Page images
PDF
EPUB

antiquorum admirator, recentium contemtor, Aprum à novorum rhetorum more ad antiquorum oratorum formam trahere nititur. 15. Inde de antiquis et recentibus disputatio. 16. In antiquorum venerationem conspirant Messala, Secundus, et Maternus. Aper antiquos insectatur, et seculi sui partes tuetur. 17. Incertum enim esse et obscurum antiquorum nomen. 18. Plures quoque eloquentiæ species. Malignitate humanâ, vetera in laude, præsentia in fastidio esse. 19. Cassium Severum, quem antiquitatis terminum constituunt, non inscitiâ, sed judicio et intellectu ad novum dicendi genus se transtulisse. 20. Multa veteris eloquentiæ vitia. Recentem esse lætiorem et pulchriorem. 21. De Calvo, Cœlio, C. Cæsare, Bruto, eorum Ciceronisque carminibus, de Asinio et Corvino judicia. 22. Ciceronis laudes et vitia. 23. Summam eloquentiæ artem esse, antiquorum egregia quæque imitari, et à recentibus feliciter reperta miscere. 24. Maternus Messalam hortatur non ad laudationem antiquorum, quos fama sua satis laudat, sed ut causas, cur in tantum ab eorum eloquentiâ præsens ætas recesserit, aperiat, 25. Messala quædam tamen de antiquorum nomine, et judicia de Calvo, Asinio, Cæsare, Cœlio, Bruto, Cicerone, retractat. 26. C. Gracchum, L. Crassum laudat. Mæcenatem verò, Gallionem et Cassium Severum. repre

[ocr errors]

hendit. 27. Messalam longiùs vagantem ad propositum retrahit Maternus. 28. Causas ergò cur eloquentia ceteræque artes à vetere gloriâ desciverint adfert Messala, desidiam juventutis, negligentiam parentum, inscientiam præcipientium, et oblivionem moris antiqui. 33. Hæc cùm evolveret Messala, eum restitantem impellit Maternus ut prosequatur, et quomodò veteres ingenia alerent, doceat. 34. Messala veteris juvenum institutionis artes explicat. 35. Recentioris vitia retegit. At in hâc parte mutilus est Messalæ sermo. Periit integra Julii Secundi oratio. In Materno desunt quoque initia. Quæ desiderantur supplere juvat, ut faciliùs sit hujusce dialogi sensum adsequi, ejusque utilitates percipere. 1. Retectis pravæ institutionis vitiis, Messala juvenum inscitiam, cùm ad veros judices ventum est, explodit, eosque, sine ullâ publici privatique juris experientiâ, exili tantùm elegantiâ turgidâve granditate ridiculos scenicisque præceptorum suorum artibus instructos prodire ostendit. 2. Histrionicâ hâc institutione perditam esse eloquentiam concludit. 3. Maternum et Secundum hortatur ut altiores alias, si quæ sint, causas aperiant. 4. Julius Secundus non tam novas corruptæ eloquentiæ causas expromit, quàm à Messalâ allatas explicat, earumque originem demonstrat. 5. Mutatâ nempe republicâ, mutata sunt ingenia; et sub Principibus non

eloquentia, sed ingenii fama, curæ fuit. In Annæo Senecâ cœpit illa ingenii prurigo. 6. Ejus exemplo et fortunâ fuit incitata. 7. Neque priscis Vespasiani virtutibus repressa. Immo in dies audacior forum inrupit. 8. Suasque in laudes subsellia conduxit, duce Largio Licinio. 9. Fessam tantis propudiis eloquentiam cessâsse ait Julius Secundus; Maternumque iis deterritum Musas esse sectatum. 10. Fatetur Maternus se irrepentibus in forum vitiis fuisse commotum; trahente tamen naturâ, ad Musarum castra transfugisse. 11. Mox ut motam quæstionem dirimat, eloquentiæ disertique generis dicendi vices atque ingenia expendit: Rhetoribus indulget. Quintilianum laudat. 12. Nec miratur eloquentiam desiisse, quæ Ciceroni superstes esse non valuit. 13. Neque Principum arbitriis erat accommodata. Nusquam enim eloquentiam esse, nisi ubi sit libertas. 14. Inde tantam cloquentiæ vim fuisse in Demosthene. Cetera habet Tacitus. 36. Ipsâ temporum perturbatione et licentiâ, cùm vigeret respublica, eloquentiam olim valuisse. 37. Iis temporibus neminem magnam potentiam sine eloquentiâ fuisse consecutum. 38. Cn. Pompeium eloquentiæ nocuisse, cùm cam adstrinxit, frænosque ci imposuit. 39. Immo ipsis oratorum pœnulis fractam cam fuisse et dejectam, quòd pompâ plausuque indigcat. 40. Probitate quo

que

et modestiâ eam elanguisse, cùm naturâ sit contumax, temeraria et arrogans. 41. Pro varietate ergò temporum variam fuisse eloquentiam ; suasque esse quibusvis temporibus laudes et utilitates. 42. Dialogi conclusio.

Habitus est hic dialogus

A. U. C. J. C.

DCCCXXVIII. 75. Coss. (Flavio VespasianoAug.IV, Tito VespasianoCæsareIV.

« PreviousContinue »