Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

"centum annis modicam : insulam auri margaritarumque "grandiorum fertiliorem, quàm Indiam." Paululum invidiam imminuit vitiorum societas, et Romanæ luxuriæ commendatio. Fatebantur enim legati "sibi aurum et argentum in pretio : marmor testudinis simile,+ gemmas margaritasque in honore multo præstantiores haberi: " ipsorum opes majores esse, sed apud Romanos opulentiæ 66 majorem usum.'

''

35. TALIA in insulâ, extra orbem à naturâ relegatâ," multi eò magis mirabantur, quòd de Seribus prorsus diversa priùs audita, certioribus nuntiis tum firmata. Memorabat enim Rachia "ultra montes Emodos Seras, lanicio

10

[ocr errors]

1 Centum annis modicam. Hæc et sequentia Plinius, ibid. Immo Diodorus Siculus, 11. 57. tradit eos ad centum quinquaginta annos vitam producere.

2 Fertiliorem. Plinius, ibid. In pretio. Idque commune semper fuit Orientis vitium.

4 Testudinis simile. Iis marmor erat testudinaceâ varietate.

5 Haberi. Nec mirum; cùm Taprobanita opibus valerent, et Indis essent vicini: prætereà et ipsi gemmis et margaritis abundabant. Vide Ptolemæum, VII. 4. Majorem usum. Verè quidem, et ex luxuriâ et ostentatione Romanâ.

[ocr errors]

Relegata. Plin. vi. 22.

8 Priùs audita. Ante hanc legationem Claudio missam, jam de Seribus scripserat Pomponius Mela, 111. 7. Seres intersunt, genus plenum justitiæ, ex commercio, quod rebus in solitudine relictis absens peragit, notissimum.

9 Montes Emodos. Plin. ibid. Emodi montes inter Scythas et InVOL. IV.

[blocks in formation]

'

[ocr errors]

"sylvarum nobiles, ab ipsis aspici; advenis sibi occur. sare; notos etiam commercio: patrem suum eò comme"âsse: illos excedere hominum magnitudinem,' rutilis

ex lanugine et liquore mixtam subtilitatem tenerrimam pectunt ; nentesque subtegmina, conficiunt sericum, ad usus antehac nobilium, nunc etiam infimorum sine ullá discretione proficiens. Ipsi præter alios frugalissimi, pacatioris vitæ cultores, vitantes reliquorum mortalium cætus. Cùmque ad coemenda fila et quædam alia fluvium transierint advenæ, nullâ sermonum vice propositarum rerum pretia solis oculis æstimantur. Et ita sunt abstinentes, ut apud se tradentes gignentia, nihil ipsi comparent adrectitium. Seras tamen, quos hic memorat Rachia, non ita dissitos fuisse à Taprabonitis, sed ipsam Australem insulæ Taprobanes partem habitasse ingeniosè conjicit Cl. d'Anville, Mémoires de l'Académie Royale des Inscriptions, vol. XXXII. p. 602. Difficultatem tantùm facessit, quod ultra montes Emodos locentur.

Lanicio sylvarum. Ex modò laudatis Plinii Ammianique Marcellini testimoniis, videretur Seras non ex bombycibus, sed ex sylvis arborumque frondibus et fructibus sericum texuisse. Quod sentire quoque videtur Virgilius, Georgic.

II. 121.

Velleraque ut foliis depectant tenuia Seres?

Rem apud Romanos divulgatam, probabilem fecit P. Visdelou, docuitque in regione Eygur esse arbusculam, è cujus fructu educitur filum candidissimum et tenuissimun, cui nomen Thiélié. Vide Cl. d'Anville, Mémoires de l'Aca

démie Royale des Inscriptions. vol. XXXII. p. 600. Fortè quoque usurpata fuere à Seribus, utì hodicque à Sinensibus usurpantur, longissima fila serica, quæ magna copiâ per arbores et campos à quibusdam erucarum speciebus in provincia Chan-tong funduntur. Vide P. du Halde, Description de l'Empire de la Chine, vol. II. p. 207. Tunc forent distinguenda serica ex arboribus, et bombycina è bombycibus. Nec tum erat unica bombycum species, sed multiplex, ut videre est apud Plinium, XI. 22 et 23. nondum memorat Sinensem, Indicamve bombycis speciem, quæ apud nos nunc vulgatissima. Serica et Bomby. cina distinguit Ulpian. in Digest. Libr. XXXIV. Tit. 2. de auro et argento legatis. Leg. 23. Vestimentorum sunt lanea omnia, linea que, vel serica, vel bombycina.

