Page images
PDF
EPUB

II Si uero rathenburgii illi legem dixerint, et ille contra 15 quem dixerunt, eis contradicat, et hoc sustinere noluerit eos enim contra legem iudicasse sibi putat, et id comprobare non poterit, unicuique de septem rathinburgiis DC. denar. qui faciunt solid. XV. soluat.

De Chren ceude Tit. LXI.

I SI quis hominem occiderit et in tota facultate non habuerit, unde totam legem impleat. Duodecim iuratores dabit, quod nec subtus terram, neque supra terram, plus de facultate habeat † quam donauit. Et postea debet in casam suam intrare, 5 et de quatuor angulis terræ puluerem in pugno colligere et postea in duropello stare et intus casam cuptare debet, et sic de sinistra manu trans suas scapulas iactare super proximiorem parentem. Quod si iam pater, aut mater, seu frater pro ipso soluerunt, super sororem tunc matris, aut super eius filios debet 10 illam terram iactare. quod si isti non fuerunt, super tres de generatione patris et matris, qui proximiores sunt et postea in camisia discinctus, discaleatus, palo in manu supra sepem salire, ut pro medietate quantum pro compositione deberet, aut quantum lex addicat, illi tres soluant de materna generatione. hoc 15 et illi alii, qui de paterna generatione ueniunt, facere debent.

II Si uero aliquis ex illis pauperior fuerit, et non habet unde integrum soluat debitum, quicunque de illis plus alio habet exsoluat, et iterum super illum chrene chruda ille qui est pauperior iactet, ut ille totam legem soluat. quod si hic etiam non 20 habet, ut legem soluat et totam legem componat, tunc illum qui homicidium fecit tollit, qui eum in fide sua habet, et per quatuor mallos præsentem faciat, et si eum per compositionem aut fidem nullus suorum tulerit, hoc est, eum redimat, aut pro eo persoluit, tunc de uita componat.

25 III At præsentibus temporibus, si de suis propriis rebus non habuerit, unde transoluere, aut se de lege defensare, possit omnis caussa superius comprehensa, ad caput suum pertinet ob

seruare.

De Alodis Tit. LXII.

I SI quis mortuus fuerit, et filios non dimiserit, si pater aut mater superstites fuerint, in ipsam hæreditatem succedant. II Si pater et mater non superfuerint, et fratrem aut sororem dimiserit, in hæreditatem ipsi succedant.

5 III Si isti non fuerint, tunc soror matris in hæreditate p. 33 succedat.

IIII Si uero soror matris non fuerit, sic soror patris in hæreditate succedat.

V Et postea sic de illis generationibus, quicunque proximior fuerit, ipsi in hæreditate succedant qui ex paterno genere 10 ueniunt.

VI† DE TERRA VERO SALICA, IN MVLIEREM NVLLA PORTIO HAEREDITATIS TRANSIT, SED HOC VIRILIS SEXVS ACQVIRIT, HOC EST, FILII IN IPSA HAEREDITATE SVCCEDVNT. SED VBI INTER NEPOTES AVT PRONE- 15 POTES, POST LONGVM TEMPVS, DE ALODE TERRAE CONTENTIO SVSCITATVR, NON PER STIRPES, SED PER CAPITA DIVIDANTVR

De eo qui se de Parentilla tollere uult. Tit. LXIII.

et

I SI quis de parentilla tollere se uoluerit, in † mallum aut in tunchinium admallare debet, et ibidem quatuor fustes aluinos super caput suum frangere debet in quatuor partes, illas in mallo iacere debet et ibi dicere. Quod se et de iuramento et de hæreditate, et de tota ratione illorum tollat, et sic 5 postea, si aliquis de suis parentibus, aut moriatur, aut occidetur, nulla ad illum compositio hæreditatis perueniat. simili modo: si ille moriatur, ad suos parentes non pertineat caussa nec hæreditas eius, sed amodo cum duodecim iuratoribus se exinde educat. *

10

De Harouueno Tit. LXIIII.

