Page images
PDF
EPUB

C. CORNELII

TACITI

DIALOGUS DE ORATORIBUS.

1. SÆPE ex me requiris, Juste Fabi, cur, cùm priora secula tot eminentium oratorum ingeniis gloriâque effloruerint, nostra potissimùm ætas deserta, et laude' eloquentiæ orbata, vix nomen ipsum oratoris retineat: neque enim ita appellamus nisi antiquos: horum autem temporum diserti, causidici, et advocati, et patroni, et quidvis potiùs, quàm oratores vocantur. Cui percunctationi tuæ respondere, et tam magnæ quæstionis pondus excipere, ut aut de ingeniis nostris malè existimandum sit, si idem adsequi non possumus, aut de judiciis, si nolumus, vix herculè auderem, si mea sententia proferenda, ac non disertissimorum, ut nostris temporibus, hominum sermo repetendus esset, quos

1

De oratoribus. De scriptore | scripsit Plinius, 1. Ep. 11. et vii. et titulo hujus dialogi vide not. et Ep. 2.

emend.

2 Juste Fabi. L. Justus Fabius consul fuit suffectus A. U. C. 854. J.C. 111. Duas epistolas ad illum

3 Deserta, et laude. Emendandum videtur, diserta, at laude. Vide not. et emend. ad cap. 1.

eamdem hanc quæstionem pertractantes, juvenis admodùm audivi. Ita non ingenio, sed memoriâ ac recordatione opus est, ut quæ à præstantissimis viris et excogitata subtiliter et dicta graviter accepi, cùm singuli diversas, vel easdem,' sed probabiles causas adferrent, dum formam sui quisque et animi, et ingenii redderet, iisdem nunc numeris, iisdemque rationibus persequar, servato ordine disputationis: neque enim defuit, qui diversam quoque partem susciperet, ac multùm vexatâ et irrisâ vetustate, nostrorum temporum eloquentiam antiquorum ingeniis anteferret.

3

2. NAM postero die, quàm Curiatius Maternus Catonem recitaverat, cùm offendisse potentium animos diceretur, tamquam in eo tragœdiæ argumento sui oblitus, tantùm Catonem cogitâsset, eâque de re per Urbem frequens sermo haberetur, venerunt ad eum M. Aper, et Julius Secundus, celeberrima tum ingenia fori nostri: quos ego in judiciis non utrosque modò studiosè audiebam, sed domi quoque et in publico adsectabar, mirâ studiorum cupiditate, et quodam ardore juvenili, ut fabulas quoque eorum, et disputationes, et arcana semotæ dictionis penitus exciperem: quamvis malignè plerique opinarentur, nec Secundo promtum esse sermonem, et Aprum ingenio potiùs et vi naturæ, quàm institutione et literis famam eloquentiæ consecutum. Nam et Secundo purus, et pressus, et, in

1

Vel easdem. Hæc redundare | p. 765. Idemne sit ac Curiatius Mureto Lipsioque videntur. Fortè Maternus non dixerim. tamen non ita peccant, maximè cùm Messala et Maternus in multis easdem corruptæ eloquentiæ causas afferant.

[blocks in formation]

3 Catonem. Tragoediam, cujus Cato erat argumentum.

+ M. Aper. Qui fortè pater fuit M. Flavii Apri, consulis A. U. C.

883.

5 Julius Secundus. Elegantiam Secundilaudat Quintilianus, Instit. Orat. XII. 10. De ejus laudibus plura dicentur infra cap. 23.

I

quantum satis erat, profluens sermo non defuit: et Aper communi eruditione imbutus, contemnebat potiùs literas quàm nesciebat, tamquam majorem industriæ et laboris gloriam habiturus, si ingenium ejus nullis alienarum artium adminiculis inniti videretur. Igitur ut intravimus cubiculum Materni, sedentem ipsum, et quem pridie recitaverat, librum intrà manus habentem, deprehendimus.

2

3

3. TUм Secundus: Nil ne te, inquit, Materne, fabulæ malignorum terrent, quominùs offensas Catonis tui ames? An ideo librum istum apprehendisti, ut diligentiùs retractares, et sublatis, si quæ pravam interpretandi materiam dederunt, emitteres Catonem, non quidem meliorem, sed tamen securiorem? Tum ille, Leges tu quidem si volueris, et agnosces, quæ audîsti: quòd si qua omisit Cato, sequenti recitatione Thyestes dicet. Hanc enim tragoediam disposui jam, et intrà me ipse formavi. Atque ideo maturare libri hujus editionem festino, ut dimissâ priore curâ, novæ cogitationi toto pectore incumbam. Adeò te tragœdiæ istæ non satiant, inquit Aper, quominùs, omissis orationum et causarum studiis, omne tempus modò circa Medeam, ecce nunc circa Thyesten, consumas? cùm tot amicorum causæ, tot coloniarum et municipiorum clientelæ in forum vocent, quibus vix sufficeres, etiam si non

[blocks in formation]

novum tibi ipse negotium importâsses, Domitium,' et Catonem: id est, nostras quoque historias, et Romana nomina, Græcorum fabulis aggregares.

