Page images
PDF
EPUB

tamen pro quod scripsisse quasi, et sic ostendisse judicii sui illa esse verba. Misc. Obs. IX. 373.

CAP. 45. Clausum armis. MS. Vatic. S429. clusum armis. Albanam arcem. Ita MSS. 3429 et 4498. In margine MS. Vatic. 3429. additum, alius habet villam. Inde in veteribus editionibus, Albanam arcem villam. Frustra ergò Pichena tentavit, Albanam arcem nulla sententia, &c. Nam Tacitus ab iis delatoribus, qui tum minimè nocuerant, progreditur ad illos, qui maximè. Vide Misc. Obs. IX. 373.

Jam tum reus. Mallet Gronovius, etiam tum reus.

[ocr errors]

Nos Maurici Rusticique visus. Ita MSS. Vatic. et libri omnes editi. At in margine MS. Vatic. 3429. scriptum, alius habet, nos Mauricium Rusticumque divisimus. Unde, ut supra in notis diximus, emendandum nobis videtur, nos Mauricum Rusticumque divisimus. Suffragatur Ursinus, qui ait ita fuisse scriptum in vetere suo codice. Malè tentat Acidalius, nos Maurici RustiVide Misc. Obs. Ix. 374.

cique vidimus casus. Subtraxit oculos.

MS. Vatic. 3429. oculos suos.

Quo se contra pudorem. Benè Lipsius et Ernestus. In veteribus editionibus, à

quo.

Filiaque. Benè Rhenanus et recentiores. Quare ejus deleverint, non video. Est enim sermo de filiâ Agricolæ, Taciti conjuge. In veteribus editionibus, filioque ejus. MS. Vatic. 3429. filiæque ejus. Pichena pro ejus scribit tua. At sermo est ad lectorem. Vide Misc. Obs. IX. 374.

Complexu. MS. Vatic. 3429. complexuque.

Excepissemus certè. Benè Pichena et recentiores. In veteribus editionibus, excepissem.

Optime parentum. Ita editio princeps et recentiores. Beroal dus, optimâ.

Compositus es. MSS. Vatic. 3429 et 4498. comploratus es. At in margine MS. Vatic. 3429. compositus es. Sic quoque habent libri omnes editi.

CAP. 46. Nosque, domum tuam. Benè veteres et recentiores editiones. Copula que in mediis quibusdam omissa.

Temporalibus laudibus. Mallet Lipsius, te immortalibus laudibus. Sed haud probabiliter. Minimè enim crediderim Tacitum immortales laudes hic sensisse, aut scripsisse. Nec displicet, temporalibus.

Suppeditet. Suppeditat, Boxhorn.

Similitudine decoramus. Corruptè MS. Vatic. 3429. et libri omnes editi, militum decoramus. MS. Vatic. 4498. multum decoramus. Ad veterem scripturam rerumque seriem accommodate emendavit Grotius, similitudine decoremus. Alii tentant, imitatione, imitando, imitatu: Heinsius, amulatu. Sed non ita placent. Ursinus è veteri suo codice, in quo scriptum, admiratione potiùs, quàm æmulatione decoremus, corrigebat, admiratione te potiùs, quàm æmulatione, et si natura suppeditet, imitatione virtutum decoremus. At incerta, ut jam monui, hujus codicis fides.

NOTE ET EMENDATIONES

AD DIALOGUM DE ORATORIBUS

C. CORNELII TACITI.

C. Cornelii Taciti dialogus de Oratoribus. Ita MSS. Vatic. 1518. 1862 et 4498. In editione principe, Cornelii Taciti equitis Romani dialogus de Oratoribus claris. Puteolanus et Beroaldus, CORNELII TACITI EQUITIS ROMANI DIALOGUS AN SUI SECULI ORATORES ANTIQUIORIBUS ET QUARE

CONCEDANT. Deinde plurimi vel Quintiliano, vel M. Apro, vel Curiatio Materno dialogum hunc vindicare voluere: at nullâ nixi auctoritate, ne probabilibus quidem argumentis. Dialogus hic habitus est, Principe Vespasiano, ejusque imperii anno sexto. Tunc scriptor dialogi erat juvenis admodùm, ut constat ex primo capite. Quod Quintiliano, Aprove, aut Materno, tum grandævis, minimè convenit. At, inquit Lipsius, nec Tacitus tunc fuit admodùm juvenis, siquidem honores cœpit sub Vespasiano. Miror id objici à viro eruditissimo, qui honores illos fuisse juventutis proprios ipse noverit, sæpeque in suis ad Tacitum notis monuerit. Prætereà biennio post habitum hunc dialogum, cùm Tacitus uxorem duceret filiam Cn. Julii Agricolæ, ipse testatur se adhuc esse

