Page images
PDF
EPUB

ACTIO PRO CAUSSA ITALICA.

1. Catholica professio fidei, quæ' una est, triplici præcipue unitate præcellit, unitate primum qua credimus in unum Deum, unitate deinde qua credimus in unum Christum, et unitate postremo qua credimus unam ecclesiam, adeo ut unitas sit quæ in theologia, in œconomia, et in pulcherrimo œconomiæ opere (ecclesia siquidem e novi Adami latere nova Eva defluxit) præ ceteris ornamentis dominetur atque regnet.

2. Hæc tamen unitatis præstantia non est eiusmodi, quæ numerum, distinctionem, varietatemque aversetur. Et sane neque numerum, neque distinctionem, neque varietatem aversatur theologia, quæ non minus unitatem deitatis, quam consubstantialem hypostaseon trinitatem tuetur et colit. Neque numerum, neque distinctionem, neque varietatem aversatur œconomia, quæ sicuti unitatem personæ Christi, ita dualitatem naturarum, quæ distinctæ quidem sint sed non divisa, propugnat ac veneratur. Tandem neque numerum, neque distinctionem, neque varietatem aversatur ecclesia, quæ quum una sit mystici corporis unitate, multiplex est copia et ubertate membrorum.

1 Fphes. IV. 5.

1

2

3. Præclare Augustinus: quae ecclesia, ipsæ ecclesice pluraliter dicuntur. Propter unitatem ecclesiæ, una ecclesia: una est columba mea, una est matris suæ: propter congregationes fraternas per loca multæ sunt ecclesiæ. Alibi vero Cyprianum imitatus scribit: avelle radium solis a corpore, divisionem lucis unitas non capit. Ab arbore frange ramum, fractus germinare non poterit. A fonte præscinde rivum, præcisus arescit. Sic et ecclesia Domini luce perfusa per orbem totum radios suos porrigit, unum tamen lumen est quod ubique diffunditur, nec unitas corporis separatur. Ramos suos per universam terram copia ubertatis extendit, profluentes largiter rivos latius expandit; unum tamen caput est et origo una et una mater fecunditatis successibus copiosa. Quare seriem copulationemque expendens articulorum symboli ait: rectus confessionis ordo poscit, ut Trinitati subiungatur ecclesia, tamquam habitatori domus sua, et Deo templum suum, et conditori civitas sua. Quæ tota hic accipienda est, non solum ex parte qua peregrinatur in terris a solis ortu usque ad occasum laudans nomen Domini; verum etiam ex illa quæ in cœlis semper ex quo condita est cohæsit Deo, nec ullum sui casus malum experta est. Hæc in sanctis angelis beata persistit, et suæ parti peregrinanti, sicut oportet, opitulatur, quia utraque una erit consortio æternitatis, et nunc una est vinculo caritatis.

3

4. De quo doctrinæ capite una cum Augustino testes accedunt Tertullianus, qui in libello de præscriptionibus omnes toto orbe diffusas ecclesias unam ecclesiam

1 Enarrat. in Ps. CXLI, 4.

2 Con. Crescon., lib. II, cap. XXXIII.

3 Enchirid., cap. LVI.

ideo vocat, quod omnes eamdem fidem tenentes unam omnes probent unitatem. Iohannes Chrysostomus qui homilia prima in priorem ad Corinthios epistolam ecclesiæ nomen, scribit, non ambitum, sed unionem et consonantiam significat. Ambrosius qui in tertio officiorum libro, capite tertio, ecclesiam definit congregationem, quæ in unum connexum corpus atque compactum unitate fidei et caritatis assurgit. Theodoritus, quo auctore in psalmum quadragesimum-septimum, communiter omnes ecclesiæ ad unam rediguntur ob consonantiam veterum dogmatum. Vulgatus Hieronymus qui commentario in psalmum vigesimum-tertium, ecclesia, inquit, ex pluribus personis congregatur, et tamen una dicitur propter unitatem fidei. Anastasius sinaita cuius ista sunt verba, libro tertio, anagogico in exemeron: congregentur aquæ, quæ quidem ex diversis populis et gentibus et sectis sub unitate fidei congregantur. Et ne nimius videar, Euthymius, quo docente in psalmum octogesimum-octavum, si loca respicias, ecclesiæ plures sunt; si religionem et fidei communicationem, omnes que ubique sunt ecclesiæ, unam constituunt fidelium ecclesiam.

5. Sed inimicus homo et quotquot inimici hominis spiritu raptantur, numquam desierunt triplicem quam adumbravimus unitatem omni armorum genere impetere, et si qua fieri arte posset expugnare.

Unitam distinctamque theologiam diversis quidem ambagibus, sed eadem pravitate consilii labefactare connisi sunt polytheistæ, dualistæ, monarchiani, ariani, macedoniani, tritheita et photiani.

Unitam distinctamque economiam phantasiastæ primum, et agmine deinde facto, nestoriani, eutychia

ni, monotheletæ, adoptianista perturbandam convellendamque susceperunt.

Quotquot autem ab ecclesiæ originibus ad sæculum usque decimum-nonum, maxima humani generis pernicie, sive hæretici, sive schismatici exstiterunt, adversus catholicam ecclesiæ unitatem summis conatibus decertarunt.

6. Ut enim Augustinus in capite decimo de fide et symbolo enarrans verba, credimus et sanctam ecclesiam, utique catholicam, sapientissime animadvertit, quamquam hæretici et schismatici congregationes suas ecclesias vocent, hæretici tamen falsa de Deo sentiendo, ipsam fidem violant, schismatici autem dissensionibus iniquis a fraterna caritate dissiliunt, quamvis ea credant quæ credimus. Quapropter nec hæretici pertinent ad ecclesiam catholicam nec schismatici. Quod mirum esse nullatenus debet, sic enim, ut idem subdit sermone secundo in osalmum trigesimum, unum corpus ecclesia est, ut non sit discissio, non autem facit discissionem nisi dissensio. Caritas autem compagem facit, compages complectitur unitatem, unitas servat caritatem, caritas pervenit ad claritatem. Unde oratione adversus arianos intorta pergit capite sexto, libri de quinque hæresibus: erubescite ariani. Tunicam hominis iam iudicati in cruce pendentis, Pilati non sunt ausi milites conscindere, et vos caritatem Dei in cœlo sedentis, imo caritatem ipsum Deum dividere conamini. Vos in infernum ruitis, et illam tunicam numquam rumpitis.

7. Qua quidem fide, futurum nunquam ut portæ inferi adversus ecclesiam prævaleant, mirifice lætamur memoria reputantes quæ in psalmum centesimum-primum aureo quodam eloquentiæ flumine Augustinus dis

« PreviousContinue »