I SI quis alteri de manu aliquid per uim tulerit, et raubauerit, aut exspoliauerit MCC den. qui faciunt sol. XXX culpabilis iudicetur, et rem pro capitale restituat.

II Si uero quicunque desuper hominem aliquid in tertia manu miserit, et ei per uirtutem aliquid tulerit malb. charo- 5 uueno M.CC. den. qui faciunt solid. XXX. culpabilis iudicetur.

De compositione Homicidii Tit. LXV.

I SI cuiuscunque pater occisus fuerit, medietatem filii in compositione colligunt, et aliam medietatem parentes, qui proximiores fuerunt, tam de paterna quam de materna generatione diuidunt. Quod si de paterna uel materna parte nullus proximus fuerit, portio illa ad fiscum perueniat, uel cui fiscus con- 5 cederit.

De homine in hoste occiso Tit. LXVI.

I SI quis hominem occiderit in hoste, tripla compositione componatur sicut in patria componere debuit.

II Si quis hominem ingenuum qui lege Salica uiuit in hoste, in companio, de companiei suorum occiderit, secundum 5 quod in patria si ipse occisus esset componere debuisset, in triplo componat.

III Si quis hominem ingenuum, qui Salica lege uiuit, in hoste occiderit, malb. || leudardi tres pellia XXIIII M. den. qui p. 34 faciunt sol. DC. culpabilis iudicetur.

10 III Si uero in triste dominica, ille qui occisus est, occisus fuerit, mal. leudardi tres pellia LXXII M. denar. qui faciunt sol. MDCCC. culpabilis iudicetur.

[blocks in formation]

I SI quis alterum cheruioburgum, hoc est strioportium clamauerit, aut illum qui inium dicitur portasse ubi strias cocinant et eum conuincere non poterit, MMD den. qui faciunt solid. LXII. et dimidium, culpabilis iudicetur.

5 II Si quis mulierem ingenuam striam clamauerit, aut meretricem, et conuincere non potuerit, VII MD. denarios, qui faciunt solidos CLXXXVIII. culpabilis iudicetur.

III Si stria hominem comederit et conuicta fuerit VIII M. denar. qui faciunt sol. CC. culpabilis iudicetur.

De Caballo excorticato. Tit. LXVIII

I SI quis caballum extra consilium domini sui decorticauerit, malb. leudardi DC. qui faciunt solid. XV. culpabilis iudicetur, excepto capitale et delatura. et si confessus fuerit, capitale tantum restituat. Si uero negat et conuictus fuerit, solidos 5 XV. componat.

De eo qui Hominem uiuum de furca tulerit. Tit. LXIX.

I SI quis hominem uiuum de furca tollere præsumpserit et fuga lapsus fuerit, ille qui eum tulerit, aut uitam pro ipso amittat, aut VIII M. den. qui faciunt solidos CC. culpabilis iudicetur.

5 II Si uero quis hominem mortuum de furca sine uoluntate aut consilio iudicis, aut ipsius cuius caussa est tulerit, pro culpa qua suspensus est, quicquid exinde lex docuerit, ille qui eum tulerit culpabilis iudicetur.

P. 35

III Si quis hominem de bargo uel de furca dimiserit sine uoluntate iudicis MDCCC. den. qui faciunt sol. XLV. culpabilis 10 iudicetur.

IIII Si quis sine consensu iudicis, de ramo ubi incrocatur, deponere præsumpserit MCC denar. qui faciunt solid. XXX. culpabilis iudicetur.

De eo qui Filiam alienam acquisierit et se retraxerit.
Tit. LXX.

I SI quis filiam alienam ad coniugium quæsierit, præsen tibus suis et puellæ parentibus, et postea se retraxerit, et eam accipere noluerit, malb. frifra figena MMD. denarios, qui faciunt solidos LXII. et dimidium culpabilis iudicetur.

De Basilica incensa. Tit. LXXI.

I SI quis uoluntario ordine, aut fortasse per negligentiam, basilicam incenderit, malb. alu trude theo tidio. VIII M. den. qui faciunt sol. CC.

