalis de religione constituit; et quamquam interdum forsitan sententia explicitius exprimi potuisset, vel experientia naevos quosdam patefaciet, qui adhuc latent, omnino tamen laudandus est legislator, quod coelestia non subjecerit terrestribus, neque illis haec turbari passus sit.

§ 8. Novissimi temporis historia inde a lege fundamentali anni 1848 usque ad legem anni 1853.

Ita tandem vera illa principia, quae Gallica rerum conversio pepererat, nempe religionis libertatis, confessionum aequalitatis, separationis Ecclesiae a Civitate, lege sancita erant. Omnia tamen statuta adhuc imbuta erant antiquis doctrinis; neque illa confestim mutanda erant. Sensim doctrina in novam legem fundamentalem recepta, in omnium animos pervadere debebat, omnesque imbuere ecclesias superbia quadam laudanda, quod tandem liberae essent et pro lubitu suas res possent ordinare; nulla autem lugere debebat et amissa desiderare privilegia.

Vigebant igitur adhuc vetera illa statuta; ex quibus nova quaedam emanarunt, quae minime cum novae legis placitis congruebant. Ita, ex. gr., decretum 9 Jan. 1849 non sustulit alterum decretum illud 9 Jan. 1841, quo creatio novarum communionum a separatis gravibus obstricta est impedimentis, et ita duravit usque ad 17 Oct. 1852, quum duae conditiones onerosae decreto refixae sunt; nempe, quae postulabant:

1o. declarationem se ipsos cultum suum et egenos suos sustenturos esse;

« PreviousContinue »