Page images
PDF
EPUB

2

truces et cærulei oculi, rutile comæ,' magna corpora, et tantùm ad impetum valida: laboris atque operum non eadem patientia: minimèque sitim æstumque tolerare, frigora atque inediam cœlo solove adsueverunt.

5. TERRA, etsi aliquantò specie differt, in universum tamen aut sylvis horrida, aut paludibus fœda: humidior, quà Gallias, ventosior, quà Noricum ac Pannoniam3 aspicit: satis ferax, frugiferarum arborum impatiens,+ pecorum fœcunda, sed plerumque improcera : ne armentis quidem

Rutile comæ. Inde Seneca, de irâ, 111. 26. Iniquus autem est, qui commune vitium singulis objecit. Non est Ethiopis inter suos insignitus color: nec rufus crinis, et coactus in nodum apud Germanos: utrumque decet. Rutilatos arte crines videbimus infra in Supplemento Annal. vIII. 38.

2 Magna corpora. Sic Annal. 1. 64. Germanorum procera membra; et Hist. v. 18. immensa corpora. Videtur Germanorum plurimos tunc saltem sex pedibus altos fuisse. Eâ proceritate adhuc valebant ætate Sidonii Apollinaris. Inde, inter victores Germanos positus, excusat, quòd scnipedes versus non scribat. Libr. xII. carm. 12. vers. 10.

[ocr errors][merged small]

mum adolescendi humani corporis septem pedes. Cuncto mortalium generi minorem in dies fieri mensuram observat Plinius, VII. 16. [Quod non ita certum est. Superiore cnim et hoc nostro seculo vidimus homines, qui erant septem, octo ctiam, et ampliùs pedes alti.]

3 Noricum ac Pannonium. Bavaria and Austria.

Impatiens. Tunc enim acriora, longioraque erant frigora, cùm terra sylvis horreret. Sic apud Canadenses populos, in Americâ, cœlum solumque mitescere cœperunt, cùm immensa sylvarum spatia incensa sunt. Adde Germanos ne frugiferas quidem arbores coluisse, solasque segetes terræ imperâsse, ut dicetur infra cap. 26.

5 Plerumque improcera. Id jam observatum supra Annal. Iv. 72. At cur magna hominum corpora, pecorum improcera. Causa, ni fallor, quòd homines validis exercitiis, vità liberrimâ, et omnibus curis vacua, copiosis pinguibusque cibis, largo potu in magnitudinem excrescerent. Contra pecora pluviis, frigore, gelu diu rigida minuerentur, sine eâ frontis gloriâ, quæ adeò vividè emicat in iis omnibus locis, ubi serenum sudumque est cælum. Mutato posteà Germaniæ

suus honor, aut gloria frontis: numero gaudent: eæque solæ et gratissimæ opes sunt. Argentum et aurum propitii an irati Dii negaverint, dubito. Nec tamen adfirmaverim' nullam Germaniæ venam argentum aurumve gignere: quis enim scrutatus est? possessione et usu haud perinde adficiuntur. Est videre apud illos argentea vasa, legatis et principibus eorum muneri data, non in aliâ vilitate, quàm quæ humo finguntur: quamquam proximi ob usum commerciorum aurum et argentum in pretio habent, formasque quasdam nostræ pecuniæ agnoscunt, atque eligunt: interiores simpliciùs et antiquiùs permutatione mercium utuntur. Pecuniam probant veterem, et diu notam, Serratos, Bigatosque.' Argentum quoque magis, quàm aurum sequun

cultu, mutata quoque pecorum forma, et fuere proceriora. Pecora autem sunt oves, capræ, boves, jumenta, &c. Armenta maximè boves. Vide Digest. Lib. XXXII. de legatis et fideicommissis 3. leg. 81.ct Lib. L. Tit. 16. de verborum significatione, leg. 89.

1

Nec tamen adfirmaverim. Meritò quidem. Nam ipse Tacitus, cùm posteà Annales scriberet, prodit Annal. XI. 20. Curtium Rufum in agro Mattiaco reclusisse specus, quærendis venis argenti, tenuemque fuisse fructum. Nunc verò compertum inter cetera metalla nonnullas auri argentique fodinas in Germaniâ reperiri. Rariores sunt auri fodina: extant tamen, et in quibus non fulvum modò, sed album quoque aurum invenitur. Vide Balbinum, Miscellanea Historica regni Bohemiæ, Vol. 1. p. 37. 40 et seq.

