Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

PRÆFATIO.

Quamquam propria veritatis sit tessera insitusque character, ut nativa virtute polleat, sincerisque potius enarratoribus quam contentiosis indigeat vindicibus ad animos percellendos, fervidosque suimetipsius ciendos amores; nescio tamen qua misera rerum conversione usuvenerit, ut soleant passim homines, neque vulgares modo, verum etiam exculti litteratique, non tam in ipsos veritatis radios mentis aciem dirigere, et illud quod proponitur sedulo intimeque perscrutari, quam curiose exquirere, qui sit locus, quæ dicentis auctoritas, quove ipse gradu in civili aut ecclesiastica societate præfulgeat. Quibus externis, peregrinis, fallacibusque pigmentis tantopere defertur, ut si illa quidem adsint, in tuto caussa esse posita videatur, sin vero aut penitus desint, aut communia dumtaxat sint, nullaque eximiæ cujusdam famæ celebritate clarescant, vix aut ne vix quidem de secundo caussæ exitu, deque veritatis triumpho tibi quidquam pollicearis. Adeo humanis moribus confirmatur, auctoritate potius quam scientia nos regi, et magnis potius nominibus, quam perspicuis rationibus evidentibusque argumentis nos obsequi. Scilicet, ut hebraismo

abutar, in illud incidimus vitium, quod personarum acceptionem Scripturæ nominant, et quo efficitur, ut multis famam obtinentibus, multi contra mereantur.

[ocr errors]

Sed quemadmodum medici solent artem suam adhibere, pharmacisque uti pro habitu, diversaque ægrotantium conditione; ita ad communem utilitatem scribentibus officium incumbit non quidem erroribus inserviendi, sed imbecillitati legentium prospiciendi, ne quod aggrediuntur opus, in irritum cedat, exhaustique labores optato inprimis fructu destituantur.

2

Quapropter Paulus etiamsi de doctrinæ quam annunciabat veritate certissimus: noverat enim suum evangelium non esse' secundum hominem, neque ab homine acceptum, sed per revelationem Jesu Christi; nihilominus neque a suo munere neque ab apostolica dignitate alienum existimavit sibi suæque disciplinæ pondus auctoritatemque his verbis conciliare: « In quo quis audet (in insipientia dico), audeo et ego. Hebræi sunt, et ego: Israelitæ sunt, et ego: semen Abrahæ sunt, et ego ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego. » Et rursum: « Si gloriari oportet non expedit quidem, veniam autem ad visiones et revelationes Domini.» Quibus prudentis instar pædagogi indicatis obiterque perstrictis, hoc tandem epiphonemate absolvit: « Factus sum insipiens, vos me coegistis. »

3

Erunt autem, nisi omnino fallimur, qui a nobis sciscitentur quo ista spectent, quidve nobis hoc exordio

Gal. I. 11-13.

2 II. Cor. XI. 21-23.

Ibid. XII. 1.

Ibid. v. 11.

consequi proposuerimus. Sciscitantibus candide respondebimus, eo nos verbis nostris spectare, ne quæ sumus in consequenti actione ad episcopos catholicos dicturi obscuritate dicentis perorantisque ignobilitate spernantur, vel, quod a nostris consiliis longius abhorreret, arguantur etiam temeritatisque damnentur. Palam igitur solemniterque testamur, nos esse puros putosque catholicos integritatem catholici symboli catholicæque disciplinæ nobis cordi esse quam quod maxime, formæ sanorum verborum nos impense studere, nihilque esse nobis antiquius quam cum Apostolo exclamare: « Sed licet nos aut angelus de cælo evangelizet vobis præter quam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. » Quare ab iis toto, ut loquuntur, pectore avcrsi refugimus, quos Petrus' vocat indoctos, instabiles, depravantesque Scripturas ad suam ipsorum perditionem, et de quibus alexandrinus præsul Athanasius in altera adversus arianos oratione scribit, sic animo eos esse comparatos, ut postquam impietatem in corde suo pro canone constituerint, ad eum divina omnia corrumpant oracula.

8.

Nostra igitur cogitandi, loquendi, scribendique norma non est anceps sed fixa, non varia sed constans, non humana sed humano-divina, quum probe teneamus' a Christo sua dona in homines refundente fuisse in ecclesia positos pastores et doctores ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi; itemque probe teneamus ecclesiam esse CO

1 II. Tim. I. 13.

2 Gal. I. 8.

3 II. Petr. II. 16.

3

[blocks in formation]

lumnam et firmamentum veritatis, neque contra ecclesiam aut extra ecclesiam vel integram plenamque veritatem, vel salutiferam caritatem haberi servarique posse.

1

Hac fidei communionisque nostræ perspicua certaque professione edita, lectores monemus ut secumipsi prudenter recolant, nos quoque esse genus electum, regale sacerdotium, gentem sanctam, populum acquisitionis, ut virtutes annunciemus eius qui de tenebris nos vocavit in admirabile lumen suum; et nobis quoque' qui unctionem habemus a Sancto et novimus omnia, quique sumus docibiles Dei, ius esse facultatemque qua in religiosis contentionibus in alterutram partem nondum definitis mentem nostram sententiamque modeste aperiamus.

Novimus sane ab eo sacerdotio, quo utpote christiani catholicique insignimur, illud toto cœlo distare de quo tridentina synodus decernit, in ecclesia catholica esse hierarchiam divina ordinatione institutam, eamque constare ex episcopis presbyteris et ministris. Novimus. quod in posteriore libro de schismate donatiano tradit. Optatus: certa membra habet ecclesia, episcopos, presbyteros, diaconos, ministros, et turbam fidelium. Novimus quod idem in donatianos invectus subdit: cum sint quatuor genera capitum in ecclesia, episcoporum, presbyterorum, diaconorum et fidelium, nec uni parcere voluistis. Neque nos præterit insigne dogmaticumque discrimen, quo a clericis laici distant, eisque subiiciuntur.

Sed quamquam hæc nobis sint compertissima, non

1 I. Petr. II. 9.

2 I. Ioh. III. 20-27.

3 Ioh. VI. 45.

* Sess. XXIII. can. 6.

« PreviousContinue »