2 Ab ipsis aspici. E longinquo quidem aspiciebantur, siquidem ingentes et maris et terrarum tractus intercedebant. At semper commerciorum causâ longinquæ regiones petitæ. Jam multo antè, non modò Maracandam, Samarkand, sed et Persidem ob commercia Sinenses adierant, ut videre est in eorum Historiâ. Immo ob illas longinquas peregrinationes reperta ab ipsis videtur pyxis magnetica, quam suis curribus aptabant, ut ipsius ope inter viarum incerta cursum dirigerent. Talem pyxidis magneticæ usum memorat eorum Historia sub Imperatore TchingQuang, ad annum 1106. A. C.

3 Hominum magnitudinem. Hæc et seq. Plin. vI. 92. Jam monui

[ocr errors]

66

"comis, cœruleis oculis, oris sono truci, nullo commercio linguæ feris quidem persimiles, cœtum reliquorum "mortalium fugere: mites tamen, justos, commercia ita peragere, ut fluminis ' ulteriore ripâ merces positas juxta "venalia tollant, si placeat permutatio." Tales virtutes in talibus hominibus aliquis fortè mirabitur, miretur magis tot periculis, impensis maximis, et lentâ quidem, sed certâ et irreparabili imperii ruinâ, matronalis libidinis velamenta * simul et inritamenta inde arcessi.3

[ocr errors]

et &

mus supra Seras esse Scythas. Si quis verò nunc eorum magnitudinem, rutilas comas, cæruleos oculos conferat cum iis quæ dicta sunt supra in libro de Moribus Germanorum, cap. 4. Habitus quoque corporum, quamquam in tanto hominum numero, idem omnibus: truces et cærulei oculi, rutila coma, magna corpora; novum erit argumentum Germanos esse Scythicâ origine. Truces quoque Serum soni asperitatem Scythicæ linguæ arguunt.

Fluminis. Plinius, vI. 17. Primum eorum (Serum) noscitur flumen Psitaras. Flumen illud idem esse debet, quod nunc dicitur Yerghien. Ulteriore autem ripâ ponebantur merces, quòd commercia expectabant Seres, teste Plinio, ibid.

Libidinis velamenta. Inde, cùm varia Romanæ luxuriæ portenta recensuisset Seneca, addit: Video sericas vestes, si vestes vocandæ sunt, in quibus nihil est quo defendi aut corpus, aut denique pudor possit: quibus sumtis, mulier parùm liquidò, nudam se non esse, jurabit. Hæc ingenti sum

mâ, ab ignotis etiam ad commercium gentibus accersuntur, ut matronæ nostræ, ne adulteris quidem plus sui in cubiculo, quàm in publico ostendant. Senec. de Beneficiis, VII. 9. Hæc serica auro rependebantur; ideo miratur Seneca Romanos non posse vestitos esse sine commercio Serum. Sub principatu Tiberii, interdictum ne vestis serica viros fædaret. Tacit. Annal. 11. 33. Posteà ipsi milites sericati incessere, cùm de Judæis triumpharent Vespasianus et Titus, ut diximus in Append. ad Hist. v.

50.

3 Arcessi. Inter peregrinas merces ad vectigal pertinentes recensentur à Marciano, in Digest. Libr. xxxix. Tit. 4. de Publicanis et vectigalibus. Leg. 16. vestis serica, vel subserica, vel attincta, carbasea, nema sericum. Nema autem sericum sunt serica fila, quæ redordiebantur rursumque texebant fœminæ Romanæ, ut ex Plinio notavimus supra. Nunc superest, ut Inscriptionem arcûs Secusiani, Suza, in Piedmont, egregium Cottii monumentum, repræsentem. Id enim promisi supra.

IMP. CAESARI. AVG. DIVI. F. PONTIFICI. MAXIMO. TRIBVNITIA POTESTATE. XV. IMP. XIII. M. IVLIVS. REGIS. DONNI. F. COTTIUS.

PRAEFECTVS. CIVITATVM. QVAE. SVBSCRIPTAE. SVNT

[blocks in formation]

BREVIARIUM

SUPPLEMENTI

LIBRI UNDECIMI ANNALIUM.

1. PORTENTOSA anni initia. Claudius Censor. 2. Polybii, liberti, arrogantia et poena. 3. Aulo Plautio, Britannorum victori, decreta ovatio. Vespasiani virtus. Titi pietas. 4. Revocatur majestatis crimen. 5. Messalina, Vitellii societate audax, in civium fortunas grassatur. Everso Pompeio Magno, Poppæam et Valerium Asiaticum circumvenit. Cetera habet Tacitus Annalium Libro XI. 1 et seq.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »