Page images
PDF
EPUB

famam et magnam quietem, bono seculi sui quisque, citra obtrectationem alterius, utatur.

[ocr errors]

42. FINIERAT Maternus. Tum Messala: erant quibus contradicerem, erant de quibus plura dici vellem,' nisi jam dies esset exactus. Fiet, inquit Maternus, posteà arbitratu tuo, et si qua tibi obscura in hoc meo sermone visa sunt, de his rursus conferemus. Ac simul adsurgens, et Aprum complexus, Ego, inquit, te poetis; Messala, antiquariis, criminabimur. At ego vos rhetoribus et scholasticis, inquit. Cùm adrisissent, discessimus.

'Plura dici vellem. Inde quidam opinantur alterum habitum fuisse dialogum, qui periit. At in his disputationibus cùm et modestiæ sit, ut nemo se victorem arrogantiùs prædicet, et humanitatis, ut nemo se victum fateatur, sic sæpe concluduntur, quasi adhuc anceps sit quæstio, et enucleatiùs explicanda. Nec aliter apud CiNec aliter apud Ciceronem, de Naturâ Deorum, III. 40. Balbus, Cotta et Velleius discedunt. Integer ergò est ex hâc parte dialogus. Utinam alia multa, quæ notavimus supra cap. 35. non periissent! Ut in Annalium Historiarumque libris absolutissimum habemus politicæ artis monumentum, in libro de Moribus Germanorum egregium humanitatis rudimentum, nostrarumque le

gum fundamentum, in Vitâ Cn. Julii Agricolæ splendidum cultissimæ virtutis exemplum, ita quoque in Dialogo de Oratoribus haberemus optimum literarum documentum, validissimumque ingeniorum incitamentum. Ut ut est, manet adhuc in hoc Dialogo uberrima præceptorum seges, quibus literæ ad meliora promoveantur. Sic in uno Tacito reperimus quomodò regantur imperia, formentur homines, instituantur leges, alantur virtutes, vigeant litera. Quæ, cùm sint in vitæ utilitates voluptatesque fœcundissima, si hâc nostrâ opellà inclaruere, magisque invalescunt, nec nos, nec posteros laboris nostri pœnitebit. Supremum id nobis votum.

SUPPLEMENTA

LIBRORUM V. VII. VIII. IX. X. XI et XVI.

ANNALIUM

C. CORNELII TACITI.

VOL. IV.

1

BREVIARIUM

SUPPLEMENTI

LIBRI QUINTI ANNALIUM.

1. JULIA AUGUSTA moritur. 2. Ex eo gravior Tiberii dominatio; audacior Sejani ambitio. Agrippina et Nero accusantur. 6. Inauspicatæ Drusi et Æmiliæ Lepidæ nuptiæ. 7. Accusationum facilitas simul et atrocitas. 8. Mors Jesu Christi et prodigia. 10. Agrippina in insulam Pandatariam, Nero in Pontiam deportati. 13. Drusus in imâ palatii parte clauditur. 15. Sejanus, successu scelerum superbus, insolescit: adversùs eum Tiberii artes. Ob ejus amicitiam Asinius Gallus pervertitur. 23. Velleius Paterculus scriptor et adulator. 24. Sejanus honoribus

mactatur. 26. Geminius Rufus et Publia Prisca mortem voluntariam oppetunt. 27. Urbs in Sejani venerationem intenta: Tiberius ejus in ruinamı intentior. 30. Caius imperii heres ostentatur.

Nero interficitur. 32. Sejanus, inrità spe amens, conjurationem machinatur. Tiberius, eam ab Antoniâ edoctus, Macronem deligit, qui Sejanum opprimat. Perit Sejanus, ruinâ, quàm fortunâ insignitior. 43. Ejus in filium et avunculum sævitum. Visâ filii cæde, Apicata ad scelerum Sejani et Liviæ confessionem evicta. 44. Livia fame enecta. 45. In omnes Sejani asseclas advertitur. 50. Pseudo-Drusus apud Cycladas visus. 51. Consulum discordia,

[blocks in formation]

DCCLXXXII.

29. Coss. L. Rubellio Gemino, C. Fufio Gemino.

DCCLXXXIII. 30. Coss. M. Vinicio,

L. Cassio Longino.

DCCLXXXIV. 31. Coss. (Tiberio Augusto V,
L. Elio Sejano.

« PreviousContinue »