Page images
PDF
EPUB

A MES AMIS

X. MOSMANN ET F. CULMANN.

L. KEMPF.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

M. BÉCOURT, officier de l'Université, secrétaire, agent

[blocks in formation]

La Faculté n'entend approuver ni désapprouver les opinions particulières au candi lat.

JUS ROMANUM.

De acquirenda hereditate.

(Dig. lib. 29, tit. 2, de acquirenda vel omittenda hereditate.
Inst., lib. 2, tit 19, de heredum qualitate et differentia.)

Hereditas delata acquisitione demum heredis esse incipit. Quod autem ad hanc acquisitionem attinet, distinguendum an hereditas ex jure civili delata sit, aut ex jure prætorio. Nam jure civili quibusdam hereditates ipso jure acquiruntur, simul atque delatæ sunt; alii vero facto suo tantum eas in se transferunt. Jure autem prætorio nunquam ipso jure, sed semper agnitione bonorum possessionis coram prætore facta acquiritur hereditas.

CAPUT I.

QUOMODO JURE CIVILI ACQUIRATUR HEREDITAS.

Inter eas personas quibus hereditas ex jure civili delata est, aliæ acquisitionem evitare nequeunt et heredes ipso jure a delatione etiam nescientes existunt, quæ aut necessarii heredes, aut sui et necessarii dicuntur; aliæ autem extranei appellantur aut voluntarii, quod

K.

ab earum pendet arbitrio, utrum hereditatem acquirere velint.

De necessariis heredibus primum dispiciamus.

SECTIO I.

DE NECESSARIIS HEREDIBUS.

Necessarius heres est servus heres institutus; ideo sic appellatus quia, sive velit sive nolit, omni modo post mortem testatoris protinus liber et necessarius heres fit (§ 1, Inst., h. t.). Proprios autem servos olim, secundum plurium sententias, non aliter quam cum libertate recte instituere licebat. Sed Justinianus, humanitatis ratione, constituit ut ex ipsa scriptura institutionis etiam libertas servo competat; cum non est verisimile, eum quem heredem sibi elegit, si prætermiserit libertatis dationem, servum remanere voluisse, et neminem sibi heredem fore (§ 2, Inst., qui et quibus ex causis man. non possunt, 1, 6; Pr. de hered. inst., II, 14). Servi heredis necessarii institutiones frequenter apud Romanos usurpatas fuisse accepimus. Qui enim facultates suas suspectas habebant, solebant servum primo aut secundo vel etiam ulteriore gradu liberum et heredem instituere, hoc autem ut heres eis existeret quo nomine, si creditoribus non satisfieret, bona eorum venerent, et ita ignominia, quæ accedit ex venditione bonorum, hunc potius heredem quam ipsum testatorem contingeret (Gaius, II, 154). Quamquam apud Fufidium Sabino placeret eximendum esse servum ignominia, quia non suo vitio, sed necessitate

juris bonorum venditionem pateretur, alio jure Romani utebantur (Gaius, ibid.).

Pro tamen hoc incommodo illud ei commodum præstat prætor, ut ea quæ post mortem patroni sibi adquisierit, sive ante bonorum venditionem, sive postea, ipsi reserventur; et quamvis bona defuncti non suffecerint creditoribus, iterum ex ea causa res ejus quas sibi adquisierit, non veneunt (Gaius, II, 155; § 1, Inst., h. t.). Hoc beneficium, quod hodie beneficium separationis vocant, non ipso jure servo, heredi necessario, competit, sed Prætoris decreto impetrari debet (L. 1, R. D. de separat., 42, 6). Sciendum tamen tunc solum Prætorem ei separationem indulgere, si non attigerit bona patroni (L. I, § 18, D. ibid.).

SECTIO II.

DE SUIS ET NECESSARIIS HEREDIBUS.

Ipso jure etiam hereditatem adquirunt qui sui heredes appellantur, quales sunt ii qui in potestate testatoris, tempore mortis, fuerint, veluti filius filiave, nepos neptisve ex filio, et deinceps ceteri liberi (§ 2, Inst., h. t.; Gaius, II, 156). Sui autem vocantur quia quasi domestici heredes sunt et vivo quoque parente quodammodo domini patrimonii hujus existimantur, eoque mortuo quasi sibimet ipsis succedere videntur (Gaius, II, 157). Sed ut nepotes neptesve ex filio sui heredes sint, non sufficit eos easve in potestate avi mortis tempore fuisse; sed opus est ut pater eorum vivo patre suo desierit suus heres esse, aut morte interceptus, aut

« PreviousContinue »