4. ET Maternus: Perturbarer hâc tuâ severitate, nisi frequens ac assidua nobis contentio jam prope in consuetudinem vertisset. Nam nec tu agitare et insequi poetas intermittis, et ego, cui desidiam advocationum objicis, quotidi anum hoc patrocinium defendendæ adversùs te poetica exerceo. Quò lætor magis, oblatum nobis judicem, qui me vel in futurum vetet versus facere, vel, quod jampridem opto, suâ quoque auctoritate compellat, ut omissis forensium causarum angustiis, in quibus satis mihi superque sudatum est, sanctiorem istam et augustiorem eloquentiam colam.

5. Ego verò, inquit Secundus, antequàm me judicem Aper recuset, faciam, quod probi et modesti judices solent, ut in his cognitionibus se excusent, in quibus manifestum est, alteram apud eos partem gratià prævalere. Quis enim nescit, neminem mihi conjunctiorem esse et usu amicitiæ, et adsiduitate contubernii, quàm Saleium Bassum,* cùm optimum virum, tum absolutissimum poetam? porrò si poetica accusatur, non alium video reum locupletiorem. Securus sit, inquit Aper, et Saleius Bassus, et quisquis alius studium poeticæ et carminum gloriam fovet, cùm causas agere non possit. Ego enim, quatenus arbitrum ' litis hujus inveni, non patiar, Maternum societate plurium defendi: sed et ipsum solum apud vos arguam, quòd natus

Domitium. Romanum tragediæ argumentum. Domitius ille fuisse mihi videtur, qui, Julio Cæsari infensissimus, Pharsalicâ acie occubuit. De eo plura vide apud Suetonium in Ner. 11.

2 Saleium Bassum. De quo Quintilianus, Institut. Orator. x.

1. Vehemens ac pocticum ingenium Saleri Bassi fuit, nec ipsum senectute maturum.

3

Quatenus arbitrum. Quandò te, Secunde, arbitrum litis hujus inveni. Quatenus pro quandò usurpatum jam vidimus supra Annal. III. 16.

ad eloquentiam virilem et oratoriam, quâ parare simul et tueri amicitias, adsciscere nationes, complecti provincias possit, amittit studium,' quo non aliud in civitate nostrâ vel ad utilitatem fructuosius, vel ad dignitatem amplius, vel ad Urbis famam pulchrius, vel ad totius imperii atque omnium gentium notitiam illustrius excogitari potest. Nam si ad utilitatem vitæ omnia consilia factaque nostra dirigenda sunt, quid erit tutius, quàm eam exercere artem, quâ semper armatus præsidium amicis, opem alienis, salutem periclitantibus, invidis verò et inimicis metum et terrorem ultro feras, ipse securus, et velut quâdam perpetuâ potentiâ ac potestate munitus? cujus vis et utilitas, rebus prosperè fluentibus, aliorum præsidio et tutelâ intelligitur: sin proprium periculum increpuit, non herculè lorica, aut gladius in acie firmius munimentum, quàm reo et periclitanti eloquentia, præsidium simul et telum, quo propugnare pariter, et incessere, vel in judicio, sive in senatu, sive apud Principem possis. Quid aliud infestis patribus nuper Eprius Marcellus,' quàm eloquentiam suam opposuit? qui accinctus et minax, disertam quidem, sed inexercitatam, et ejusmodi certaminum rudem Helvidii sapientiam elusit. Plura de utilitate non dico, cui parti minimè contradicturum Maternum meum arbitrer.

6. AD voluptatem oratoriæ eloquentiæ transeo, cujus jucunditas, non uno aliquo momento, sed omnibus prope diebus, et prope omnibus horis contingit. Quid enim dulcius libero et ingenuo animo, et ad voluptates honestas nato, quàm videre plenam semper et frequentem domum suam concursu splendidissimorum hominum? idque scire,

I

Amittit studium. Id est, omittit. Amittere pro omittere dictum quoque supra Annal. 11. 71. et XIV. 26.

2 Vel in judicio. Apud centumviros; de quibus mox dicetur

infra cap. 7.

3

Nuper Eprius Marcellus. Id narratum supra Hist. iv. 6.

Qui accinctus. Meliùs, qua accinctus: ut Ursinus et Acidalius jam voluere.

« PreviousContinue »