Page images
PDF
EPUB

Ideniowo, Kaletnik, Pansk, Suwatki, Wigry, Augustowo, Janowka, Raczki, Bakałarzewo, Filipowo, Bargtowo, Raygrod cum filia Rydzewo, Krasnybor, Lypsk, Jaminy, Tykocin, Waniewo, Płonka, Sokolý, Kobylin, Kulesze, Wysokie. Mazowiakie, Dabrowa magna, Jabłon magna, Jabłonka, Kuczym magna, Dąbrowka, Wyszonki, Poswiątne, Piątkowo, Piekuły. Civitates autem et Ecclesias predictas itemque singulas Parecias et Loca respectivis Ecclesiis pro Diecesi attributa eorumque Incolas utriusque Sexus tam Laicos quam Clericos prefatis Ecclesiis earumque Presulibus pro suis Civitate, Territorio, Diecesi, Clero Seculari ac utriusque Sexus Regulari, non tamen exempto nec non Populo, in perpetuum assignamus et in Spiritualibus respective subjicimus ita, ut quilibet antistes veram realem actualem et corporalem possessionem regiminis administrationis et omnimodo juris Diecesani in predictis Civitatibus, Ecclesiis ac Diecesibus nec non bonis atque redditibus pro ipsarum dotatione assignandis apprehendere ac retinere, libere ac licite possit et valeat. Quocirca Venerabili Fratri Francisco Malczewski, moderno Episcopo Uladislaviensi, quem in presentium Literarum Exequtorem eligimus ac deputamus, expresse committimus atque injungimus ut omnia et singula tam quoad Episcopalium Sediam erectionem ac translationem, quain quoad novam predictarum Octo Diecesium circumscriptionem a Nobis ut supra constitutam ad plenarium finem diligenter perduci studeat, utque Documenta omnia respicientia Parecias et Loca ab antiquis Diecesibus dismembrata novisque applicata Diecesibus a veteribus Cancellariis extrahi ac novis Archiepiscopali et Episcopalibus Cancellariis tradi studiosissime curet. Mandamus preterea eidem Francisco, Episcopo, ut suppresso ac immutato priori Ecclesiarum Cathedralium statu ex delegata Nostra Auctoritate unumquodque tam Ecclesie - Metropolitane, quam septem Cathedralium Ecclesiarum Capitulum constituat ex duodecim tantum efformatum Canonicatibus et Prebendis, comprehensis in hoc numero quatuor Dignitatibus ac Prebendis Theologali et Penitentiaria, utque cuilibet ex prefatis octo Ecclesiis inserviant insuper Sex Presbyteri Vicarii nuncupandi proviso tamen decenti ac congrue substentationi, quoad vixerint singularum Personarum Ecclesiasticarum actu obtinentium superextantes, Dignitates vel Canonicatus, atque integro illis manente Stallo in Choro ac

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Loco et Suffragio in Capitulo salvisque ceteris juribus, quibus nunc ipse perfruuntur. Firmum pariter atque illesum circa Dignitatum et Canonicatum primodictorum provisionem et collationem remanere debebit imposterum jus iis ipsis, quibus antea legitime competebat. Volumus insupet, quod idem Franciscus, Episcopus, peculiari ad id a Nobis Ei delegata facultate antiquam Cathedralem Ecclesiam Kielcensem sub Titulo Assumptionis Beate Marie Virginis ad simplicem Collegiate Ecclesie statum cum sufficienti Capitularium numero ab eodem Episcopo perscribendo et cum congruis assignandis Prebendis reducere possit et valeat, proviso pariter Divini Cultus exercitio atque opportune manutentioni alterius per Nos item suppresse Cathedralis Ecclesie Vigerscensis. Cum autem ob transactam rerum conversionem ac belli calamitates bona tam Episcopalibus Sedibus quam Cathedralibus Capitulis et puerorum Ecclesiasticis Seminariis antea respective pertinentia fere in totum distracta et redditus maxime imminuti ad presens reperiantur, Nos ad hujusmodi necessitatibus eo, quo possimus, modo solicite consulendum supradicto Francisco, Episcopo, potestatem facimus, ut accuratissime inspecto actuali statu superextantium bonorum ac reddituum Monasteriis seu Abbatiis ac simplicibus Beneficiis spectantium, auditisque omnibus interesse habentibus, tot ex antedictis Monasteriis seu Abbatiis ac simplicibus Beneficiis Apostolica sibi delegata facultate queat supprimere, extinguere et annullare, quot necessaria erunt tam ad congrue dotationis cujuslibet jam existentis Episcopalis Mense Capituli et Seminarii dotationis implementum, quam ad integram et congruam nove Episcopalis Ecclesie Capituli et Seminarii Janowensis seu Podlachiensis efformandam dotationem, caute tamen, quod Ecclesiarum spectantium Monasteriis vel Abbatiis ac Beneficiis hoc modo supprimendis ad effectum eorum bona ac redditus Episcopalibus Mensis Capitulis ac Seminariis proportionabiliter respe ctive uniendi atque applicandi necessarie manutentioni ac Divini Cultus libero exercitio opportune ac stabiliter consulatur, quodque eorundem Monasteriorum vel Abbatiarum ac Simplicium Beneficiorum congrue supportentur onera consueta, ac ulterius proviso, quod talis Beneficiorum hujusmodi in unaquaque Diecesi superextet numerus, ut cuilibet Antistiti minime desit necessaria commoditas benemeritis Clericis Diecesanis gratifican

