Page images
PDF
EPUB

componitur. Cedere loco, dummodò rursus instes, consilii quàm formidinis arbitrantur. Corpora suorum etiam in dubiis præliis referunt. Scutum reliquisse præcipuum flagitium: nec aut sacris adesse, aut concilium inire ignominioso fas: multique superstites bellorum, infamiam laqueo finierunt.

7. REGES ex nobilitate; duces ex virtute sumunt.

citu essent, singula propriis cuneis componebantur, ut vidimus supra Hist. IV. 16. De cuneo, quem dicimus a wedge, vide Cl. de Sigrais, Mémoires de l'Acad. Roy. des Inscrip. Vol. xxv. p. 440 et seq.

1 Cedere loco. Exemplum vide supra Annal. I. 11.

Referunt. Sanè ut eos patriis sepulcris conderent.

Præcipuum flagitium. Id quoque immeritò objicere summa erat injuria. Inde in lege Salicâ, Tit. XXXIII. 5. Si quis homo ingenuus alio improperaverit, quòd scutum suum jactásset, et fugh lapsus fuisset, et non potuerit adprobare. MALB. AVSTRAPO, DC den. qui faciunt sol. XV. Angl. 91. culpabilis judicetur. Cùm ad explicandum illustrandumque hunc Taciti librum sæpe laudanda sit lex Salica, satis sit hic præmonuisse apud Romanos semper citari legem materiamque legis; sic legem ambitûs, majestatis, peculatûs, repetundarum dici: haud aliter apud Germanos citari judicium et materiam judicii. Itaque MALB. Scu malbergium, idem est ac judicium. Austrappen significat fugere. MALE. AVSTRA PO est judicium de fugitivis. Vide cruditum Eccardum in not. ad Legem Salicam.

Duces ex virtute. Reges, regno; duces bello præerant. Ex his

Germanorum ducibus originem apud Gallos habuisse Majores domûs, meritò sensit Cl. de Vertot, Mémoires de l'Acad. Roy. des Inscrip. Vol. 11. p. 627. Vide et Cl. de Montesq. Esprit des Loix, xxxI. 4. Si reges virtute æquè, ac nobilitate præstabaut, imperatoriam illam dignitatem obtinebant. Plures autem reges ducesve vulgò in bella conveniebant: tum præstantior imperabat, et communem in bello obtinebat magistratum, qui nullus erat in pace. Inde Julius Cæsar, Bell. Gall. vI. 22. In pace nullus est communis magistratus. Impositus autem scuto, et sustinentium humeris vibratus, dux eligebatur; ut dictum est supra Hist. Iv. 15. Apud bellicosam gentem idem regibus factitatum, ut videre est apud Gregorium Turonenscm, 11. 40. Plaudentes tam parmis, quàm cocibus, eum, Clodovechum, clypeo erectum super se regem constituunt. Apertiùs autem Vitiges, Gothorum rex, apud Cassiodorum, Vuriarum, Lib. x. Ep. 31. Indicamus parentes nostros Gothos inter procinctuales gladios, more majorum, scuto supposito, regalem nobis contulisse, præstante Dco, dignitatem. Ut honorem arma darent, cui bella opinionem pepererant. Non enim in cubilibus angustis, sed in campis latè patentibus electum me esse noveritis: nec inter blandientium de

Nec regibus infinita, aut libera' potestas: et duces exemplo potiùs quàm imperio: si promti, si conspicui, si ante aciem agant, admiratione præsunt. Ceterùm, neque animadvertere, neque vincire, ne verberare quidem, nisi sacerdotibus permissum: non quasi in poenam, nec ducis jussu, sed velut Deo imperante, quem adesse bellantibus credunt: effigiesque, et signa quædam,' detracta lucis, in prælium ferunt. Quodque præcipuum fortitudinis incitamentum est, non casus, nec fortuita conglobatio turmam aut cuneum facit, sed familiæ et propinquitates : et in proximo pignora:* unde fœminarum ululatus audiri, unde vagitus infantium : hi cuique sanctissimi testes, hi maximi laudatores. Ad matres, ad conjuges vulnera ferunt: nec illæ numerare, aut exigere plagas pavent. Cibosque et hortamina pugnantibus gestant.

5

[blocks in formation]

Pœna sacerdotibus commissa, ut imperantibus minùs foret invidiæ, punientibus plus reverentiæ.

3

Effigiesque, et signa quædam. Effigies ferarum, ut vidimus supra Hist. IV. 22. quas insigne religionis et tutelam habebant, ut dicetur infra cap. 45. Signa quoque, hostibus capta, quæ, in lucis, Diis patriis suspendebantur. Vide Annal. 1. 59. Ut Germani, sic et Canadenses populi Deos suos, quos vocant Manitous in bellum præliumque ferunt. Vide P. de Charlevoix, Journal Historique d'un voyage de l'Amérique, Lettres xiv et xv. p. 223 et 236.

+ In proximo pignora. Talem exercitus ordinem vidimus supra Hist. Iv. 18. Ita et apud Britannos in Annal. XIV. 34. Vide quoque Julium Cæsarem, Bell. Gall.

