Page images
PDF
EPUB

1

nos graviter quandoque infirmi fuerimus, nunc tamen per Dei gratiam incolumes sumus, et tuam tam animae quam corporis sanitatem per omnia desideramus. De iis autem quae viva voce referenda praedictis fidelibus tuis Nuntiis commisisti, per eosdem quid nobis et nostris videatur fratribus, respondemus. Legatos itaque 5 nostros qui apud vos sunt, benevolentiae vestrae attentius commendantes rogamus, ut quia Concilium indictum a nobis accelerat, cito eos ad nos Domino largiente remittas. Tuos vero Legatos ita instructos dirigas, ut juxta promissum tuum regalia in integrum Ecclesiae Romanae restituant. Ad haec pro nepote nostro Merensi 10 Episcopo et fratribus ejus gratias tuae benignitati refecimus, quoniam in iis primitias bonitatis tuae cognovimus. Illa enim bonae voluntatis pax esse conspicitur, ex qua bonae voluntatis opera demonstrantur. Fratres enim Episcopi, Cardinales et totus Romanus Clerus, una nobiscum te et Principes, et Barones tuos salutant, 15 divinae Majestatis misericordiam deprecantes, ut vos ad honorem suum et Ecclesiae snae in longum custodiat.

Data Laterani. Idibus Decembris.

Vertragsstipulationen wegen Investitur und Regalien

Seitens Kaiser Heinrich's V.:

Fol. 1.

a. 1.

In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Ego Henricus Dei gratia Romanorum Imperator Augustus, pro amore Dei et sanctae Romanae Ecclesiae et Domini Papae Callisti et pro remedio animae meae, dimitto Deo et sanctis eius Apostolis Petro et Paulo et sanctae catholicae Ecclesiae omnem investituram per anulum et baculum, 5 et concedo in omnibus ecclesiis fieri electionem et liberam consecrationem, possessiones et regalia Beati Petri quae a principio huius discordiae usque ad hodiernam diem, sine tempore patris mei sive etiam meo, ablata sunt, quae habeo, eidem sanctae Romanae Ecclesiae restituo, quae autem non habeo, ut restituantur, 10 fideliter adiuvabo. Possessiones etiam omnium aliarum ecclesiarum et principum et aliorum tam Clericorum quam laicorum, consilio principum et iustitia, quas habeo, ut reddantur fideliter iuvabo. Et do veram pacem D. Papae Callisto, s. R. Ecclesiae et omnibus qui in parte ipsius sunt vel fuerunt. Et in quibus sancta Romana Ec- 15

clesia auxilium postulaverit, fideliter iuvabo et in quibus mihi quaerimoniam fecerit, debitam sibi iustitiam faciam.

Adalbertus Moguntinus Archiepiscopus. Fridericus Coloniensis Archiepiscopus. ... Ratisbonensis Episcopus. Otho Bambergensis 5 Epicopus. Bruno Spirensis Episcopus. A. Augustensis Episcopus.

G. Trajectensis episcopus. V. Constantiensis Episcopus. E. Abbas Fuldensis.

Northmannus Dux. Fridericus Dux. Bonifacius Marchio. Theobaldus Marchio. Cynulphus Comes Palatinus. Obertus Comes 10 Palatinus. A. Berengarius Comes. Godefredus Comes.

Ego Fridericus Coloniensis Episcopus et Cancellarius recognovi.

Seitens des Papstes Callist II. Ego Callistus servus servorum Dei dilecto filio suo Henrico Dei gratia Romanorum Imperatori Augusto concedo electiones Episcoporum et Abbatum Teutonici regni, qui ad regnum pertinent in praesentia tua fieri absque simonia et aliqua violentia, ut si qua inter partes discordia emerserit, Metropolitani et Provincialium consilio vel iudicio, saniori parti assensum et auxilium praebeas. Electus autem regalia per sceptrum a te recipiat, exceptis omnibus quae ad Romanam Ecclesiam pertinere noscuntur, et quae ex

his iure tibi debet, faciat. Ex aliis vero partibus Imperii conse10 cratus, infra sex menses regalia per sceptrum a te recipiat. De

quibus vero mihi quaerimoniam feceris et auxilium postulaveris, secundum officii mei debitum, auxilium meum praestabo. Do tibi veram pacem et omnibus qui in parte tua sunt vel fuerunt tempore huius discordiae.