di. Curabit itaque supradictus Franciscus presentes Nostras Literas adamussim exequendo ita res omnes componere atque 'constabilire, ut quilibet Antistes commodam ac decentem habeat propriam sibi adsignatam Habitationem aptasque habeat proprias Edes, quodlibet Puerorum Ecclesiasticum Seminarium, utque annui redditus in ea Summa cuilibet adsignentur, que ad Episcopalis Dignitatis decorum sustinendum, ad Cathedralium Ecclesiarum et Capitulorum manutentionem ac decentem substentationem et ad Puerorum in Seminario educationem alimoniam et instructionem conveniens et necessaria respective dignoscatur. Interea supradicto Francisco, Episcopo, Uladislaviensi Exequtori deputato, ut ipse per se vel per aliam, seu alias Personas in Ecclesiastica Dignitate constitutam, seu constitutas, ab eo specialiter subdelegandam, vel subdelegandas, omnia et singula, que ad premissorum omnium et singulorum plenariam et integram exequtionem necessaria dignoverit gerere, facere, disponere ac statuere omnesque controversias ac questiones forsan orituras examinare, judicare ac definire libere et licite possit ac valeat, necessarias omnes et opportunas facultates concedimus atque impartimur simulque eidem Francisco, Episcopo, injungimus, ut post completam harum Literarum exequtionem actorum omnium authenticum Exemplar infra Semestrem ad urbem transmittere teneatur in Consistoriales Tabulas referendum; presentes autem literas et in eis contenta quecumque nullo unquam tempore, etiam ex eo, quod quilibet in iis interesse habentes vel habere pretendentes vocati non fuerint ac auditi, premissis non consenserint, de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis vitio seu intentionis Nostre vel quovis alio substantiali et inexcogitato defectu notari, impugnari, invalidari aut adversus illas quodcumqué juris vel facti aut gratie remedium impetrari posse, nec eas sub quibusvis derogationibus aut aliis contrariis dispositionibus comprehendi, sed ab illis semper excipi, validasque et efficaces esse et fore suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, sique ab omnibus observari et ita per quoscùmque Judices Ordinarios vel delegatos quavis auctoritate fungentes sublata eis qualibet aliter judicandi et interpretandi facultate judicari et definiri debere volumus atque mandamus, et si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum et inane decernimus.

1

Non obstantibus quibusvis etiam in Provincialibus vel Generalibus Conciliis editis Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis ac Nostris et Cancellarie Apostolice Regulis etiam de jure quesito non tollendo nec non supradictarum Ecclesiarum et Monasteriorum vel Abbatiarum ac Simplicium Beneficiorum etiam Confirmatione Apostolica vel quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus, concessionibus et Indultis, licet specifica et individua mentione dignis, quibus omnibus et singulis eorumque totis tenoribus etiamsi de illis specialis, specifica, et individua mentio seu quevis alia expressio habenda aut alia aliqua exquisita forma ad hoc servanda foret illorum tenores presentibus pro expressis habentes ad premissorum omnium et singulorum effectum latissime et plenissime ac specialiter et expresse derogamus et derogatum esse intendimus ceterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem, ut harum Literarum Transumptis etiam impressis manu tamen alicujus Notarii Publici subscriptis ac Sigillo Persone in Ecclesiastica dignitate constitute munitis eadem prorsus fides ubique adhibeatur, que ipsis presentibus adhiberetur, si forent exhibite vel ostense. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc Paginam Nostrarum Dismembrationis, Applicationis, Translationis, Erectionis, Circumscriptionis, Subjectionis, Suppositionis, Assignationis, Reservationis, Mandati, Facultatis, Impartitionis, Decreli, Derogationis ac Voluntatis infringere, eique ausu temerario contraire; si quis autem hoc attentare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. — Datum Rome apud Sanctam Mariam Majorem Anno Incarnationis Dominice Millesimo Octingentesimo Decimo Octavo, Pridie Kalendas Julii, Pontificatus Nostri Anno Decimo Nono. Loco † Plumbi. Super quibus quidem Litteris ego Notarius Publicus presens Transumptum confeci et signavi presentibus. D. D. Fabio et Damaso Testa, Testibus T. Duobus.

Concordat cum Originali T. Isola Offis Depus Coad.

(L. S.)

A. Card. Prad.
Ita est. Joseph Battaglia
Notarius Apostolicus.

« PreviousContinue »