Page images
PDF
EPUB

qualibet alia ratione liberatus potestate (§ 2, Inst., h. t.). Tamen fieri avi testamento potest, ut in eos easve, exheredato patre, sui heredis jura transferantur (L. 1, § 8, D. de suis et leg. hered., 38, 16).

Necessarii vero ideo dicuntur, quia omni modo, velint nolintve, tam ab intestato quam ex testamento heredes fiunt (Gaius, II, 157); eamque ob causam, quod in eorum voluntate nihil positum est, hereditatem adquirunt etiam tunc si infantes vel furiosi sint. Iis autem prætor permittit se ab hereditate abstinere, ut potius parentis quam ipsorum bona veneant (Gaius, II, 158). Quæ potestas beneficium abstinendi vocatur. Suus vero heres qui hoc beneficio utitur, propterea non desinit heres esse, quia semel heres mortuo patre ipso jure factus, semper heres manet; sed prætor fingit eum non esse heredem, ita ut adquisitio hereditatis posthac ei neque prosit neque noceat. Tamdiu autem jure abstinendi uti potest, quamdiu sese hereditati non immiscuit, nisi in minori adhuc constitutus sit ætate (L. 11, D. de acq. vel omitt. hered., 29, 2), et nihil ex ea amovit vel amovendam curavit (L. 71, § 3 à 8, D. ibid.).

Antiquitus permissum erat recusare paternam hereditatem et deinde illam adire, donec res paternæ in eodem statu manebant (L. 8, D. De jure delib., 28, 8). Justinianus autem sancivit ut intra trium annorum tantummodo spatium illa ei daretur facultas, quo tempore transacto, nullus aditus penitus ad paternam hereditatem ei reservaretur. Quod si heres adhuc in minori ætate constitutus est, illud spatium tantum currit

quum viginti quinque annos attigerit (C. 6, Cod. de repud. vel abst. hered., 6, 31).

SECTIO III.

DE EXTRANEIS HEREDIBUS.

Extranei heredes vocantur qui in potestate defuncti non erant, quorum in numero liberi habentur qui, cum in potestate parentis non essent, heredes ab illo instituti sunt. Servi quoque qui instituti sunt, et postea a domino manumissi, eodem numero habentur (Inst., § 3, h. t.; Gaius, II, 261). Hi extranei heredes volentes tantum hereditatem nanciscuntur, ideoque quoque voluntarii heredes vocantur.

In extraneis heredibus illud observatur, ut sit cum eis testamenti factio, sive ipsi heredes instituantur, sive hi qui in potestate eorum sunt. Et id tribus temporibus inspicitur: testamenti quidem, ut constiterit institutio; mortis vero testatoris aut conditionis existentis, si conditionalis sit institutio, ut effectum habeat; hoc amplius et aditionis, nam jus heredis eo maxime vel tempore inspiciendum est, quo adquirit hereditatem (§ 4, Inst., h. t.; L. 49, § 1, D. de hered inst., 28, 5). Quod si mutatio juris heredi medio tempore inter factum testamentum et mortem testatoris vel conditionem institutionis existentem accidat, hoc ei non nocet; sin autem medio tempore inter mortem testatoris vel conditionem institutionis existentem et hereditatis aditionem, jura amittit (Arg., § 4, Inst.). Testamenti autem factionem non solum is habere videtur

qui testamentum facere potest, sed etiam qui ex alieno testamento vel ipse capere potest, vel alii adquirere, licet non possit facere testamentum (§ 4, Inst., h. t.).

Heres extraneus qui testamenti factionem habet, ut hereditatem sibi delatam adire possit, tempore aditionis alterius juri non subjectus esse debet, sanaque mente atque libera disponendi facultate uti. Inde hereditatem adire non possunt:

1° Qui alieno juri subjiciuntur, ut servi et filiifamilias. Hi enim tantum jussu domini aut patris hereditatem adire poterant. Quo casu patrifamilias universa bona adquirebantur. Dicendum tamen hereditates quæ peculio castrensi aut quasi-castrensi cedere debent filium sine jussu patris adire posse. Quod ad adventicium peculium pertinet, Justinianus constituit filium integræ ætatis non tantum consentiente, sed invito etiam patre, hereditatem adire posse, et plenum hereditariarum rerum dominum fieri, nullo usufructu patri acquisito (C. 8, pr., Cod. de bonis quæ lib., 6, 61).