I. 51.

5 Exigere plagas. Et expostu lare, si ignavi illæsique redissent, aut indecora vulnera accepissent.

8. MEMORIE proditur quasdam acies, inclinatas jam et labantes, à fœminis restitutas, constantiâ precum, et objectu pectorum,' et monstratâ cominùs captivitate, quam longè impatientiùs fœminarum suarum nomine' timent: adeò, ut efficaciùs obligentur animi civitatum, quibus inter obsides puellæ quoque nobiles imperantur. Inesse quinetiam sanctum aliquid, et providum putant: nec aut consilia earum aspernantur, aut responsa negligunt." Vidimus, sub divo Vespasiano, Veledam, 7 diu apud plerosque numinis loco habitam. Sed et olim Auriniam, et compluris' alias venerati sunt, non adulatione, nec tamquam facerent Deas.'

[ocr errors]

8

Objectu pectorum. Non modò objiciebant pectora, ne mariti filiive fugerent; sed et ipsæ, desperatis rebus, pugnabant. Hanc fœminarum ferociam expertus est Marius, ut notabitur infra cap. 37. et cùm M. Aurelius Marcomannos, Quados, ceterosque socios Germanos vicisset, inter cadavera barbarorum, corpora mulierum armata reperta sunt. Ἐν μέντοι τοῖς νεκροῖς τῶν βαρβάρων, καὶ γυναικῶν σώματα ὠπλισμένα εὑρέθη. Dio, LXXI. p. 802.

2

Captivitate. Sic in acie Ariovisti fœminæ, passis crinibus, et flentes, orabant suos milites, ne se in servitutem Romanis traderent. Casar. Bell. Gall. 1. 51.

3 Fæminarum suarum nomine. Quàm suâ ipsorum causâ, ut mox dicetur.

Imperantur. Huc fortè spectant, quæ habet Suetonius in Aug. XXI. A quibusdam novum genus obsidum fæminas exigere tentavit: quod negligere marium pignora

sentiebat.

5 Nec aut consilia earum. EaIdem de Celtarum fœminis vide apud Plutarchum,' de Virtutibus mulierum, Vol. II. p. 246. Par quoque Canadensium fœminarum auctoritas. Vide P. de Charlevoix, loc. cit. Lettre xIII. p. 208. ct Lettre XVIII. P. 269.

6

10

Responsa negligunt. Suffragatur Julius Cæsar, Bell. Gall. 1. 50. Cùm ex captivis quæreret Casar, quam ob rem Ariovistus prælio non decertaret? hanc reperiebat causam, quòd apud Germanos ea consuetudo esset, ut matres familias eorum sortibus et vaticinationibus declararent, utrùm prælio committi er usu esset, nec ne: eas ita dicere, non esse fas Germanos superare, si ante novam lunam contendissent. Quâ autem crudelitate apud Cimbros vaticinarentur illæ fœminæ, vide in not. et emend. ad cap. 8.

7 Veledam. De quâ vide supra Hist. IV. 61 et 65.

8 Numinis loco habitam. Sed posteà captivam. Adeò incerta. vel fatidicarum sors! De cà Statius, Sylv. 1. 4. v. 90.

Non vacat Arctoas acies, Rhenumque rebellem,

Captivaque preces Veleda, et (quæ maxima

[blocks in formation]

2

9. DEORUM maximè Mercurium colunt, cui certis

Aurinia, nondum invaluerat superstitio quæ cas fecit Deas. Inde | Tacitus, Hist. Iv. 61. Vetere apud Germanos more, quo plerasque fæminarum fatidicas, et, augescente superstitione, arbitrentur Deas. Plura vide apud eruditum Keyslerum, Antiquitates Septentrionales, in Dissertat. de Mulieribus Fatidicis, p. 456 et seq. Effigiem fœmina fatidicæ apud Gothos exhibet Columna Theodosiana, quam vide in Cl. Banduri Imperio Orientali. Posteà verò tam immodicè fœminas illas fecere Deas, ut inter monumenta Germanica passim occurrant aræ Inscriptionesque positæ MATRIBVS vel MATRONIS SVEBIS, seu Suevis, TREVERIS, AVFANIS, &c. Unicum tantùm exemplum proferam è Grutero, p. 90. n. 10.

IN H. D. D.

DIS. DEAB. Q. OMNIB.

MATRIBVS. VAP

THIAB VS. ET GENIO

LUCI. SACRVM. C.

TAVRICIVS. B-F. COS. PROSE
ET. SVIS. V. S. L. M.

POSVIT. ET. DEDI.

Id est: In honorem divine domús, Diis, Deabusque omnibus, matribus Vaphtiabus et Genio loci saerum Caius Tauricius, benificiarius consulis, pro se et suis cotum solvens lubens meritò posuit et dedit, &c.