I

De terra Commendata Tit. LXXII.

quis alteri auicam terram suam commendauerit, et ei noluerit reddere, si eum admalluerit et conuinxerit. DC den. qui faciunt sol. XV. culpabilis iudicetur.

De cultello Sexxaudro. Tit. LXXIII.

[ocr errors]

I SI quis alteri cultellum furauerit, et ei fuerit adprobatum, ipsum in loco restituat, et insuper DC. den. qui faciunt sol. XV. culpabilis iudicetur.

De Chreodiba. Tit. LXXIIII.

I SI quis hominem ingenuum seu iu sylua, seu in quolibet loco occiderit, et ad celandum igne combusserit, XXIIII M. den. qui faciunt sol. DC. culpabilis iudicetur.

II Si quis antrussionem uel fœminam taliter interfecerit, aut celauerit, aut igne cremauerit. LXII MD. den. qui faciunt 5 sol. MDCCC culpabilis iudicetur.

De muliere Grauida occisa. Tit. LXXV.

I SI quis mulierem grauidam occiderit, XXIIII M. den. qui faciunt solid. DC. culpabilis iudicetur. Et si probatum, fue

rit, quod partus ille puer fuerit, simili conditione pro ipso puero DC solid.. culpabilis iudicetur.

5 II Si quis puellam intra duodecim annos, usque ad duodecimum impletum occiderit, sol. CC. culpabilis iudicetur.

III Si uero maiori ætate usque ad sexagesimum annum, quo usque partum habere potuerit, occiderit, XXIIII M. den. qui faciunt solid. DC. culpabilis iudicetur.

10 IIII Si postea fuerit occisa, quando iam partum amplius habere non potuerit, sol. CC. culpabilis iudicetur.

De Antrussione. Tit. LXXVI.

I SI antrussio antrussionem de quacunque caussa admallare noluerit, ubicunque eum inuenire potuerit, super septem noctes cum testibus eum rogare debet, ut ante iudicem ad mallobergo de causa quæ inputatur ex hoc respondendo debeat con5 uenire. Si eis ibidem non conuenerit, aut iste uenire distulerit, qui ipsum admallauerit, in nubi eum solsatire debet. Sic postea iterata uice ad noctes XIIII. eum rogare debet, ut ad illum mallebergo debeat uenire, ad dandum responsum, et qui admallatur, si eo uenerit, tunc qui eum admallauit, si causa minor 10 fuerit, aut minus quam XXXV. solid. componatur, debet ibi sextus vuedredo iurare, et ille postea qui rogatus fuerat, si se ex hoc idoneum esse cognoscat, se debet postea cum duodecim per sacramenta absoluere. Si uero maior caussa fuerit quam XXXV. solidis, culpabilis inneniatur, seu adhuc maiori numero superest, 15 ut unde minus quam XLV. solidi non iudicentur, || ipse qui eum p. 36 rogauit, cum nono vuedredo debet iurare, et ille qui rogatus est, si se idoneum agnoscit, se cum octauo decimo datis sacramentis absoluere debet. Si certe talis fuerit caussa unde XLV. sol. aut amplius usque ad leudem coponere debet, ipse qui eum roga20 uit, debet duodecimus vuedredo iurare, et ipse qui rogatus est, si se innocentem esse cognoscit, uicesimus quintus, datis sacramentis absoluere se debet. Si uero de leude eum rogatum habuerit, debet qui eum rogauit cum XII. vuedredo iurare, et ipsas. XIIII. noctes eneum calefacere, et si ad ipsum placitum uenire 25 despexerit, aut manum suam in æneum mittere noluerit, quicunque antrusco ille, de causa superius cõprehensa, per sacramenta se absoluere non potuerit, aut manum suam pro leude, in æneum mittere despexerit, aut in placitum uenire distulerit, tunc ille qui eum rogatum habuit, solem ei collocare debet, ad ipsam 30 uero diem, in mallobergo ipso, in XL. noctibus. Si nec ibi se conduxerit, tunc ille qui eum rogatum habuit, solem collocet, postea illum ad præsentiam regis ad noctes XIIII. rogare debet,

« PreviousContinue »