Data anno 1122 nono Kalendas Octobris.

15

3. Die Aussöhnung der Könige Heinrichs II. von England und

Ludwig's VII. von Frankreich U. S. W.

M. Bull. Rom.

I fol. 40.

1168

Alexander Episcopus, servus servorum Dei, dilictis filiis Willelmo Sancti Petri ad vincula presbytero, Oddoni S. Nicolai in carcere Tulliano diacono card. et Apostolicae sedis legatis, salutem et Apostolicam benedictionem.

Quanta universae Dei Ecclesiae et praesertim Romanae

5

et orientali detrimenta et incommoda ex discordia et dissensione quae inter carissimos in Christo filios nostros illustres Francorum et Anglorum reges per humani generis contigit inimicum, poterunt evenire, nostram decet discretionem advertere et tanto diligentius ad ea extinguenda intendere, quanto exinde maiora (quod Deus 5 avertat) pericula formidamus.

§ 1. Quocirca discretionem vestram per Apostolica scripta monemus mandamus atque praecipimus, quatenus ad pacem inter eos et concordiam reformandam modis omnibus per vos et per alios religiosos discretos viros utriusque regni intercedere studeatis 10 et ad hoc tota diligentia et totis viribus laboretis. Modis omnimodis praecaventes, ne ad petitionem vel favorem unius aliquid statuatis, unde alter scandalizari debeat, aut quoquomodo turbari.

§ 2. Ad haec vobis districtius prohibemus ne uterque vestrum vel ulter regnum Anglorum intrare vel de negotiis eiusdem regni 15 tractare et praesertim de consecrationibus episcoporum aliquid umquam efficere vel ordinare praesumat nisi prius venerabilis frater noster Thomas Cantuarensis archiepiscopus iam dicto Anglorum regi ex integro reconcilietur. Quod per studium et operam vestram, operante Domino, ad effectum posse perduci confidimus et omnino 20 speramus. Sicut enim ex literis multorum discretorum virorum accepimus, nihil est unde praefatus Francorum rex et tota terra ipsius amplius commota fuerit vel turbata quam ex iis quae Joannes Saresberiensis decanus, a nobis rediens, in partibus illis dicitur disseminasse.

Datum Beneventi, 11. Kalend. Septembris.

25

4. Friedrich's I. Barbarossa Friede mit dem Papste. M. Bull. R. I. fol. 46.

1177 Alexander episcopus servus servorum Dei. Venerabilibus fra. tribus Rogero Eboracensi archiepiscopo Apostolicae sedis legato et Hugoni Dunelmensi episcopo salutem et Apostolicam benedictionem.

Exigunt gratissima e devotionis obsequia quae nobis Ecclesiae tam devote quam laudabiliter exhibuisse noscimini, ut felices 5 successus Ecclesiae vobis sicut specialibus et devotis Ecclesiae filiis spiritualibus describamus, cum dignum sit et conveniens et honestum, ut quos ita habuimus in nostra devotione firmos et stabiles, de prosperitate nostra ct ipsius Ecclesiae reddamus hilares

et gaudentes. Agite itaque una nobiscum gratias omnipotenti Deo qui habitat in altissimis et humilia respicit de supernis, de cuius munere venit ut sponsa sua sacrosancta Ecclesia diu et graviter

procellosis fluctibus et validissima tempestate quassata nunc tan5 dem portum salutis attigerit et pacatis saevientibus procellis, debita et desiderata tranquillitate laetetur.