2 Non in alia vilitate. Id est, pari vilitate; seu æquè vilia, et iisdem, usibus, ac quæ humo finguntur.

3

Serratos, Bigatosque. Interi

ores Germani simpliciter agebant, et, ut mos barbaris omnibus, permutatione utebantur.' Rheni autem et Danubii ripis proximi, ob usum commerciorum, aurum et argentum in pretio habebant: formas quasdam Romanæ pecuniæ agnoscebant, atque eligebant. Pecuniam probabant veterem et diu notam, serratos maximè et bigatos denarios. Qua in re se cautissimos præbebant, more barbarorum, qui falli se semper opinantur. Nam invalescentibus apud Romanos vitiis, corrupta fuerat moneta., Livius Drusus in tribunatu plebis octavam partem æris argento miscuit, Plin. XXXIII. 3. Miscuit denario triumvir Antonius ferrum. Miscentur æra falsa moneta: alii è pondere subtrahunt-igitur ars facta denarios probare, Plin. XXXIII. 9. Germani, ne his fraudibus deciperentur, pecuniam probabant veterem et diu notam; eligebant maximè denarios serratos, id est, quorum margines in modum serræ erant incisi: sic enim apparebat sincerine nummi et solido argento, an adulterini, intus ferro

tur,' nullâ affectione animi, sed quia numerus argenteorum facilior usui est promiscua ac vilia mercantibus.

2

4

6. NE ferrum quidem superest, sicut ex genere telorum colligitur. Rari gladiis, aut majoribus lanceis' utuntur: hastas, vel ipsorum vocabulo frameas gerunt, angusto et brevi ferro, sed ita acri, et ad usum habili, ut eodem telo, prout ratio poscit, vel cominùs vel eminùs pugnent: et

æreve pleni, et extra argenti bracteà obtecti, quales olim multos vidi in Musco Collegii Ludovici Magni. Eligebant quoque bigatos denarios. Eorum nominis originem docet Plinius, XXXIII. 3. Nota argenti fuere big atque quadriga: et inde bigati quadrigatique dicti, Bigati autem erant optimo argento, et Imperatorum denariis ponderosiores. Ideo à barbaris eligebantur. Hic est hujusce loci sensus, quem mirum in modum vexabant interpretes, rati serratos dici nummos, quibus serræ forma erat impressa, quales numquam extitere in Romana pecuniâ; aut serrâ, coronâve, cinctos, ne arroderentur diminuerenturve, cujus usum non novere Romani. Serratorum, bigatorum, quadrigatorumque

nummorum

magna copia fuit in Museo Collegii Ludovici Magni.

in terræ visceribus; at, ut inde extraheretur, et igne molliretur, barbaris neque patientia, neque industria, neque necessitas. Potior eorum virtus, semperque obvia. Prætereà utebantur lapideis armis, quorum copia maxima in Germanorum sepulcris reperitur, ut videre est apud eruditum Eccardum, de Rebus Francia Orientalis, Vol. I. p. 892. ubi eorum imagines exhibet.

3 Majoribus lanceis. Ob ferri penuriam, ac fortè etiam ob difficilem usum, rarò utebantur majoribus lanceis. Inde in Annalium Historiarumque libris, ubi tot prælia Germanorum vidimus, numquam majores lancea, sed prælongæ hasteæ, quibus sanè infixa erat framea, memorantur.

4

Frameas gerunt. Frameas dictas fuisse à cuspide, quæ pfriem, vel priem appellatur, observat Dithmarus. Germanica autem regis Childerici framea in ejus tumulo reperta est. Imaginem vide apud eruditum Chifletium, Anastasis Childerici, Francorum regis, p. 218. Posteà cùm ferrum abundaret, Germani gladiis præcipuè usi sunt: at variandis equorum

1 Quàm aurum sequuntur. Sic quoque Romani, et, ut puto, primùm eâdem, quâ barbari, ratione; deinde usu et consuetudine. Plin. XXXIII.3. sect. 15. Equidem miror populum Romanum victis gentibus in tributo semper argentum imperitásse, non aurum: sicut Cartha-gyris fuere semper inhabiles. Vide gini cum IIannibale victa argenti pondo annua in quinquaginta annos, nihil auri.

[blocks in formation]

not. et emend. ad cap. 6.

5 Pugnent. Quibus tamen, quòd enormes essent, impediebantur, si inter sylvas virgultave esset pug

[ocr errors]

eques equidem scuto frameâque contentus est: pedites et missilia' spargunt, plura singuli, atque in immensum vibrant: nudi, aut sagulo leves: nulla cultûs jactatio: scuta tantùm lectissimis coloribus distinguunt: paucis loricæ vix uni alterive cassis, aut galea.' Equi non formâ, non velocitate conspicui: sed nec variare gyros, in morem nostrum," docentur. In rectum, aut uno flexu

nandum, ut vidimus supra Annal. 11. 14. Alioquin hasta illæ ingentes ad vulnera facienda, quamvis procul, aptissimæ. Vide Annal. 1. 64.

Missilia. Licèt valdè mutata sit pugnandi ratio, manent tamen nobis veterum Germanorum arma. Ut iis, ita nobis sunt duo gladiorum genera: alii acnti, swords; alii sine acumine, sabres; majores lanceæ, halberts; hastæ, seu frameæ, long pikes; missilia, battle axes. Sic et Canadensibus populis suum est missile, a bludgeon. Prætereà reperiuntur in veterum Germanorum sepulcris globuli lapidei perforati, quos sanè, alligatis funibus, ejaculabantur. Eorum imagines vide apud eruditum Eccardum, de Rebus Francia Orientalis. Vol. 1. p. 892.

