Page images
PDF
EPUB

13. NIHIL autem neque publicæ neque privatæ rei, nisi armati agunt.' Sed arma sumere non antè cuiquam moris, quàm civitas suffecturum probaverit. Tum in ipso concilio, vel principum aliquis, vel pater, vel propinquus scuto frameâque juvenem ornant: hæc apud illos toga,' hic primus

2

publicæ forma, ibi principes. Reges regno, principes civitati præerant. Tum in regnis, tum in civitatibus rem militarem regebant duces. Populi autem dividebantur in pagos. Sic Semnones centum pagis habitabantur, ut dicetur infra cap. 39. Helvionum gens quingentis pagis incolebat, Plin. IV. 13. Singulis pagis unus erat princeps, aut potiùs comes, qui jura reddebat. Pagi, ut notatum est supra cap.6.p. 13. subdividebantur in Vicos, seu Hundredas, quæ centena centuriæve dicebantur, quòd centum villas continerent. In unoquoque vico unus erat ex plebe 'comes, aut potiùs centenus, qui et centenarius appellatus est. Coram centeno centenariove minores causæ dirimebantur. Coram comite causæ omnes tam majores, quàm minores, cognoscebantur ac judicabantur. Inde in lege Alamannorum, Tit. xxXVI. leg. 1. Conventus secundùm antiquam consuetudinem fiat in omni centená coram comite, aut suo Misso, et coram centenario ipsum placitum fiat. Et in Capitularibus Caroli Magni et Ludovici Imperatoris, III. 79. Ut pullus homo in placito centenarii neque ad mortem, neque ad libertatem suam amittendam, vel ad res reddendas, vel mancipia judicetur; sed ista in præsentiá comitis, vel Missorum nostrorum, judicentur. Penes illos comites et centenarios consilium erat et auctoritas, ut patet. Centeni autem à Tacito dicti sunt Comites ex usu Romanorum, apud quos honorum nomina

erant Cæsar, Legatus Casaris, et

comites legati. Vide Digest. lib. 1. Tit. 22. de Officio Adsessorum. leg. 4. Tempora autem conventuum placitorumque ita determinat lex Alamannorum, Tit. xxxvI. leg. 2. Ipsum placitum fiat de sabbato in sabbatum, aut quali die comes, aut centenarius voluerit, à septem in septem noctes, quandò pax parva est in provincia: quantò autem melior est, post XIII. noctes fiat conventus in omni centená, sicut superiùs diximus. Sub dio, loco paulo editiore, ulmo, quercu, alàve densâ arbore obumbrante, conventus celebrabantur.

Armati agunt. Ipsique judices armati. Inde in Lege Salicâ, Tit. XLVII. leg. 1. In ipso Mallo, id est, placito, seu conventu judiciali, scutum habere debent, Morem illum retinuere populi omnes Germanica originis. Apud eos decoris et urbanitatis est in publicum non prodire, nisi gladio accinctos. Contra verò Romani tantùm in bello armati.

2 Juvenem ornant. Hæc Equestris nobilitatis, avorum nostrorum memoria celebratissimæ initia. Filii regum à regibus exteris arma accepisse videntur. Inde cùm Audoin, Gepidorum victor, à Langobardis incitaretur, ut cum filio suo Alboin, victoriæ participe, pranderet, id negavit: scitis enim, inquit, non esse apud nos consuetudinem, ut regis filius cum patre prandeat, nisi priùs à rege gentis exteræ arma suscipiat. Warnefridus, de Gestis Langobard. 1. 23.

3

Toga. Ut toga, de quâ dictum

[ocr errors]

juventæ honos: ante hoc domûs pars' videntur, mox reipublicæ. Insignis nobilitas, aut magna patrum merita, principis dignationem etiam adolescentulis adsignant. Ceteri robustioribus' ac jampridem probatis aggregantur: nec rubor inter comites aspici. Gradus quinetiam et ipse comitatus habet, judicio ejus, quem sectantur: magnaque et comitum æmulatio, quibus primus apud principem suum locus; et principum, cui plurimi et acerrimi comites. Hæc dignitas, hæ vires,' magno semper electorum juvenum globo circumdari, in pace decus, in bello præsidium. Nec solùm in sua gente cuique, sed apud finitimas quoque civitates id nomen, ea gloria est, si numero ac virtute comitatus emineat: expetuntur enim legationibus, et muneribus ornantur, et ipsâ plerumque famâ bella profligant."