'Deorum. A Tacito dissentire videtur Julius Cæsar, Bell. Gall. VII. 21. Deorum numero eos solos ducunt, quos cernunt, et quorum opibus apertè juvantur, Solem et

Vulcanum et Lunam: reliquos ne famá quidem acceperunt. Distingue tempora; et summa erit Cæsarem inter ac Tacitum consensio. Casaris ætate suos, et barbaris ferè omnibus familiares, Deos habuere Germani Solem, Lunam et Vulcanum, id est, ignem, quem sive è silice elicerent, sive velocissimo duorum lignorum affrictu, ut Canadensibus barbaris adhuc mos est, excitarent, sive calidas aquas, quæ in regione occurrunt, spectarent, sive inter tonitrua stridentem audirent, admirari pariter ac venerari cœpere. Posteà Gallorum et Romanorum contactu, Mercurium, Herculem, Martem accepere. Eorum cultus ætate Taciti vigebat. Cùm per Germaniam iter facerem plurima Neptuni monumenta reperi: alia aliorum Deorum occurrunt. Scilicet, labentibus annis, Neptunus, ceteraque Deorum caterva, in Germaniam venêre.

2 Mercurium. Eadem sanè fuit apud Germanos, quàm apud Gallos, Mercurii cultûs causa. De Gallis Julius Caesar, Bell. Gall. VI. 17. Deum maximè Mercurium colunt, hujus sunt plurima simulacra; hunc omnium inventorem artium ferunt; hunc viarum atque itinerum ducem: hunc ad quæstus pecuniæ mercaturasque habere vim maximam arbitrantur. Inde cùm olim in civitate Aquensi, nunc Baden, celebrarentur commercia, atque hàc iter esset in Helvetios, præcipua ibi fuit Mercurii veneratio in monte lucoque prope Baden.

Quem locum cùm adissem, ut ibi Mercurii monumentum inspicerem, reperi veterem lapidem, quem votivum fuisse puto, cui rudis imago Mercurii insculpta; undequaque longèque disjecti in

2

diebus, humanis quoque hostiis' litare fas habent. Herculem ac Martem concessis animalibus placant: pars Suevorum et Isidi sacrificat. Unde causa et origo peregrino sacro, parùm comperi, nisi quòd signum ipsum in modum liburnæ figuratum, docet advectam religionem. Ceterùm,

gentes lapides jacebant: aras fu- | alia Ægyptiacorum sacrorum apud

isse, et antiquissimæ religionis, cùm humanæ hostiæ litarentur, monumenta, arbitror. Hæc cùm cernerem, animum subibat Lucanus, III. 399.

Lucus erat, longo numquam violatus ab avo.

Hic barbara ritu Sacra Deum, structa diris feralibus ara, Omnisque humanis lustrata cruoribus arbos.

1 Humanis quoque hostiis. Inde Lucanus, 1. 444.

Et quibus immitis placatur sanguine diro Teutates, horrensque feris allaribus Hesus.

Germanos monumenta exhibet eruditus Schoepflinus, Alsat. Illust. Vol. 1. p. 499. Cultum autem Isidis in liburnam figuratæ illustrat Cl. Muratori, Thesaur. Inscript. Vol. 1. p. 25. Ibi videre est Deam CLATRAM, quæ eadem est ac Isis. Dextrâ sistrum et serpentem tenet; sinistrâ, mensuram Nili crescentis: supra caput calathum gerit: retro est liburna. Cùm Germani Deos in humani oris speciem non adsimularent, Isidem, figuratam in liburnam, venerati sunt Suevi. Ipsos autem, qui Albim, Danubiumque accolerent, à mercatoribus Romanisve edoctos,

Teutates est Mercurius; Hesus, Isidem, navigantium Deam, colu

Mars.

2 Concessis animalibus. Herculi quoque et Marti humanis hostiis litatum fuisse crediderim. De Marte constat, saltem flagrantibus bellis. Sic enim Annal. xui. 57. Victores diversam aciem Marti ac Mercurio sacravere, quo voto equi, viri, cuncta victa occidioni dantur. Procopius quoque, Bell. Goth. Lib. II. homines Marti mactatos memorat. At ut Germani Scythicâ sunt origine, ita quoque multùm Scythicæ religionis retinuere. Hæc igitur, si lubet, confer cum iis de Scythis habet Herodotus, IV. 59 et seq. p. 240 et 241.

quæ

3 Isidi sacrificat. Asiam Europamque pervagata est religio Egyptiaca. Repertæ in Germania Inscriptiones non modò ISIDI, sed et 1. o. M. SERAPIDI. Multa

isse minimè mirum est. Sacrum illud pervulgatum, ac maximè agebatur mense Martio, cùm renovaretur navigatio. Inde in Kalendario vetere. III. Nonas Martii. ISIDIS NAVIGIUM. Vegetius, v. 9. memorat hunc natalem, ut ita dicam, navigationis, qui solemni certamine, publicoque spectaculo multarum gentium celebratur. Qui plura volet de cultu Isidis apud Suevos, adcat Cl. de Fontenu, qui duas hoc de argumento dissertationes edidit, Mém. de l'Acad. Roy. des Inscrip. Vol. v. p. 63 et seq.

4 Advectam religionem. Ut Ro mani in veteribus suis nummis æreis, qui extant plurimi, Saturni adventum puppi testati sunt, sic aliæ gentes ad se advectas religiones liburnâ in nummis suis expressâ sæpe declaravere,

« PreviousContinue »