Page images
PDF
EPUB

mores et usus. 35. De Seribus quoque auditum. Eorum corporis forma, commerciorumque ratio.

Hæc tribus annis gesta,

A. U. C. J. C.

DCCXCVII. 44. Coss. [L. Quinctio Crispino II,

M. Statilio Tauro.

DCCXCVIII. 45. Coss. M. Vinicio II,

DCCXCIX.

Tauro Statilio Corvino.

46. Coss. Valerio Asiatico II,

M. Junio Silano.

SUPPLEMENTUM

LIBRI DECIMI

ANNALIUM.

AUCTORE GABRIELE BROTIER.

A. U. C. 796. J. C. 43.

1. CLAUDIUS generos suos,' Pompeium Magnum et Silanum, victoriæ nuntios præmiserat.* Ubi primùm Romam venêre, senatus in ejus honoribus fuit eò profusior, quòd tot abhinc annis' victorem Principem non vidisset. Super triumphum, ludos annuos, duos arcus, alterum in Urbe,' alterum Gesoriaci, exstruendos, datum ipsi cognomen, ejus filio nomen Britannici. Decretum quoque

[ocr errors]

6

8

ut Messalina, sicut olim Livia, primum in consessu "locum occuparet, et carpento veheretur." Prætereà cùm per dedecora prioris principatûs in hujus laudes ire

[blocks in formation]
[ocr errors]

patres essent soliti, jussum "ærea Caii Cæsaris numismata,' quæ ejus imaginem referrent, conflari." At quasi æs illud non posset nisi ad probra liquescere, in Mnesteris, histrionis, quondam Caii familiaritate, tunc Messalinæ libi dinibus infamis, statuas obriguit.

A. U. C. 797. J. C. 44.

2. INTERIM Princeps, solvens è Vatreni portu, prægran. di domo veriùs, quàm nave,' Adriam + intraverat ; moxque Romam sexto,' quàm profectus erat, mense rediit, Quinctio Crispino II. et Statilio Tauro consulibus. Civitas omnis obviam effusa, multi provinciarum præsides, legatique qui coronas aureas adtulerant, nonnulli etiam exules ob publicam lætitiam revocati, triumphantem maximo apparatu

[ocr errors]

Numismata. Dio, ibid. Manent tamen adhuc quamplurima Caii numismata ex ære.

2

E Vatreni portu. Plin. III. 16. Portus ille nunc dicitur Porto Primaro. Nomen ducit ab amne Vatreno, nunc Santerno, qui in Padum influit.

3 Quàm nave. Sub Augusti et Caii Caligula principatu, maximè cùm libuit obeliscos ex Ægypto asportare, cœpere Romani immensas naves fabricare. De his navibus vide quæ jam dicta sunt supra p. 234 et 376.

4 Adriam. Adriaticum mare. 5 Romam sexto. Sueton. in Claud. XVII.

6 Consulibus. L. Quinctius Crispinus II. et M. Statilius Taurus consules fuere A. U. C. 797. J. C. 44. In veteri lapide apud Gruterum, p. 1041. n. 10.

L. QVINCTIO CRISPINO II.
M. STATILIO TAVRO COS.

At apud Dionem, LX. p. 680. aliter leguntur nomina consulum: Γαΐε τι Κρίσπε τὸ δεύτερον καὶ Τίτε Στατιλία ὑπατευόντων. Quod eruditus Muratori, Inscript. Antiq. vol. I. p. 304. n. 3. confirmat hâc vete ri Inscriptione,

M. AEMILIO. LEPIDO. T.
STATILIO TAVRO. COS.

7 Coronas aureas. Has inter coronas, duas memorat Plinius, XXXIII. 3. sect. 16. Claudius, cùm de Britannia triumpharet, inter coronas aureas 7. pondo habere, quam contulisset Hispania citerior, 9. quam Gallia Comata, titulis indicavit. Ipse Claudius inter hostilia spolia navalem coronam fastigio Palatina domus juxta civicam fixit, trajecti et quasi domiti Oceani insigne. Sueton. in Claud. XVII.

excepere. Præter celebritatis solita, currum carpento secuta est' Messalina: secuti et triumphalia ornamenta eo bello adepti, sed ceteri pedibus et in prætextâ; Crassus Frugi equo phalerato, et in veste palmatâ, quòd eum honorem iteraverat. Cùm ad ædem Jovis Capitolini perventum, victor Princeps, D. Julium imitatus, gradus genibus ascendit, duobus suis generis innitens, laureamque in gremio numinis deposuit.

3. AD triumphi pompam accessere ludorum hilaria, quos Princeps, acceptâ ob eam rem consulis potestate," duobus simul theatris, ut populo gratificaretur, celebravit. Tot quidem equorum certamina, quot per diem edere liceret, promiserat: verùm propter ursorum cædes, athletarum pugnas, pyrrhicas puerorum ex Asiâ evocatorum saltationes, haud plura, quàm decem actitata. Spectaculi raritate ac dignitate præstitit expugnatio direptioque oppidi, ad imaginem bellicam et deditionem Britanniæ regum in Martio campo edita, cui Princeps præsedit paludatus." Alios insuper ludos, senatûs permissu, fecere theatralium operarum duces.1

8

4. Hæc quidem decora, et digna Principe, ni fuissent

[blocks in formation]
« PreviousContinue »