Annal. XII. 41. Romanæ juventæ primus honos, sie scutum frameaque prima Germanica juventutis decora. Quæ assecuti videntur duodecimo aut quintodecimo a tatis anno. Interim nullis educationis deliciis fracti, ut videbimus infra cap. 20. ad bellicam virtutem adolescebant, seque civitatibus approbabant. Inde Seneca, Ep. XXXVI. Si in Germania natus esset, protinus puer tenerum hastile libraret. Idem Seneca, de Irà, 1.11. Germanis quid est animosius? quid ad incursum acrius? quid armorum cupidius? quibus innascuntur innutriunturque: quorum unica illis cura est, in alia negligentibus. Quid induratius ad omnem patientiam? ut quibus magna ex parte non tegumenta corporum provisa sunt; non suffugia adversùs perpetuum cæli rigorem. Plura vide infra cap. 24.

Domus pars. A servis non discreti. Vide infra cap. 19. 2 Principis dignationem. Prin

cipis dignitatem. Sic apud Livium, 11. 16. Appius inter Patres lectus, haud ita multò post in principum dignationem pervenit. Id est, inter principes cives Romanos habitus est, ut rectè explicat Pichena.

3 Ceteri robustioribus. Vide not. et emend. ad cap. 13.

4 Inter comites. Tanta apud Germanos illorum comitum fuit existimatio, ut si occiderentur læderenturve, triplo major, quàm pro ceteris ingenuis hominibus solvenda esset compositio, ut videbimus infra in not. et emend. ad cap. 21. ubi de homicidiorum pretio dicemus.

5 Hæc dignitas, hæ vires. Hunc locum caputque sequens fermè integrum mira brevitate et elegantia vertit Cl. de Montesquieu, Esprit de Loix, xxx. 3. Illustri exemplo Gallicam linguam latina Cornelianæque brevitati non esse imparem. Vide not. et emend. ad cap. 13.

Profligant. Pænè conficiunt. De verbo profligare dictum supra

14. CUM ventum in aciem, turpe principi virtute vinci; turpe comitatui, virtutem principis non adæquare. Jam verò infame in omnem vitam ac probrosum, superstitem principi suo' ex acie recessisse. Illum defendere, tueri, sua quoque fortia facta gloriæ ejus adsignare, præcipuum sacramentum est. Principes pro victoriâ pugnant: comites pro principe. Si civitas, in quâ orti sunt, longâ pace et otio torpeat; plerique nobilium adolescentium petunt ultro eas nationes, quæ tum bellum aliquod gerunt; quia et ingrata genti quies, et faciliùs inter ancipitia clarescunt, magnumque comitatum non nisi vi belloque tueare: exigunt enim principis sui liberalitate illum bellatorem equum, illam cruentam victricemque frameam. Nam epulæ, et quamquam incomti, largi tamen apparatus pro stipendio cedunt. Materia munificentiæ per bella, et raptus. Nec arare terram, aut expectare annum, tam facilè persuaseris, quàm vocare hostes et vulnera mereri: pigrum quinimmo et iners videtur sudore adquirere, quod possis sanguine

parare.

2

15. QUOTIENS bella non ineunt, non multum venatibus,

[blocks in formation]

plus per otium transigunt, dediti somno, ciboque. Fortissimus quisque ac bellicosissimus nihil agens, delegatâ domûs, et penatium, et agrorum curâ fœminis senibusque, et infirmissimo cuique ex familiâ, ipsi hebent:' mirâ diversitate 2 naturæ, cùm iidem homines sic ament inertiam, et oderint quietem. Mos est civitatibus, ultro ac viritim conferre principibus, vel armentorum, vel frugum, quod pro honore acceptum, etiam necessitatibus subvenit. Gaudent

6

multi eruditi viri, deletam volunt | est, quòd impetu magis, quàm raparticulam non. Certè rectè omittione, regantur. teretur. Idem tamen sensus, seu retinetur, seu omittitur. Plus enim temporis per otium transigunt, quàm venatibus. Paucis mensibus venantur: reliquum anni somno ciboque datum. Hæc adhuc Canadensium populorum vita. Oratoriè magis, quàm verè, Jul. Cæsar, Bell. Gall. vi. 21. Germanorum vita omnis in venationibus et in studiis rei militaris consistit.