juvenem, ut patet ex Vitâ Agric. cap. 9. "Consul egregiæ tum spei filiam juveni mihi despondit, ac post consulatum collocavit." Nec meliùs objiciunt styli diversitatem: diversus esse debet pro diversâ scriptoris ætate: diversus quoque ob argumentorum diversitatem. Nemo sanè eumdem in dialogo, quem in Historiarum Annaliumque libris stylum requiret. Insuper, quæ dialogi laus est, studuisse videtur Tacitus, ut cujusque ingenium redderet, nec rationes modò, sed et numeros referret. Inde ipse, cap. 1. "Ita non ingenio, sed memoriâ ac recordatione opus est, ut quæ à præstantissimis viris et excogitata subtiliter et dicta graviter accepi ....dum formam sui quisque et animi, et ingenii redderet, iisdem nunc numeris, iisdemque rationibus persequar, servato ordine disputationis." Verùm licèt aliorum ingenio Tacitus indulserit, non ita tamen sui est oblitus. Nonnunquam emicat ejus vis et eloquentia. Multa quoque occurrunt, quæ ejus stylum redolent, ut in notis sæpe supra fuit observatum. Ergò donec validiora argumenta proferantur, ob auctoritatem veterum librorum, quæ maxima esse debet, dialogum hunc Tacito minimè abjudicaverim. Suffragatur et Pomponius Sabinus, mediæ ætatis grammaticus, qui unum hujus dialogi locum, Tacitumque auctorem laudat. Vide Testimonia Veterum.

CAP. 1. Et laude eloquentia orbata. Ita MSS. Vatic. In libris omnibus editis, deserta, et laude orbata. Undè emendabat Gronovius, defecta eâ laude, et orbata: Schurzfleischius, diserta, at laude orbata. Malim, diserta, at laude eloquentiæ orbata. Sic emendandum patet tum ex hoc capite, horum autem temporum diserti; tum è dialogi fine, cap. 41. "Credite, optimi, et, in quantum opus est, disertissimi viri." Et sic alibi passim.

Appellamus. In MSS. Vatic. appellemus.

Malè existimandum sit. Ita Lipsius et recentiores è MS. Farnes. Sit abest ab editionibus veteribus; et rectè omitteretur. Si mea sententia. In MSS. Vatic. et editionibus veteribus, si mihi mea sententia.

Tisdemque rationibus. Perperam veteres editiones, orationibus.

CAP. 2. Curiatius Maternus. Ita MSS. Vatic. In MS. Farnes. Curatius. In libris editis, accuratiùs.

In quantum. Benè Rhenanus et Pithoeus. Perperam veteres editiones, in quem.

Communi eruditione imbutus. In MSS. Vatic. 1862 et 1518. ac veteribus editionibus, cum eruditione imbutus. In MS. Vatic. 4498. omni eruditione. Benè emendavit Lipsius, communi.

Et quem pridie. Copula et abest à MS. Vatic. et editionibus veteribus. Eam non malè addidit Lipsius è Cod.

Rom.

CAP. 3. Catonis tui ames. Benè Lipsius. Malè veteres editiones, Catonis tui aures.

Apprehendisti. Ita Rhenanus et recentiores. In veteribus editionibus, deprehendisti. Lipsius et Modius mallent, reprehendisți.

Leges tu quidem si volueris. In editione principe, leges tu quidem sibi debueris. Inde Puteolanus, quem omnes sunt secuti, emendavit, si volueris. Aliter tamen, ac fortè meliùs MSS. Vatic. 1862 et 4498. leges tu quid Maternus sibi debuerit, et agnosces, &c. Ita quoque MS. Vatic. 1518. sed pro quid Maternus, habet quod Maternus.

Sequenti recitatione. Ita MSS. Vatic. Sic quoque placebat Lipsio. Perperam in libris editis, tractatione.

Editionem festino. Mallet Gronovius, gestio.

Causarum studiis. Benè Lipsius et Ernestus. Malè in veteribus editionibus, curarum.

Vix sufficeres. MSS. Vatic. Suffeceris.

Græcorum fabulis. MSS. Vatic. Græculorum.

Aggregares. Mallet eruditus Pithoeus, adgregare.

CAP. 4. Desidiam advocationum objicis. Benè Lipsius è MS. Farnes. Perperam in veteribus editionibus, desidiam advocamur, quotidianum, &c.

Defendendæ adversùs te poetica. Benè adhuc Lipsius è MS. Farnes. In veteribus editionibus, defendens adversùs te poeticè.

« PreviousContinue »