§ 1. Sane duodecimo Kal. instantis mensis Augusti de mardato carissimi in Christo filii nostri Friderici illustris Romanorum

imperatoris, praesentibus ecclesiasticis et etiam saecularibus Teu10 tonici regni, publice in anima eius, in praesentia nostra, coram in

numerosa hominum multitudine praestiterunt, tactis sacrosantis evangeliis, iuramentum quod postquam idem imperator veniret Venetias, omni quaestione et contradictione sopita, pacem Ecclesiae, sicut per

fratres nostros et principes suos disposita est et tractata, et pacem 15 carissimi in Christo filii, Willelmi illustris Siciliae regis usque ad

quindecim annos et treguam Longobardorum usque ad sex annos, in anima sua, et etiam a principibus suis faceret, sicut in scripto pacis et treguae continetur, iuramento firmari. Et principes Teu

tonici regni scilicet Venerabiles fratres nostri Magdeburgensis, Co20 loniensis et Christianus dictus Moguntinus archiepiscopi et quidam alii in anima sua pro se iurare fecerunt.

§ 2. Nono vero Kalend. Augusti praefatus imperator, sicut tractatum fuerat et dispositum, venit ad ecclesiam S. Nicolai quae

per unum milliare distat a Venetiis et ibi tam ipse quam archie25 piscopi, episcopi et alii principes Teutonici regni abrenunciantes

schismati per fratres nostros episcopos et cardinales de mandato nostro, praesentibus quibusdam aliis absolutionis beneficium meruerunt.

§ 3. Deinde venerunt Venetias et ibi ante ecclesiam B. Marci praedictus imperator, innumera multitudine virorum et mulierum 30 praesente, et alta voce reddente gratias et laudes altissimo, nobis

sicut summo pontifici obedientiam et reverentiam humiliter et reverenter exhibuit et recepto a nobis pacis osculo, nos devote dextravit et cum reverentia qua decuit et devotione, usque ad altare in ecclesiam introduxit.

§ 4. Sequenti vero die, in festo B. Jacobi, ab eodem imperatore rogati, ad praedictam ecclesiam S. Marci solemnia colebraturi missarum accessimus. Et nobis illuc venientibus praefatus imperator extra ecclesiam obviam venit et dextro latere nostro devote

35

lin. 13: idem quod postquam imperator.

17: treugam.

suscepto, nos in ecclesiam introduxit. Et peractis missarum solemniis, nos usque ad ipsius ecclesiae portam dextravit. Et cum ascenderemus palefredum nostrum ibi paratum, stapham tenuit et omnem honorem et reverentiam nobis exhibuit, quam praedecessores eius nostris consueverunt antecessoribus.

5 $ 5. Erit itaque sollicitudinis vestrae nobis et Ecclesiae in prosperis successibus congaudere et effectum pacis aliis devotis Ecclesiae filiis aperire ut hi quos zelus domus Domini tangit, de pacis munere divinitus dato, in Domino gaudeant et exultent.

Dat. Venetiis in Rivoalto, 7. Kalend. Augusti.

10

5

5. Die böhmische Königskrone ein päpstliches Gnadengeschenk. M. Bull. R. I. fol. 57.

1204. Innocentius papa III. ... N. regi Bohemorum illustri.

Licet ante tua e promotionis tempora multi fuerint in Bohemia diademate insigniti, numquam tamen potuerunt a praedecessoribus nostris Romanis pontificibus obtinere, ut reges eos in suis literis nominarent.

§ 1. Nos quoque tum praedecessorum vestigiis inhaerentes, tum considerantes solicite, quod a nob. vir. Ph. duce Sueviae te feceras coronari, qui cum coronatus legitime non fuisset, nec te nec alium poterat legitime coronare, regem te hactenus non duximus nominandum.

10 § 2. Verum cum ad commonitionem Apostolicae sedis et nostram, relicto duce Sueviae, ad carissimum in Christo filium nostrum illustr. regem Othonem in Romanum imperatorem electum, te converteris usus consilio saniori et ipse habeat te pro rege, tam intuitu precum eius, quam tuae devotionis obtentu, regem de caetero 10 reputare volumus et vocare.

$ 3. Tu igitur taliter gratiam tibi factam agnoscas et sic ingratitudinis vitium studeas evitare, ut tua devotio mereatur, quod et gratia tibi detur ex gratia, et data gratis perpetuo conservetur, provisurus attentius ut quam citius poteris, ab eodem rege Othone 20 te facias solemniter coronari.

Dat. Lateran. 13. Kal. Maii anno septimo.

« PreviousContinue »