2o Infantes, mente capti etc., qui in tutela vel in cura sunt. Eorum nomine tutores vel curatores hereditatem suscipient.

3o Qui surdus vel mutus natus, vel postea factus est, nisi tamen intelligat quod agitur (§ 7, in fine, Inst., h. t.).

Eum, qui lege bonis interdicitur, heredem institutum posse adire hereditatem constat (L. 5, § 1, D. 49, 2).

Aditio hereditatis et tacita et expressa esse potest. Expressa autem aditio strictiori sensu hereditatis aditio vocabatur; tacita vero, pro herede gestio (§ 7, Inst.,

h. t.). Aditio expressa ea est qua heres se hereditatem sibi delatam accipere velle verbis declarat. Nuda autem voluntas generaliter sufficit Pro herede gerere videtur is qui aliquid facit quasi heres et animo heredis, veluti si rebus hereditariis tanquam heres utatur, vel eas res vendendo, vel prædia colendo locandove (§ 7, Inst., h. t.).

Tempus adeundæ hereditatis non erat præfinitum. Concedebatur enim heredi, quocunque tempore voluerit, adire hereditatem. Sed solet prætor postulantibus hereditariis creditoribus tempus constituere, intra quod, si velint, adeant hereditatem; si minus, ut liceat creditoribus bona defuncti vendere (Gaius, II, 167). Ipse quoque testator adeundæ hereditatis præfinitum tempus definire poterat, heredem suum cum cretione instituendo. Nam heres cum cretione institutus, intra certum tempus adire hereditatem cogebatur, temporis enim fine summovebatur si intra id tempus quo cretio finita erat, non adibat (Gaius, II, 164).

Formula autem cretionis hæc erat: « Heres Titius esto, cernitoque in centum diebus proximis quibus scies poterisque: quodiù ita creveris, exheres esto » (Gaius, II, 165). Et qui ita heres institutus erat, si vellet heres esse, debebat intra diem cretionis cernere, id est, hæc verba dicere: « Quod me Publius Mævius testamento suo heredem instituit, eam hereditatem adeo cernoque. » Quod si ita non crevisset, finito tempore cretionis, excludebatur; nec quidquam proficiebat, si pro herede gereret, id est, si rebus hereditariis tanquam heres uteretur (Gaius, II, 166). Sine cretione heres institutus,

si constituisset nolle se heredem esse, statim excludebatur, et amplius hereditatem adire non poterat. Hoc in herede cum cretione instituto non observabatur. Nam etiamsi statuisset nolle se heredem esse, tamen si supersint dies cretionis, pœnitentiæ locus erat, et, superante die cretionis, cernendo heres esse poterat (Gaius, II, 168; Ulpian., Lib. reg., 22, §§ 29 et 30).

Testator autem tempus cretionis jure civili ex arbitratu suo definire poterat. In quam tamen rem tolerabile visum erat tempus centum dierum : ideoque longius tempus datum sæpe prætor coarctabat (Gaius, II, 170). Quod autem ad cretionis tempus attinebat, aliter computabatur quum cretio vulgaris, aliter quum continua erat. Nam cretione vulgari data, nulli dies computabantar nisi quibus scivisset quisque se heredem fuisse institutum, et posset cernere: continua vero cretione data, etiam nescienti se heredem institutum fuisse numerabantur dies continui; item ei quoque qui aliqua ex causa cernere prohibebatur, et eo amplius ei qui sub conditione heres institutus erat, tempus numerabatur. Cretio autem vulgaris ea erat in qua adjiciebantur hæc verba quibus scies poterisque; continua, in qua non adjiciebantur. Continua hæc cretio vocabatur, quia continui dies numerabantur. Sed quia tamen dura erat, altera magis in usu habebatur: unde etiam vulgaris dicta erat (Gaius, II; 171 à 173; Ulpian., liber reg. 22, §§ 31 et 32).

Cretionum scrupulosam solemnitatem divi Arcadius, Honorius et Theodosius aboleverunt (C. 17, Cod. de jure delib., 6, 30).

« PreviousContinue »