1

vivitur.

Ipsi hebent. Egregiè dictum. Nec in Canadensium sylvis aliter Id graphicè expressit P. Creuxius, Historia Canadensis, p. 65. Si iter venationemque exceperis, humi sedent, aut in latus alterum incumbunt; stare ipsis pro carnificina: crura illico intumescere causantur. Causam hujus inertiæ jam supra attulerat idem scriptor, p. 57. Extra venationem bellaque, quidquid laborum ærumnarumque vitam quotidianam exercitam habet, totum ferè id in miseras fœminas viri rejiciunt, tamquam contra decoram sit quidquam à se hujuscemodi ministeriorum attingi.

Mirá diversitate. Immo naturæ omnino consonâ. Apud barbaros extrema sunt omnia: pax, bellum; motus, inertia; amor, odium. Nihil moderati. Causa

3 Ultro ac viritim. Hæc tributorum primordia. At tunc collationes fiebant sponte ultroque ac sine ullâ necessitate. Fiscorum initia vidimus supra cap. 12. cùm pars multæ regi, vel civitati, exsolveretur. Vectigalium usus, docuere Romani, qui ca à Germanis exigebant. Vide supra Ilist. Iv. 65.

4 Vel armentorum. Sic posteà, cùm vigerent tributa, jussi sunt Saxones regibus nostris Clothario I. et Pipino annuum tributum quingentos boves vaccasque solvere. Vide eruditum Eccardum, de Rebus Francia Orientalis, Vol. 1. p. 84 et 480.

5 Vel frugum. Atque etiam multo post tributa melle, frugibus, et alio quolibet terræ proventu soluta sunt. Vide eruditum Eccardum, ibid. p. 392.

6

Necessitatibus. Ad sumtus belli, aliasque necessitates, atque in primis ad publicorum conviviorum impensas. Inde præter Steora, seu tributa annua, Osterstuopha, seu Paschalia pocula, cùm publicus conventus esset proximus, regibus nostris persolvebantur. Eccurdus, ibid. Diu viguit ille usus. Apud majores nostros, cùm eorum filii ad equestrem nobilitatem evehebantur, subditi populi munera offerebant. Novis

præcipuè finitimarum gentium donis, quæ non modò à singulis, sed publicè mittuntur: electi equi, magna arma, phaleræ, torquesque.' Jam et pecuniam accipere docuimus.*

16. NULLAS Germanorum populis urbes habitari,' satis notum est: ne pati quidem inter se junctas sedes. Colunt discreti ac diversi, ut fons, ut campus, ut nemus placuit. Vicos locant, non in nostrum morem, connexis et cohærentibus ædificiis: suam quisque domum spatio circumdat,* sive adversùs casus ignis ' remedium, sive inscitiâ ædificandi. Ne cæmentorum quidem apud illos, aut tegularum usus: materiâ ad omnia utuntur informi, et citra speciem, aut delectationem. Quædam loca diligentiùs illinunt terrâ,7

nostris regibus munera adhuc offerimus, quæ pro suâ humanitate et liberalitate remisit beneficentissimus rex LUDOVICUS XVI. Vide in Append. Chronol. not. inf.

Phalera, torquesque. Hæc militaria dona, virtutisque bellicæ insignia. Erant et phaleræ, quibus ornabantur equi. Vide Sidon. Apol. Epist. iv. 20.

Docuimus. Pessimo quidem instituto, et quod in Romani imperii ruinam cessit. Germani enim, teste Herodiano, lib. vI. p. 139. pecuniæ sunt avidi, et semper auro pacem Romanis cauponabantur. Tr yaę (xęnμáτwv) μáλιστα Γερμανοί πείθονται, φιλάργυροί τε ὄντες καὶ τὴν εἰρήνην ἀεὶ πρὸς Ρωμαίες χρυσία καπηλεύοντες.

3 Urbes habitari. Diuque mansit hie usus. Nam ne unius quidem urbis memoria apud Ammianum Marcellinum, qui bella Romanorum in Germaniâ descripsit. Itaque non urbium, sed vicorum sunt nomina, quæ habet Ptolemæus, II. 11. Germanis ne fuere quidem oppida, licet aliter scrip

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« PreviousContinue »