2 Sagulo. De sago infra cap. 17. Cùm pugnabant, majore sui parte nudi erant, teste Cæsare apud Dionem, XXXVIII. p. 89. Fuvol τὸ πλεῖστον εἰσί.

3 Scuta tantùm. Scuta Germanorum immensa, id est, magnitudine corporis, supra Annal. 11. 14. lectissimis coloribus fucata. Hæc prima virtutis, deinde nobilitatis, insignia; inde, labentibus seculis, Heraldicæ artis origo. Privatorum scuta coloribus tantùm distincta, principes ad decus, et ad tutamentum, nam difficiliùs penetra

bantur) animalium effigies scutis addebant.

+ Paucis lorica. Vide supra Annal. II. 14. Cimbrorum habitum paulo aliter describit Plutarchus in Mario, p. 420. Galeas, inquit, gerebant, quæ erant in belluarum rictus aliasque inusitatas figuras formatæ, et alatis cristis, ut altiores viderentur, fastigiata. Loricis ferreis erant ornati; candidis micabant scutis. Singulis erat telum bipenne; et, pede collato, ingentibus gravibusque utebantur gladiis. At hæc arma in itinere fuere comparata, ut observat eruditus Eccardus, de Orig. German. p. 78. Inde Holsatici tumuli ejus temporis, parum æris, ferrum nullum habent. In iis reperiuntur acumina hastarum lapidea, et gladiorum loco cunci, quos vulgus lapides ceraunios appellat.

Cassis, aut galea. Isidorus, XVIII. 14. Cassis de laminá est : galea de corio. Igitur ferrea fuit cassis, coriacea galea.

[blocks in formation]

dextros agunt, ita conjuncto orbe, ut nemo posterior sit. In universum æstimanti, plus penes peditem roboris: eoque mixti præliantur,' aptâ et congruente ad equestrem pugnam velocitate peditum, quos ex omni juventute delectos ante aciem locant. Definitur et numerus: centeni ex singulis pagis * sunt: idque ipsum inter suos vocantur: et quod primò numerus fuit, jam nomen et honor est.

Laudibus, et plause sonitum cervicis amare:
Atque hac jam primo depulsus ab ubere

matris

Audent, inque vicem det mollibus ora capistris

Invalidus, et jamque tremens, et jam inscius

evi.

At, tribus eractis, ubi quarta accesserit astas,
Carpere mox gyrum incipiat, gradibusque

sonare

Compositis, sinuetque alterna volumina cru

Tum,

Sitque laboranti similis; tum cursibus auras Provocet, ac per aperta volans, ceu liber habenis,

Equora, vir summâ vestigia ponat arena. Quomodò autem milites Romani equos insilire, desilire docerentur tradit Vegetius, 1. 18. sed pro more suo jejunè.

[ocr errors]

1 Mixti præliantur. Quem præliandi morem egregiè describit Julius Cæsar, Bell. Gall. I. 48. Genus hoc erat pugnæ, quo se Germani exercuerant. Equitum millia erant sex: totidem numero pedites velocissimi, ac fortissimi, quos ex omni copia singuli singulos, suæ salutis causá, delegerant. Cùm his in præliis versabantur, ad hos se equites recipiebant; hi, si quid erat durius, concurrebant. Si qui, graviore vulnere accepto, equo deciderant, circumsistebant; si quò erat longiùs progrediendum, aut celeriùs recipiendum, tanta erat horum exercitatione celeritas, ut jubis equorum sublevati, cursum æquarent.

[blocks in formation]

Acies per cuneos 3

Germanos divisos fuisse in populos,
populos in pagos, pagos in vicos. Ger-
mani appellavere pagos suos Gowen.
Sic adhuc Helvetii in pagos, Can-
tons, dividuntur. Vici autem dice-
bantur Hunderte. Inde originem
sumsere Anglorum Hundredæ. Cen-
teni ex singulis pagis legebantur: et
quod primò numerus fuit, jam no-
men et honor est. Nempe, auctore
erudito Dithmaro, vocabantur die
hunderte, seu centeni. Plures à
magnis populis fuisse lectos videtur
ex Julio Cæsare, Bell. Gall. IV.
1. Suecorum gens est longè max-
ima, et bellicosissima Germanorum
omnium. Ii centum pagos habere
dicuntur; ex quibus quotannis sin-
gula millia armatorum, bellandi
causâ, suis ex finibus educunt. Re-
liqui domi remanent.
Sic neque

agricultura, neque ratio, neque
usus belli intermittitur. Armati

legebantur heribanno, seu exercitûs edicto. Inde apud nos adhuc manet vox Arriereban.

3 Per cuneos. Vegetius, III. 19. Cuneus dicitur multitudo peditum, quæ juncta cum acie primò angustior, deinde latior procedit, et adversariorum ordines rumpit: quia à pluribus in unum locum tela mittuntur. Quam rem milites nominant caput porcinum. Acies, sic composita, trianguli, pyramidisve speciem referebat, cujus pars angustior hostem versùs dirigebatur. Cùm plures gentes in eodem exer

B

« PreviousContinue »